Fermer le panneau de recherche

Appuyez sur Entrée pour rechercher ou ESC pour annuler.

Accueil  /  Bible  /  Vulgate  / Nombres 5.27     

Nombres 5.27
Vulgate


1 locutusque est Dominus ad Mosen dicens 2 praecipe filiis Israhel ut eiciant de castris omnem leprosum et qui semine fluit pollutusque est super mortuoLévitique 21.1 Lévitique 13.46 Nombres 12.14 Nombres 9.6-9.10 Nombres 31.19
3 tam masculum quam feminam eicite de castris ne contaminent ea cum habitaverim vobiscumLévitique 26.11-26.12 Deutéronome 23.14 2 Corinthiens 6.16-6.17 2 Thessaloniciens 3.6 1 Rois 7.3
4 feceruntque ita filii Israhel et eiecerunt eos extra castra sicut locutus erat Dominus Mosi 5 locutus est Dominus ad Mosen dicens 6 loquere ad filios Israhel vir sive mulier cum fecerint ex omnibus peccatis quae solent hominibus accidere et per neglegentiam transgressi fuerint mandatum Domini atque deliquerintLévitique 5.14-6.7 Lévitique 5.1-5.4
7 confitebuntur peccatum suum et reddent ipsum caput quintamque partem desuper ei in quem peccaverintLévitique 5.5 Josué 7.19 Lévitique 26.40 Proverbes 28.13 Luc 19.8
8 sin autem non fuerit qui recipiat dabunt Domino et erit sacerdotis excepto ariete qui offertur pro expiatione ut sit placabilis hostiaLévitique 6.6-6.7 Lévitique 7.7 Lévitique 25.25-25.26
9 omnes quoque primitiae quas offerunt filii Israhel ad sacerdotem pertinentNombres 18.19 Lévitique 7.6-7.14 Deutéronome 18.3-18.4 Lévitique 6.17-6.18 Exode 29.28
10 et quicquid in sanctuarium offertur a singulis et traditur manibus sacerdotis ipsius eritLévitique 10.13
11 locutus est Dominus ad Mosen dicens 12 loquere ad filios Israhel et dices ad eos vir cuius uxor erraverit maritumque contemnensNombres 5.19-5.20 Proverbes 2.16-2.17
13 dormierit cum altero viro et hoc maritus deprehendere non quiverit sed latet adulterium et testibus argui non potest quia non est inventa in stuproLévitique 18.20 Lévitique 20.10 Proverbes 30.20 Proverbes 7.18-7.19
14 si spiritus zelotypiae concitaverit virum contra uxorem suam quae vel polluta est vel falsa suspicione appetiturCantique 8.6 Proverbes 6.34 Nombres 5.30 1 Corinthiens 10.22 Sophonie 3.8
15 adducet eam ad sacerdotem et offeret oblationem pro illa decimam partem sati farinae hordiaciae non fundet super eam oleum nec inponet tus quia sacrificium zelotypiae est et oblatio investigans adulteriumEzéchiel 29.16 Lévitique 5.11 1 Rois 17.18 Lévitique 2.1 Hébreux 10.3
16 offeret igitur eam sacerdos et statuet coram DominoJérémie 17.10 Lévitique 1.3 Apocalypse 2.22-2.23 Hébreux 13.4
17 adsumetque aquam sanctam in vase fictili et pauxillum terrae de pavimento tabernaculi mittet in eamJérémie 17.13 Jean 8.6 Lamentations 3.29 Job 2.12 Exode 30.18
18 cumque steterit mulier in conspectu Domini discoperiet caput eius et ponet super manus illius sacrificium recordationis et oblationem zelotypiae ipse autem tenebit aquas amarissimas in quibus cum execratione maledicta congessitEsaïe 38.17 Jérémie 2.19 Hébreux 13.4 Apocalypse 10.9-10.10 Nombres 5.15
19 adiurabitque eam et dicet si non dormivit vir alienus tecum et si non polluta es deserto mariti toro non te nocebunt aquae istae amarissimae in quas maledicta congessiMatthieu 26.63 Romains 7.2 Nombres 5.12
20 sin autem declinasti a viro tuo atque polluta es et concubuisti cum alteroNombres 5.12
21 his maledictionibus subiacebis det te Dominus in maledictionem exemplumque cunctorum in populo suo putrescere faciat femur tuum et tumens uterus disrumpatur1 Samuel 14.24 Néhémie 10.29 Josué 6.26 Jérémie 29.22 Esaïe 65.15
22 ingrediantur aquae maledictae in ventrem tuum et utero tumescente putrescat femur et respondebit mulier amen amenPsaumes 109.18 Deutéronome 27.15-27.26 Ezéchiel 3.3 Psaumes 72.19 Jean 6.53
23 scribetque sacerdos in libello ista maledicta et delebit ea aquis amarissimis in quas maledicta congessitApocalypse 20.12 Esaïe 43.25 Esaïe 44.22 Actes 3.19 Psaumes 51.1
24 et dabit ei bibere quas cum exhauseritMalachie 3.5 Zacharie 5.3-5.4
25 tollet sacerdos de manu eius sacrificium zelotypiae et elevabit illud coram Domino inponetque super altare ita dumtaxat ut priusLévitique 8.27 Nombres 5.18 Nombres 5.15 Exode 29.24
26 pugillum sacrificii tollat de eo quod offertur et incendat super altare et sic potum det mulieri aquas amarissimasLévitique 2.9 Lévitique 2.2 Lévitique 5.12 Lévitique 6.15
27 quas cum biberit si polluta est et contempto viro adulterii rea pertransibunt eam aquae maledictionis et inflato ventre conputrescet femur eritque mulier in maledictionem et in exemplum omni populoJérémie 42.18 Jérémie 29.18 Zacharie 8.13 Jérémie 29.22 Jérémie 44.12
28 quod si polluta non fuerit erit innoxia et faciet liberos2 Corinthiens 4.17 Michée 7.7-7.10 1 Pierre 1.7 Psaumes 113.9 Nombres 5.19
29 ista est lex zelotypiae si declinaverit mulier a viro suo et si polluta fueritNombres 5.19 Nombres 5.12 Lévitique 7.11 Lévitique 14.54-14.57 Lévitique 15.32-15.33
30 maritusque zelotypiae spiritu concitatus adduxerit eam in conspectu Domini et fecerit ei sacerdos iuxta omnia quae scripta sunt 31 maritus absque culpa erit et illa recipiet iniquitatem suamLévitique 20.10 Psaumes 37.6 Lévitique 20.17-20.20 Romains 2.8-2.9 Nombres 9.13

Cette Bible est dans le domaine public.