Fermer le panneau de recherche

Appuyez sur Entrée pour rechercher ou ESC pour annuler.

Accueil  /  Bible  /  Vulgate  / 2 Timothée 4.22     

2 Timothée 4.22
Vulgate


1 testificor coram Deo et Christo Iesu qui iudicaturus est vivos ac mortuos et adventum ipsius et regnum eiusActes 10.42 1 Timothée 5.21 Tite 2.13 2 Timothée 2.14 Matthieu 16.27
2 praedica verbum insta oportune inportune argue obsecra increpa in omni patientia et doctrinaTite 2.15 Tite 1.13 1 Timothée 5.20 1 Timothée 4.13 Apocalypse 3.19
3 erit enim tempus cum sanam doctrinam non sustinebunt sed ad sua desideria coacervabunt sibi magistros prurientes auribus2 Timothée 3.1-3.6 Jérémie 6.16-6.17 2 Pierre 2.1-2.3 Michée 2.11 1 Corinthiens 2.1
4 et a veritate quidem auditum avertent ad fabulas autem convertentur1 Timothée 1.4 Actes 7.57 Tite 1.14 1 Timothée 4.7 2 Pierre 1.16
5 tu vero vigila in omnibus labora opus fac evangelistae ministerium tuum imple2 Timothée 1.8 2 Timothée 2.3 Actes 21.8 Colossiens 4.17 2 Timothée 3.10-3.12
6 ego enim iam delibor et tempus meae resolutionis instatPhilippiens 1.23 Philippiens 2.17 Josué 23.14 Nombres 27.12-27.17 2 Pierre 1.14-1.15
7 bonum certamen certavi cursum consummavi fidem servavi1 Timothée 6.12 Actes 20.24 Proverbes 23.23 1 Corinthiens 9.24-9.27 1 Timothée 1.18
8 in reliquo reposita est mihi iustitiae corona quam reddet mihi Dominus in illa die iustus iudex non solum autem mihi sed et his qui diligunt adventum eiusJacques 1.12 Colossiens 1.5 2 Timothée 1.12 Matthieu 24.36 Apocalypse 2.10
9 festina venire ad me cito2 Timothée 1.4 2 Timothée 4.21
10 Demas enim me dereliquit diligens hoc saeculum et abiit Thessalonicam Crescens in Galliam Titus in DalmatiamPhilémon 1.24 Actes 16.6 2 Timothée 1.15 Tite 1.4 2 Corinthiens 7.6
11 Lucas est mecum solus Marcum adsume et adduc tecum est enim mihi utilis in ministeriumActes 12.12 2 Timothée 1.15 Actes 15.39 Colossiens 4.10 Philémon 1.24
12 Tychicum autem misi EphesumActes 20.4 Ephésiens 6.21 Colossiens 4.7 Tite 3.12 Actes 20.16-20.17
13 paenulam quam reliqui Troade apud Carpum veniens adfers et libros maxime autem membranasActes 16.8 1 Corinthiens 4.11 2 Corinthiens 11.27 Actes 20.5-20.12 Actes 16.11
14 Alexander aerarius multa mala mihi ostendit reddat ei Dominus secundum opera eius1 Timothée 1.20 Psaumes 28.4 1 Samuel 24.12 Apocalypse 18.6 Apocalypse 18.20
15 quem et tu devita valde enim restitit verbis nostris2 Timothée 3.8 Matthieu 10.16-10.17 Philippiens 3.2
16 in prima mea defensione nemo mihi adfuit sed omnes me dereliquerunt non illis reputeturActes 7.60 Marc 14.50 Jean 16.32 2 Timothée 1.15 2 Corinthiens 7.11
17 Dominus autem mihi adstitit et confortavit me ut per me praedicatio impleatur et audiant omnes gentes et liberatus sum de ore leonisPsaumes 22.21 Actes 9.15 Daniel 6.22 1 Pierre 5.8 Actes 23.11
18 liberabit me Dominus ab omni opere malo et salvum faciet in regnum suum caeleste cui gloria in saecula saeculorum amenRomains 11.36 Psaumes 121.7 Matthieu 6.13 Jude 1.24-1.25 Psaumes 37.28
19 saluta Priscam et Aquilam et Onesifori domumActes 18.2 Actes 18.26 1 Corinthiens 16.19 Actes 18.18 Romains 16.3-16.4
20 Erastus remansit Corinthi Trophimum autem reliqui infirmum MiletiActes 20.4 Actes 21.29 Actes 19.22 Actes 20.15 Romains 16.23
21 festina ante hiemem venire salutat te Eubulus et Pudens et Linus et Claudia et fratres omnes2 Timothée 4.9 2 Timothée 4.13 1 Corinthiens 16.20 3 Jean 1.14 2 Timothée 1.4
22 Dominus Iesus cum spiritu tuo gratia nobiscum amenColossiens 4.18 Galates 6.18 Philémon 1.25 Romains 1.7 Apocalypse 22.21

Cette Bible est dans le domaine public.