Fermer le panneau de recherche

Appuyez sur Entrée pour rechercher ou ESC pour annuler.

Accueil  /  Bible  /  Vulgate  / Hébreux 6.3     

Hébreux 6.3
Vulgate


1 quapropter intermittentes inchoationis Christi sermonem ad perfectionem feramur non rursum iacientes fundamentum paenitentiae ab operibus mortuis et fidei ad DeumHébreux 5.12-5.14 Hébreux 9.14 Ezéchiel 18.30-18.32 2 Corinthiens 7.10 Luc 6.48
2 baptismatum doctrinae inpositionis quoque manuum ac resurrectionis mortuorum et iudicii aeterniActes 6.6 Actes 17.31-17.32 Actes 17.18 Actes 13.3 Jean 3.25-3.26
3 et hoc faciemus siquidem permiserit DeusActes 18.21 1 Corinthiens 16.7 1 Corinthiens 4.19 Jacques 4.15 Romains 15.32
4 inpossibile est enim eos qui semel sunt inluminati gustaverunt etiam donum caeleste et participes sunt facti Spiritus Sancti2 Pierre 2.20-2.22 Hébreux 10.26-10.29 Hébreux 10.32 Galates 3.2 Ephésiens 2.8
5 gustaverunt nihilominus bonum Dei verbum virtutesque saeculi venturiHébreux 2.5 2 Pierre 2.20 1 Pierre 2.3 Marc 4.16-4.17 Matthieu 13.20-13.21
6 et prolapsi sunt renovari rursus ad paenitentiam rursum crucifigentes sibimet ipsis Filium Dei et ostentui habentesHébreux 10.29 Esaïe 1.28 2 Pierre 2.21 Hébreux 6.4 1 Jean 5.16
7 terra enim saepe venientem super se bibens imbrem et generans herbam oportunam illis a quibus colitur accipit benedictionem a DeoOsée 10.12 Esaïe 44.3 Deutéronome 28.11-28.12 Ezéchiel 34.26 Genèse 27.27
8 proferens autem spinas ac tribulos reproba est et maledicto proxima cuius consummatio in conbustionemGenèse 3.17-3.18 Malachie 4.1 Esaïe 5.1-5.7 Luc 13.7-13.9 Jérémie 44.22
9 confidimus autem de vobis dilectissimi meliora et viciniora saluti tametsi ita loquimurHébreux 6.4-6.6 2 Corinthiens 7.10 Hébreux 10.39 Esaïe 57.15 Galates 5.22-5.23
10 non enim iniustus Deus ut obliviscatur operis vestri et dilectionis quam ostendistis in nomine ipsius qui ministrastis sanctis et ministratisMatthieu 10.42 Proverbes 14.31 1 Thessaloniciens 1.3 Actes 10.4 Hébreux 13.16
11 cupimus autem unumquemque vestrum eandem ostentare sollicitudinem ad expletionem spei usque in finemHébreux 3.6 Hébreux 3.14 Romains 5.2-5.5 1 Corinthiens 15.58 Hébreux 10.22
12 ut non segnes efficiamini verum imitatores eorum qui fide et patientia hereditabunt promissionesHébreux 13.7 Hébreux 10.36 Proverbes 24.30-24.34 Apocalypse 13.10 Jérémie 6.16
13 Abrahae namque promittens Deus quoniam neminem habuit per quem iuraret maiorem iuravit per semet ipsumLuc 1.73 Genèse 22.15-22.18 Esaïe 45.23 Hébreux 6.16-6.18 Jérémie 49.13
14 dicens nisi benedicens benedicam te et multiplicans multiplicabo teGenèse 22.17 Genèse 48.4 Exode 32.13 Néhémie 9.23 Genèse 17.2
15 et sic longanimiter ferens adeptus est repromissionemHébreux 6.12 Genèse 17.16-17.17 Genèse 15.2-15.6 Genèse 21.2-21.7 Genèse 12.2-12.3
16 homines enim per maiorem sui iurant et omnis controversiae eorum finis ad confirmationem est iuramentumExode 22.11 Genèse 14.22 Genèse 31.53 Genèse 21.23 Matthieu 23.20-23.22
17 in quo abundantius volens Deus ostendere pollicitationis heredibus inmobilitatem consilii sui interposuit iusiurandumHébreux 11.9 Hébreux 6.18 Proverbes 19.21 Psaumes 110.4 1 Pierre 1.3
18 ut per duas res inmobiles quibus inpossibile est mentiri Deum fortissimum solacium habeamus qui confugimus ad tenendam propositam spemTite 1.2 Nombres 23.19 Esaïe 27.5 1 Samuel 15.29 2 Timothée 2.13
19 quam sicut anchoram habemus animae tutam ac firmam et incedentem usque in interiora velaminisHébreux 9.3 Lévitique 16.2 Romains 8.28-8.39 Hébreux 9.7 Lévitique 16.15
20 ubi praecursor pro nobis introiit Iesus secundum ordinem Melchisedech pontifex factus in aeternumHébreux 4.14 Hébreux 5.6 Hébreux 1.3 Hébreux 2.10 Hébreux 8.1

Cette Bible est dans le domaine public.