Fermer le panneau de recherche

Appuyez sur Entrée pour rechercher ou ESC pour annuler.

Accueil  /  Bible  /  Vulgate  / Jacques 4.9     

Jacques 4.9
Vulgate


1 unde bella et lites in vobis nonne hinc ex concupiscentiis vestris quae militant in membris vestrisRomains 7.23 1 Pierre 2.11 Galates 5.17 Jacques 1.14 Jacques 4.3
2 concupiscitis et non habetis occiditis et zelatis et non potestis adipisci litigatis et belligeratis non habetis propter quod non postulatisJean 16.24 Jacques 1.5 Matthieu 7.7-7.8 1 Timothée 6.9-6.10 Jacques 5.1-5.5
3 petitis et non accipitis eo quod male petatis ut in concupiscentiis vestris insumatis1 Jean 5.14 1 Jean 3.22 Psaumes 18.41 Proverbes 21.27 Luc 16.1-16.2
4 adulteri nescitis quia amicitia huius mundi inimica est Dei quicumque ergo voluerit amicus esse saeculi huius inimicus Dei constituiturJean 15.19 1 Jean 2.15-2.16 Romains 8.7 Matthieu 6.24 Galates 1.10
5 aut putatis quia inaniter scriptura dicat ad invidiam concupiscit Spiritus qui inhabitat in nobis1 Corinthiens 6.19 2 Corinthiens 6.16 Nombres 11.29 Genèse 6.5
6 maiorem autem dat gratiam propter quod dicit Deus superbis resistit humilibus autem dat gratiamMatthieu 23.12 Proverbes 3.34 Psaumes 138.6 1 Pierre 5.5 Proverbes 18.12
7 subditi igitur estote Deo resistite autem diabolo et fugiet a vobis1 Pierre 5.8-5.9 Ephésiens 4.27 Ephésiens 6.11-6.12 1 Pierre 5.6 Hébreux 12.9
8 adpropiate Domino et adpropinquabit vobis emundate manus peccatores et purificate corda duplices animoZacharie 1.3 2 Chroniques 15.2 Malachie 3.7 Psaumes 145.18 Esaïe 55.6-55.7
9 miseri estote et lugete et plorate risus vester in luctum convertatur et gaudium in maeroremProverbes 14.13 Luc 6.25 Matthieu 5.4 Jérémie 31.18-31.20 Jacques 5.1-5.2
10 humiliamini in conspectu Domini et exaltabit vosMatthieu 23.12 Jacques 4.6-4.7 Luc 14.11 1 Pierre 5.6 Job 22.29
11 nolite detrahere de alterutrum fratres qui detrahit fratri aut qui iudicat fratrem suum detrahit legi et iudicat legem si autem iudicas legem non es factor legis sed iudex1 Pierre 2.1 Psaumes 140.11 Matthieu 7.1-7.2 Romains 2.1 Jacques 5.9
12 unus est legislator et iudex qui potest perdere et liberare tu autem quis es qui iudicas proximumRomains 14.4 Matthieu 10.28 Esaïe 33.22 Romains 2.1 Romains 9.20
13 ecce nunc qui dicitis hodie aut crastino ibimus in illam civitatem et faciemus quidem ibi annum et mercabimur et lucrum faciemusProverbes 27.1 Luc 12.17-12.20 Jacques 5.1 Genèse 11.3-11.4 Esaïe 56.11-56.12
14 qui ignoratis quid erit in crastinum quae enim est vita vestra vapor est ad modicum parens deinceps exterminaturPsaumes 102.3 1 Pierre 1.24 Psaumes 39.5 1 Jean 2.17 Job 14.1-14.2
15 pro eo ut dicatis si Dominus voluerit et vixerimus faciemus hoc aut illudActes 18.21 Proverbes 19.21 Hébreux 6.3 Lamentations 3.37 1 Corinthiens 4.19
16 nunc autem exultatis in superbiis vestris omnis exultatio talis maligna est1 Corinthiens 5.6 Esaïe 47.10 Proverbes 25.14 Psaumes 52.1 Psaumes 52.7
17 scienti igitur bonum facere et non facienti peccatum est illiJean 9.41 Jean 15.22 Jean 13.17 Romains 1.32 2 Pierre 2.21

Cette Bible est dans le domaine public.