Fermer le panneau de recherche

Appuyez sur Entrée pour rechercher ou ESC pour annuler.

Accueil  /  Bible  /  Vulgate  / Romains 15.29     

Romains 15.29
Vulgate


1 debemus autem nos firmiores inbecillitates infirmorum sustinere et non nobis placereRomains 14.1 1 Thessaloniciens 5.14 Galates 6.1-6.2 1 Corinthiens 12.22-12.24 1 Corinthiens 9.22
2 unusquisque vestrum proximo suo placeat in bonum ad aedificationem1 Corinthiens 10.24 Romains 14.19 1 Corinthiens 13.5 Philippiens 2.4-2.5 1 Corinthiens 9.19-9.22
3 etenim Christus non sibi placuit sed sicut scriptum est inproperia inproperantium tibi ceciderunt super mePsaumes 69.9 Jean 5.30 Philippiens 2.8 Jean 6.38 Psaumes 40.6-40.8
4 quaecumque enim scripta sunt ad nostram doctrinam scripta sunt ut per patientiam et consolationem scripturarum spem habeamus1 Corinthiens 10.11 2 Timothée 3.16-3.17 Romains 4.23-4.24 2 Pierre 1.20-1.21 1 Corinthiens 9.9-9.10
5 Deus autem patientiae et solacii det vobis id ipsum sapere in alterutrum secundum Iesum ChristumRomains 12.16 1 Pierre 3.8 Philippiens 2.4-2.5 Ephésiens 5.2 Ezéchiel 11.19
6 ut unianimes uno ore honorificetis Deum et Patrem Domini nostri Iesu Christi1 Pierre 1.3 Ephésiens 1.3 Jean 20.17 2 Corinthiens 11.31 Sophonie 3.9
7 propter quod suscipite invicem sicut et Christus suscepit vos in honorem DeiJean 13.34 Marc 9.37 Matthieu 10.40 Romains 15.9 Matthieu 11.28-11.30
8 dico enim Christum Iesum ministrum fuisse circumcisionis propter veritatem Dei ad confirmandas promissiones patrumMatthieu 15.24 2 Corinthiens 1.20 Jean 1.11 Actes 3.25-3.26 Romains 11.30
9 gentes autem super misericordiam honorare Deum sicut scriptum est propter hoc confitebor tibi in gentibus et nomini tuo cantabo2 Samuel 22.50 Psaumes 18.49 Romains 3.29 Matthieu 9.8
10 et iterum dicit laetamini gentes cum plebe eiusDeutéronome 32.43 Psaumes 138.4-138.5 Psaumes 97.1 Psaumes 68.32 Psaumes 67.3-67.4
11 et iterum laudate omnes gentes Dominum et magnificate eum omnes populiPsaumes 117.1
12 et rursus Esaias ait erit radix Iesse et qui exsurget regere gentes in eo gentes sperabuntEsaïe 11.10 Matthieu 12.21 Esaïe 11.1 Apocalypse 5.5 Apocalypse 22.16
13 Deus autem spei repleat vos omni gaudio et pace in credendo ut abundetis in spe in virtute Spiritus SanctiRomains 14.17 2 Thessaloniciens 2.16-2.17 Romains 12.12 Romains 5.4-5.5 1 Corinthiens 2.4
14 certus sum autem fratres mei et ego ipse de vobis quoniam et ipsi pleni estis dilectione repleti omni scientia ita ut possitis alterutrum monere1 Corinthiens 8.1 2 Pierre 1.12 1 Jean 2.21 1 Corinthiens 8.10 1 Corinthiens 8.7
15 audacius autem scripsi vobis fratres ex parte tamquam in memoriam vos reducens propter gratiam quae data est mihi a DeoRomains 12.3 Romains 1.5 2 Pierre 3.15 1 Corinthiens 15.10 1 Pierre 5.12
16 ut sim minister Christi Iesu in gentibus sanctificans evangelium Dei ut fiat oblatio gentium accepta sanctificata in Spiritu SanctoPhilippiens 2.17 Romains 11.13 Actes 9.15 Romains 1.1 Hébreux 13.16
17 habeo igitur gloriam in Christo Iesu ad DeumHébreux 5.1 Hébreux 2.17 Philippiens 3.3 2 Corinthiens 11.16-11.30 Romains 4.2
18 non enim audeo aliquid loqui eorum quae per me non effecit Christus in oboedientiam gentium verbo et factisActes 21.19 Actes 15.12 Romains 1.5 Proverbes 25.14 Galates 2.8
19 in virtute signorum et prodigiorum in virtute Spiritus Sancti ita ut ab Hierusalem per circuitum usque in Illyricum repleverim evangelium Christi2 Corinthiens 12.12 1 Corinthiens 12.4-12.11 Galates 3.5 Actes 22.17-22.21 2 Timothée 4.17
20 sic autem hoc praedicavi evangelium non ubi nominatus est Christus ne super alienum fundamentum aedificarem2 Corinthiens 10.13-10.16 1 Corinthiens 3.9-3.15 Ephésiens 2.20-2.22
21 sed sicut scriptum est quibus non est adnuntiatum de eo videbunt et qui non audierunt intellegentEsaïe 52.15 Esaïe 65.1
22 propter quod et inpediebar plurimum venire ad vosRomains 1.13 1 Thessaloniciens 2.17-2.18
23 nunc vero ulterius locum non habens in his regionibus cupiditatem autem habens veniendi ad vos ex multis iam annisRomains 15.32 Romains 15.29 Actes 19.21 Romains 1.10-1.12 1 Thessaloniciens 3.10
24 cum in Hispaniam proficisci coepero spero quod praeteriens videam vos et a vobis deducar illuc si vobis primum ex parte fruitus fueroRomains 15.28 Actes 15.3 Romains 1.12 3 Jean 1.6 Actes 19.21
25 nunc igitur proficiscar in Hierusalem ministrare sanctisActes 24.17 Actes 19.21 Actes 20.22 Galates 2.10 Romains 15.26-15.31
26 probaverunt enim Macedonia et Achaia conlationem aliquam facere in pauperes sanctorum qui sunt in HierusalemActes 11.27-11.30 2 Corinthiens 8.1-8.9 Actes 18.12 Proverbes 17.5 2 Corinthiens 9.2
27 placuit enim eis et debitores sunt eorum nam si spiritalium eorum participes facti sunt gentiles debent et in carnalibus ministrare eis1 Corinthiens 9.11 Galates 6.6 Romains 11.17 Philémon 1.19
28 hoc igitur cum consummavero et adsignavero eis fructum hunc proficiscar per vos in HispaniamRomains 15.24 Proverbes 19.21 Jacques 4.13-4.15 Lamentations 3.37 Colossiens 1.6
29 scio autem quoniam veniens ad vos in abundantia benedictionis Christi veniamPsaumes 16.11 Romains 1.10-1.12 Ephésiens 4.13 Ezéchiel 34.26 Ephésiens 3.19
30 obsecro igitur vos fratres per Dominum nostrum Iesum Christum et per caritatem Spiritus ut adiuvetis me in orationibus pro me ad DeumColossiens 4.12 2 Corinthiens 1.11 Psaumes 143.10 2 Corinthiens 4.11 Genèse 32.24-32.29
31 ut liberer ab infidelibus qui sunt in Iudaea et obsequii mei oblatio accepta fiat in Hierosolyma sanctis2 Thessaloniciens 3.2 2 Corinthiens 8.4 Romains 15.25 2 Corinthiens 9.1 Actes 23.12-23.24
32 ut veniam ad vos in gaudio per voluntatem Dei et refrigerer vobiscum1 Corinthiens 16.18 Actes 18.21 Philémon 1.20 2 Corinthiens 7.13 Philémon 1.7
33 Deus autem pacis sit cum omnibus vobis amen2 Corinthiens 13.11 Philippiens 4.9 Romains 16.20 Hébreux 13.20 1 Thessaloniciens 5.23

Cette Bible est dans le domaine public.