Fermer le panneau de recherche

Appuyez sur Entrée pour rechercher ou ESC pour annuler.

Accueil  /  Bible  /  Vulgate  / Romains 8.30     

Romains 8.30
Vulgate


1 nihil ergo nunc damnationis est his qui sunt in Christo Iesu qui non secundum carnem ambulant2 Corinthiens 5.17 Galates 3.13 Jean 3.18-3.19 Romains 5.1 1 Corinthiens 1.30
2 lex enim Spiritus vitae in Christo Iesu liberavit me a lege peccati et mortisRomains 6.14 Romains 6.18 Jean 8.36 2 Corinthiens 3.17 1 Corinthiens 15.45
3 nam quod inpossibile erat legis in quo infirmabatur per carnem Deus Filium suum mittens in similitudinem carnis peccati et de peccato damnavit peccatum in carneActes 13.39 Hébreux 7.18-7.19 Hébreux 10.14 2 Corinthiens 5.21 Philippiens 2.7
4 ut iustificatio legis impleretur in nobis qui non secundum carnem ambulamus sed secundum SpiritumGalates 5.16 Galates 5.22-5.25 Hébreux 12.23 1 Jean 3.2 Jude 1.24
5 qui enim secundum carnem sunt quae carnis sunt sapiunt qui vero secundum Spiritum quae sunt Spiritus sentiuntGalates 5.19-5.25 1 Corinthiens 2.14 Jean 3.6 Colossiens 3.1-3.3 Philippiens 3.18-3.19
6 nam prudentia carnis mors prudentia autem Spiritus vita et paxGalates 6.8 Romains 8.13 Romains 6.21 Romains 13.14 Romains 8.7
7 quoniam sapientia carnis inimicitia est in Deum legi enim Dei non subicitur nec enim potest1 Corinthiens 2.14 Jacques 4.4 1 Jean 2.15-2.16 Ephésiens 4.18-4.19 2 Timothée 3.4
8 qui autem in carne sunt Deo placere non possuntJean 3.5-3.6 Hébreux 11.5-11.6 Colossiens 1.10 Philippiens 4.18 1 Thessaloniciens 4.1
9 vos autem in carne non estis sed in Spiritu si tamen Spiritus Dei habitat in vobis si quis autem Spiritum Christi non habet hic non est eiusGalates 4.6 1 Corinthiens 3.16 2 Timothée 1.14 Jean 14.17 1 Corinthiens 6.19
10 si autem Christus in vobis est corpus quidem mortuum est propter peccatum spiritus vero vita propter iustificationemEphésiens 3.17 Jean 17.23 Colossiens 1.27 Apocalypse 14.13 2 Pierre 1.13-1.14
11 quod si Spiritus eius qui suscitavit Iesum a mortuis habitat in vobis qui suscitavit Iesum Christum a mortuis vivificabit et mortalia corpora vestra propter inhabitantem Spiritum eius in vobisRomains 8.9 Romains 8.2 2 Corinthiens 4.11 Jean 5.21 2 Corinthiens 4.14
12 ergo fratres debitores sumus non carni ut secundum carnem vivamusRomains 6.2-6.15 1 Pierre 4.2-4.3 1 Corinthiens 6.19-6.20 Psaumes 116.16
13 si enim secundum carnem vixeritis moriemini si autem Spiritu facta carnis mortificatis vivetisGalates 6.8 1 Corinthiens 9.27 Galates 5.24 Romains 8.4-8.6 Tite 2.12
14 quicumque enim Spiritu Dei aguntur hii filii sunt DeiGalates 5.18 Galates 3.26 Esaïe 48.16-48.17 2 Corinthiens 6.18 Psaumes 143.10
15 non enim accepistis spiritum servitutis iterum in timore sed accepistis Spiritum adoptionis filiorum in quo clamamus Abba Pater1 Corinthiens 2.12 Hébreux 2.15 2 Timothée 1.7 Ephésiens 1.5 Romains 8.16
16 ipse Spiritus testimonium reddit spiritui nostro quod sumus filii Dei2 Corinthiens 1.22 2 Corinthiens 5.5 1 Jean 4.13 Ephésiens 1.13 1 Jean 3.19-3.22
17 si autem filii et heredes heredes quidem Dei coheredes autem Christi si tamen conpatimur ut et conglorificemurGalates 4.7 Galates 3.29 Tite 3.7 Ephésiens 3.6 2 Timothée 2.10-2.14
18 existimo enim quod non sunt condignae passiones huius temporis ad futuram gloriam quae revelabitur in nobis1 Pierre 4.13 2 Corinthiens 4.17-4.18 1 Pierre 1.5-1.7 Actes 20.24 Matthieu 5.11-5.12
19 nam expectatio creaturae revelationem filiorum Dei expectat2 Pierre 3.11-3.13 Malachie 3.17-3.18 Esaïe 65.17 Philippiens 1.20 1 Jean 3.2
20 vanitati enim creatura subiecta est non volens sed propter eum qui subiecit in spemGenèse 3.17-3.19 Genèse 5.29 Genèse 6.13 Esaïe 24.5-24.6 Job 12.6-12.10
21 quia et ipsa creatura liberabitur a servitute corruptionis in libertatem gloriae filiorum Dei2 Pierre 3.13 Apocalypse 22.3-22.5 Actes 3.21 Romains 8.19 Apocalypse 21.1
22 scimus enim quod omnis creatura ingemescit et parturit usque adhucJérémie 12.4 Jérémie 12.11 Marc 16.15 Jean 16.21 Colossiens 1.23
23 non solum autem illa sed et nos ipsi primitias Spiritus habentes et ipsi intra nos gemimus adoptionem filiorum expectantes redemptionem corporis nostriEphésiens 1.14 Romains 7.24 Romains 8.19 Luc 21.28 2 Corinthiens 5.2-5.5
24 spe enim salvi facti sumus spes autem quae videtur non est spes nam quod videt quis quid speratHébreux 11.1 1 Thessaloniciens 5.8 2 Corinthiens 5.7 2 Corinthiens 4.18 Proverbes 14.32
25 si autem quod non videmus speramus per patientiam expectamus1 Thessaloniciens 1.3 Romains 12.12 Hébreux 10.36 Colossiens 1.11 Psaumes 130.5-130.7
26 similiter autem et Spiritus adiuvat infirmitatem nostram nam quid oremus sicut oportet nescimus sed ipse Spiritus postulat pro nobis gemitibus inenarrabilibusEphésiens 6.18 Matthieu 10.20 Galates 4.6 Jude 1.20-1.21 Ephésiens 2.18
27 qui autem scrutatur corda scit quid desideret Spiritus quia secundum Deum postulat pro sanctisRomains 8.34 1 Jean 3.21-3.22 1 Chroniques 28.9 1 Jean 5.14-5.15 Jérémie 11.20
28 scimus autem quoniam diligentibus Deum omnia cooperantur in bonum his qui secundum propositum vocati sunt sancti1 Pierre 5.10 Romains 8.35-8.39 Jacques 1.12 Genèse 50.20 Romains 5.3-5.5
29 nam quos praescivit et praedestinavit conformes fieri imaginis Filii eius ut sit ipse primogenitus in multis fratribusEphésiens 1.4-1.5 Jérémie 1.5 Ephésiens 1.11 2 Timothée 1.9 1 Pierre 1.20
30 quos autem praedestinavit hos et vocavit et quos vocavit hos et iustificavit quos autem iustificavit illos et glorificavit1 Corinthiens 6.11 Ephésiens 1.11 Jean 17.22 1 Pierre 2.9 Romains 9.23-9.24
31 quid ergo dicemus ad haec si Deus pro nobis quis contra nosPsaumes 118.6 Jérémie 1.19 Psaumes 56.11 1 Jean 4.4 Jérémie 20.11
32 qui etiam Filio suo non pepercit sed pro nobis omnibus tradidit illum quomodo non etiam cum illo omnia nobis donabitJean 3.16 Romains 5.6-5.10 Psaumes 84.11 Romains 4.25 1 Jean 4.10
33 quis accusabit adversus electos Dei Deus qui iustificatApocalypse 12.10-12.11 Esaïe 50.8-50.9 Romains 8.1 Luc 18.7 Romains 3.26
34 quis est qui condemnet Christus Iesus qui mortuus est immo qui resurrexit qui et est ad dexteram Dei qui etiam interpellat pro nobisHébreux 7.25 Marc 16.19 Romains 8.27 Hébreux 9.24 Esaïe 53.12
35 quis nos separabit a caritate Christi tribulatio an angustia an persecutio an fames an nuditas an periculum an gladiusJean 16.33 1 Corinthiens 4.11 1 Pierre 4.12-4.14 Romains 5.3-5.5 Psaumes 103.17
36 sicut scriptum est quia propter te mortificamur tota die aestimati sumus ut oves occisionisPsaumes 44.22 1 Corinthiens 15.30 Esaïe 53.7 Jérémie 51.40 1 Corinthiens 4.9
37 sed in his omnibus superamus propter eum qui dilexit nos1 Corinthiens 15.57 1 Jean 4.4 2 Corinthiens 2.14 Galates 2.20 2 Corinthiens 12.9
38 certus sum enim quia neque mors neque vita neque angeli neque principatus neque instantia neque futura neque fortitudines1 Pierre 3.22 Jean 10.28 Ephésiens 1.21 1 Pierre 5.8-5.10 Colossiens 1.16
39 neque altitudo neque profundum neque creatura alia poterit nos separare a caritate Dei quae est in Christo Iesu Domino nostroRomains 5.8 Romains 8.35 Jean 10.28-10.30 Jean 16.27 Ephésiens 1.4

Cette Bible est dans le domaine public.