Fermer le panneau de recherche

Appuyez sur Entrée pour rechercher ou ESC pour annuler.

Accueil  /  Bible  /  Vulgate  / Romains 14.15     

Romains 14.15
Vulgate


1 infirmum autem in fide adsumite non in disceptationibus cogitationumRomains 15.1 Romains 15.7 1 Corinthiens 9.22 Luc 17.2 Romains 14.21
2 alius enim credit manducare omnia qui autem infirmus est holus manducatRomains 14.14 1 Timothée 4.4 Genèse 9.3 Hébreux 9.10 Romains 14.22-14.23
3 is qui manducat non manducantem non spernat et qui non manducat manducantem non iudicet Deus enim illum adsumpsitLuc 18.9 Romains 14.10 Romains 14.13 Matthieu 7.1-7.2 Romains 14.15
4 tu quis es qui iudices alienum servum suo domino stat aut cadit stabit autem potens est enim Deus statuere illumJacques 4.11-4.12 Romains 9.20 Romains 14.3 Romains 8.31-8.39 Jean 10.28-10.30
5 nam alius iudicat diem plus inter diem alius iudicat omnem diem unusquisque in suo sensu abundetRomains 14.23 Galates 4.9-4.10 1 Corinthiens 8.11 Colossiens 2.16-2.17 1 Jean 3.19-3.21
6 qui sapit diem Domino sapit et qui manducat Domino manducat gratias enim agit Deo et qui non manducat Domino non manducat et gratias agit Deo1 Corinthiens 10.30-10.31 Matthieu 15.36 Matthieu 14.19 1 Timothée 4.3-4.5 Exode 12.42
7 nemo enim nostrum sibi vivit et nemo sibi moritur2 Corinthiens 5.15 1 Thessaloniciens 5.10 1 Pierre 4.2 Galates 2.19-2.20 Romains 14.9
8 sive enim vivimus Domino vivimus sive morimur Domino morimur sive ergo vivimus sive morimur Domini sumusPhilippiens 1.20 Actes 21.13 Jean 21.19 1 Corinthiens 15.23 1 Thessaloniciens 4.14-4.18
9 in hoc enim Christus et mortuus est et revixit ut et mortuorum et vivorum domineturApocalypse 1.18 Matthieu 28.18 1 Pierre 4.5 Hébreux 12.2 Actes 10.42
10 tu autem quid iudicas fratrem tuum aut tu quare spernis fratrem tuum omnes enim stabimus ante tribunal Dei2 Corinthiens 5.10 1 Corinthiens 4.5 Romains 2.16 Matthieu 25.31-25.32 Romains 14.3-14.4
11 scriptum est enim vivo ego dicit Dominus quoniam mihi flectet omne genu et omnis lingua confitebitur DeoEsaïe 45.22-45.25 Philippiens 2.10-2.11 Matthieu 10.32 Nombres 14.28 Sophonie 2.9
12 itaque unusquisque nostrum pro se rationem reddet Deo1 Pierre 4.5 Matthieu 12.36 Matthieu 16.27 Galates 6.5 Luc 16.2
13 non ergo amplius invicem iudicemus sed hoc iudicate magis ne ponatis offendiculum fratri vel scandalumLuc 12.57 Jacques 4.11 Matthieu 7.1 2 Corinthiens 6.3 Luc 17.2
14 scio et confido in Domino Iesu quia nihil commune per ipsum nisi ei qui existimat quid commune esse illi commune est1 Corinthiens 8.7 Romains 14.2 Romains 14.20 Tite 1.15 1 Timothée 4.4
15 si enim propter cibum frater tuus contristatur iam non secundum caritatem ambulas noli cibo tuo illum perdere pro quo Christus mortuus estEphésiens 5.2 Galates 5.13 1 Corinthiens 8.11-8.12 Philippiens 2.2-2.4 Romains 15.2
16 non ergo blasphemetur bonum nostrumRomains 12.17 2 Corinthiens 8.20-8.21 1 Corinthiens 10.29-10.30 1 Thessaloniciens 5.22
17 non est regnum Dei esca et potus sed iustitia et pax et gaudium in Spiritu SanctoRomains 15.13 Matthieu 6.33 1 Corinthiens 8.8 Galates 5.22 1 Corinthiens 4.20
18 qui enim in hoc servit Christo placet Deo et probatus est hominibus2 Corinthiens 8.21 Romains 16.18 1 Pierre 2.20 Romains 12.1-12.2 1 Thessaloniciens 1.3-1.4
19 itaque quae pacis sunt sectemur et quae aedificationis sunt in invicemPsaumes 34.14 Romains 15.2 Hébreux 12.14 Ephésiens 4.29 Romains 12.18
20 noli propter escam destruere opus Dei omnia quidem munda sunt sed malum est homini qui per offendiculum manducatRomains 14.14-14.15 Actes 10.15 Tite 1.15 1 Timothée 4.3-4.5 Matthieu 15.11
21 bonum est non manducare carnem et non bibere vinum neque in quo frater tuus offendit aut scandalizatur aut infirmatur1 Corinthiens 8.13 Romains 14.13 Romains 15.1-15.2 Apocalypse 2.14 Matthieu 16.23
22 tu fidem habes penes temet ipsum habe coram Deo beatus qui non iudicat semet ipsum in eo quo probat1 Jean 3.21 Romains 14.23 Romains 14.5 Romains 14.2 Romains 14.14
23 qui autem discernit si manducaverit damnatus est quia non ex fide omne autem quod non ex fide peccatum est1 Corinthiens 11.29-11.31 Romains 13.2 Romains 14.5 1 Corinthiens 8.7 Hébreux 11.6

Cette Bible est dans le domaine public.