Fermer le panneau de recherche

Appuyez sur Entrée pour rechercher ou ESC pour annuler.

Accueil  /  Bible  /  Vulgate  / Hébreux 6     

Hébreux 6
Vulgate


1 quapropter intermittentes inchoationis Christi sermonem ad perfectionem feramur non rursum iacientes fundamentum paenitentiae ab operibus mortuis et fidei ad Deum Hébreux 5.12-5.14 Hébreux 9.14 Ezéchiel 18.30-18.32 2 Corinthiens 7.10 Actes 17.30
2 baptismatum doctrinae inpositionis quoque manuum ac resurrectionis mortuorum et iudicii aeterni Actes 6.6 Actes 17.31-17.32 Actes 17.18 Romains 6.3-6.5 Marc 16.16
3 et hoc faciemus siquidem permiserit Deus Actes 18.21 1 Corinthiens 16.7 Romains 15.32 1 Corinthiens 4.19 Jacques 4.15
4 inpossibile est enim eos qui semel sunt inluminati gustaverunt etiam donum caeleste et participes sunt facti Spiritus Sancti 2 Pierre 2.20-2.22 Hébreux 10.32 Hébreux 10.26-10.29 Jean 4.10 Galates 3.2
5 gustaverunt nihilominus bonum Dei verbum virtutesque saeculi venturi 2 Pierre 2.20 1 Pierre 2.3 Hébreux 2.5 Marc 6.20 Luc 8.13
6 et prolapsi sunt renovari rursus ad paenitentiam rursum crucifigentes sibimet ipsis Filium Dei et ostentui habentes Hébreux 10.29 2 Pierre 2.21 Hébreux 6.4 Esaïe 1.28 1 Jean 5.16
7 terra enim saepe venientem super se bibens imbrem et generans herbam oportunam illis a quibus colitur accipit benedictionem a Deo Psaumes 104.11-104.13 Lévitique 25.21 Psaumes 65.9-65.13 Psaumes 24.5 Osée 10.12
8 proferens autem spinas ac tribulos reproba est et maledicto proxima cuius consummatio in conbustionem Genèse 3.17-3.18 Jean 15.6 Deutéronome 29.28 Malachie 4.1 Esaïe 5.1-5.7
9 confidimus autem de vobis dilectissimi meliora et viciniora saluti tametsi ita loquimur Hébreux 6.4-6.6 1 Thessaloniciens 1.3-1.4 Tite 2.11-2.14 Matthieu 5.3-5.12 Actes 20.21
10 non enim iniustus Deus ut obliviscatur operis vestri et dilectionis quam ostendistis in nomine ipsius qui ministrastis sanctis et ministratis Matthieu 10.42 Proverbes 14.31 1 Thessaloniciens 1.3 Actes 10.4 1 Jean 3.14-3.18
11 cupimus autem unumquemque vestrum eandem ostentare sollicitudinem ad expletionem spei usque in finem Hébreux 3.6 Hébreux 3.14 Romains 5.2-5.5 1 Corinthiens 15.58 Hébreux 10.22
12 ut non segnes efficiamini verum imitatores eorum qui fide et patientia hereditabunt promissiones Hébreux 13.7 Hébreux 10.36 Proverbes 24.30-24.34 Proverbes 18.9 Apocalypse 13.10
13 Abrahae namque promittens Deus quoniam neminem habuit per quem iuraret maiorem iuravit per semet ipsum Luc 1.73 Genèse 22.15-22.18 Psaumes 105.9-105.10 Michée 7.20 Jérémie 22.5
14 dicens nisi benedicens benedicam te et multiplicans multiplicabo te Genèse 22.17 Néhémie 9.23 Genèse 17.2 Deutéronome 1.10 Genèse 48.4
15 et sic longanimiter ferens adeptus est repromissionem Hébreux 6.12 Habakuk 2.2-2.3 Exode 1.7 Romains 4.17-4.25 Genèse 17.16-17.17
16 homines enim per maiorem sui iurant et omnis controversiae eorum finis ad confirmationem est iuramentum Exode 22.11 Josué 9.15-9.20 Genèse 21.30-21.31 Ezéchiel 17.16-17.20 Hébreux 6.13
17 in quo abundantius volens Deus ostendere pollicitationis heredibus inmobilitatem consilii sui interposuit iusiurandum Hébreux 11.9 Proverbes 19.21 Hébreux 6.18 Psaumes 110.4 1 Pierre 3.7
18 ut per duas res inmobiles quibus inpossibile est mentiri Deum fortissimum solacium habeamus qui confugimus ad tenendam propositam spem Tite 1.2 Nombres 23.19 1 Samuel 15.29 Esaïe 27.5 Esaïe 32.1-32.2
19 quam sicut anchoram habemus animae tutam ac firmam et incedentem usque in interiora velaminis Hébreux 9.7 Lévitique 16.15 Hébreux 9.3 Lévitique 16.2 Romains 8.28-8.39
20 ubi praecursor pro nobis introiit Iesus secundum ordinem Melchisedech pontifex factus in aeternum Hébreux 4.14 Hébreux 5.6 Hébreux 1.3 Hébreux 2.10 Hébreux 8.1

Cette Bible est dans le domaine public.