Fermer le panneau de recherche

Appuyez sur Entrée pour rechercher ou ESC pour annuler.

Accueil  /  Bible  /  Vulgate  / Hébreux 6.10     

Hébreux 6.10
Vulgate


1 quapropter intermittentes inchoationis Christi sermonem ad perfectionem feramur non rursum iacientes fundamentum paenitentiae ab operibus mortuis et fidei ad DeumHébreux 5.12-5.14 Hébreux 9.14 Ezéchiel 18.30-18.32 2 Corinthiens 7.10 Zacharie 12.10
2 baptismatum doctrinae inpositionis quoque manuum ac resurrectionis mortuorum et iudicii aeterniActes 6.6 Actes 17.31-17.32 Actes 17.18 Marc 7.8 Marc 7.4
3 et hoc faciemus siquidem permiserit DeusActes 18.21 1 Corinthiens 16.7 Jacques 4.15 Romains 15.32 1 Corinthiens 4.19
4 inpossibile est enim eos qui semel sunt inluminati gustaverunt etiam donum caeleste et participes sunt facti Spiritus Sancti2 Pierre 2.20-2.22 Hébreux 10.32 Hébreux 10.26-10.29 Matthieu 5.13 Jean 4.10
5 gustaverunt nihilominus bonum Dei verbum virtutesque saeculi venturiHébreux 2.5 2 Pierre 2.20 1 Pierre 2.3 Marc 6.20 Luc 8.13
6 et prolapsi sunt renovari rursus ad paenitentiam rursum crucifigentes sibimet ipsis Filium Dei et ostentui habentesHébreux 10.29 2 Pierre 2.21 Hébreux 6.4 Esaïe 1.28 1 Jean 5.16
7 terra enim saepe venientem super se bibens imbrem et generans herbam oportunam illis a quibus colitur accipit benedictionem a DeoPsaumes 126.6 Psaumes 104.11-104.13 Lévitique 25.21 Psaumes 65.9-65.13 Psaumes 24.5
8 proferens autem spinas ac tribulos reproba est et maledicto proxima cuius consummatio in conbustionemGenèse 3.17-3.18 Jean 15.6 Deutéronome 29.28 Malachie 4.1 Esaïe 5.1-5.7
9 confidimus autem de vobis dilectissimi meliora et viciniora saluti tametsi ita loquimurHébreux 6.4-6.6 Hébreux 5.9 Philippiens 1.6-1.7 1 Thessaloniciens 1.3-1.4 Tite 2.11-2.14
10 non enim iniustus Deus ut obliviscatur operis vestri et dilectionis quam ostendistis in nomine ipsius qui ministrastis sanctis et ministratisMatthieu 10.42 Proverbes 14.31 1 Thessaloniciens 1.3 Actes 10.4 1 Jean 3.14-3.18
11 cupimus autem unumquemque vestrum eandem ostentare sollicitudinem ad expletionem spei usque in finemHébreux 3.6 Hébreux 3.14 Romains 5.2-5.5 1 Corinthiens 15.58 Hébreux 10.22
12 ut non segnes efficiamini verum imitatores eorum qui fide et patientia hereditabunt promissionesHébreux 13.7 Hébreux 10.36 Proverbes 24.30-24.34 Proverbes 18.9 Apocalypse 13.10
13 Abrahae namque promittens Deus quoniam neminem habuit per quem iuraret maiorem iuravit per semet ipsumLuc 1.73 Genèse 22.15-22.18 Psaumes 105.9-105.10 Michée 7.20 Jérémie 22.5
14 dicens nisi benedicens benedicam te et multiplicans multiplicabo teGenèse 22.17 Exode 32.13 Néhémie 9.23 Genèse 17.2 Deutéronome 1.10
15 et sic longanimiter ferens adeptus est repromissionemHébreux 6.12 Genèse 12.2-12.3 Habakuk 2.2-2.3 Exode 1.7 Romains 4.17-4.25
16 homines enim per maiorem sui iurant et omnis controversiae eorum finis ad confirmationem est iuramentumExode 22.11 2 Samuel 21.2 Josué 9.15-9.20 Genèse 21.30-21.31 Ezéchiel 17.16-17.20
17 in quo abundantius volens Deus ostendere pollicitationis heredibus inmobilitatem consilii sui interposuit iusiurandumHébreux 11.9 Proverbes 19.21 Hébreux 6.18 Psaumes 110.4 Jérémie 33.20-33.21
18 ut per duas res inmobiles quibus inpossibile est mentiri Deum fortissimum solacium habeamus qui confugimus ad tenendam propositam spemTite 1.2 Nombres 23.19 1 Samuel 15.29 Esaïe 27.5 1 Timothée 6.12
19 quam sicut anchoram habemus animae tutam ac firmam et incedentem usque in interiora velaminisHébreux 9.7 Lévitique 16.15 Hébreux 9.3 Lévitique 16.2 Romains 8.28-8.39
20 ubi praecursor pro nobis introiit Iesus secundum ordinem Melchisedech pontifex factus in aeternumHébreux 4.14 Hébreux 5.6 Hébreux 5.10 Hébreux 1.3 Hébreux 2.10

Cette Bible est dans le domaine public.