Fermer le panneau de recherche

Appuyez sur Entrée pour rechercher ou ESC pour annuler.

Accueil  /  Bible  /  Vulgate  / Ezéchiel 33.22     

Ezéchiel 33.22
Vulgate


1 et factum est verbum Domini ad me dicens 2 fili hominis loquere ad filios populi tui et dices ad eos terra cum induxero super eam gladium et tulerit populus terrae virum unum de novissimis suis et constituerit eum super se speculatoremEzéchiel 3.11 Ezéchiel 33.30 Ezéchiel 33.17 Ezéchiel 14.17 Zacharie 13.7
3 et ille viderit gladium venientem super terram et cecinerit bucina et adnuntiaverit populoOsée 8.1 Néhémie 4.20 Néhémie 4.18 Joël 2.1 Esaïe 58.1
4 audiens autem quisquis ille est sonum bucinae non se observaverit veneritque gladius et tulerit eum sanguis ipsius super caput eius eritEzéchiel 18.13 Jérémie 6.17 2 Chroniques 25.16 Actes 18.6 Ezéchiel 33.5
5 sonum bucinae audivit et non se observavit sanguis eius in ipso erit si autem custodierit animam suam salvavitExode 9.19-9.21 Hébreux 11.7 Hébreux 2.1-2.3 2 Rois 6.10 Esaïe 51.2
6 quod si speculator viderit gladium venientem et non insonuerit bucina et populus non se custodierit veneritque gladius et tulerit de eis animam ille quidem in iniquitate sua captus est sanguinem autem eius de manu speculatoris requiramEzéchiel 3.18-3.20 2 Samuel 4.11 Ezéchiel 33.8-33.9 Ezéchiel 18.20 Ezéchiel 18.24
7 et tu fili hominis speculatorem dedi te domui Israhel audiens ergo ex ore meo sermonem adnuntiabis eis ex meJérémie 26.2 Actes 5.20 Jérémie 1.17 Ezéchiel 3.17-3.21 Ezéchiel 2.7-2.8
8 si me dicente ad impium impie morte morieris non fueris locutus ut se custodiat impius a via sua ipse impius in iniquitate sua morietur sanguinem autem eius de manu tua requiramEzéchiel 33.14 Ezéchiel 18.4 Esaïe 3.11 Ezéchiel 18.20 Ezéchiel 33.6
9 si autem adnuntiante te ad impium ut a viis suis convertatur non fuerit conversus a via sua ipse in iniquitate sua morietur porro tu animam tuam liberastiEzéchiel 3.19 Ezéchiel 3.21 Actes 13.40 Actes 13.46 Actes 18.5-18.6
10 tu ergo fili hominis dic ad domum Israhel sic locuti estis dicentes iniquitates nostrae et peccata nostra super nos sunt et in ipsis nos tabescimus quomodo ergo vivere poterimusEzéchiel 37.11 Esaïe 49.14 Ezéchiel 24.23 Lévitique 26.39 Ezéchiel 4.17
11 dic ad eos vivo ego dicit Dominus Deus nolo mortem impii sed ut revertatur impius a via sua et vivat convertimini a viis vestris pessimis et quare moriemini domus IsrahelEzéchiel 18.23 1 Timothée 2.4 2 Pierre 3.9 Esaïe 55.6-55.7 Ezéchiel 18.30-18.32
12 tu itaque fili hominis dic ad filios populi tui iustitia iusti non liberabit eum in quacumque die peccaverit et impietas impii non nocebit ei in quacumque die conversus fuerit ab impietate sua et iustus non poterit vivere in iustitia sua in quacumque die peccaverit2 Chroniques 7.14 Ezéchiel 33.18-33.19 Romains 3.25 Ezéchiel 18.21 1 Jean 2.1
13 etiam si dixero iusto quod vita vivat et confisus in iustitia sua fecerit iniquitatem omnes iustitiae eius oblivioni tradentur et in iniquitate sua quam operatus est in ipsa morieturEzéchiel 18.24 Hébreux 10.38 Ezéchiel 18.4 2 Pierre 2.20-2.22 Ezéchiel 3.20
14 sin autem dixero impio morte morieris et egerit paenitentiam a peccato suo feceritque iudicium et iustitiamEzéchiel 18.27 Esaïe 55.7 Osée 14.1 Ezéchiel 33.8 Jérémie 18.7-18.8
15 pignus restituerit ille impius rapinamque reddiderit in mandatis vitae ambulaverit nec fecerit quicquam iniustum vita vivet et non morieturEzéchiel 20.11 Luc 19.8 Exode 22.1-22.4 Ezéchiel 18.7 Lévitique 6.2-6.5
16 omnia peccata eius quae peccavit non inputabuntur ei iudicium et iustitiam fecit vita vivetEzéchiel 18.22 Esaïe 43.25 Esaïe 1.18 Esaïe 44.22 Michée 7.18-7.19
17 et dixerunt filii populi tui non est aequi ponderis via Domini et ipsorum via iniusta estEzéchiel 18.25 Ezéchiel 18.29 Job 40.8 Job 35.2 Luc 19.21-19.22
18 cum enim recesserit iustus a iustitia sua feceritque iniquitatem morietur in eisEzéchiel 33.12-33.13 2 Pierre 2.20-2.22 Ezéchiel 18.26-18.27 Ezéchiel 3.20 Hébreux 10.38
19 et cum recesserit impius ab impietate sua feceritque iudicium et iustitiam vivet in eisEzéchiel 33.14 Ezéchiel 18.27-18.28
20 et dicitis non est recta via Domini unumquemque iuxta vias suas iudicabo de vobis domus IsrahelEzéchiel 18.25 Ezéchiel 33.17 Ecclésiaste 12.14 Ezéchiel 18.29-18.30 Jean 5.29
21 et factum est in duodecimo anno in duodecimo mense in quinta mensis transmigrationis nostrae venit ad me qui fugerat de Hierusalem dicens vastata est civitas2 Rois 25.10 Ezéchiel 1.2 2 Rois 24.4-24.7 Ezéchiel 32.1 Jérémie 39.1-39.8
22 manus autem Domini facta fuerat ad me vespere antequam veniret qui fugerat aperuitque os meum donec veniret ad me mane et aperto ore meo non silui ampliusEzéchiel 1.3 Ezéchiel 3.26-3.27 Ezéchiel 37.1 Ezéchiel 24.26-24.27 Ezéchiel 3.22
23 et factum est verbum Domini ad me dicens 24 fili hominis qui habitant in ruinosis his super humum Israhel loquentes aiunt unus erat Abraham et hereditate possedit terram nos autem multi nobis data est terra in possessionemEzéchiel 33.27 Actes 7.5 Esaïe 51.2 Ezéchiel 36.4 Jérémie 40.7
25 idcirco dices ad eos haec dicit Dominus Deus qui in sanguine comeditis et oculos vestros levatis ad inmunditias vestras et sanguinem funditis numquid terram hereditate possidebitisGenèse 9.4 Jérémie 7.9-7.10 Deutéronome 12.16 Ezéchiel 22.6 Lévitique 3.17
26 stetistis in gladiis vestris fecistis abominationes et unusquisque uxorem proximi sui polluit et terram hereditate possidebitisSophonie 3.3 Genèse 27.40 Michée 2.1-2.2 Deutéronome 4.25-4.26 Ezéchiel 18.6
27 haec dices ad eos sic dicit Dominus Deus vivo ego quia qui in ruinosis habitant gladio cadent et qui in agro est bestiis tradetur ad devorandum qui autem in praesidiis et in speluncis sunt peste morienturJérémie 42.22 1 Samuel 13.6 Ezéchiel 39.4 Jérémie 15.2-15.4 Juges 6.2
28 et dabo terram in solitudinem et desertum et deficiet superba fortitudo eius et desolabuntur montes Israhel eo quod nullus sit qui per eos transeatEzéchiel 7.24 Ezéchiel 24.21 Jérémie 44.22 Jérémie 44.6 Ezéchiel 6.14
29 et scient quia ego Dominus cum dedero terram desolatam et desertam propter universas abominationes suas quas operati suntEzéchiel 6.7 Ezéchiel 25.11 Ezéchiel 8.6-8.15 Psaumes 9.16 Ezéchiel 22.2-22.15
30 et tu fili hominis filii populi tui qui loquuntur de te iuxta muros et in ostiis domorum et dicunt unus ad alterum vir ad proximum suum loquentes venite et audiamus qui sit sermo egrediens a DominoEsaïe 58.2 Esaïe 29.13 Matthieu 15.8 Jérémie 18.18 Jérémie 23.35
31 et veniunt ad te quasi si ingrediatur populus et sedent coram te populus meus et audiunt sermones tuos et non faciunt eos quia in canticum oris sui vertunt illos et avaritiam suam sequitur cor eorumMatthieu 13.22 Esaïe 29.13 Psaumes 78.36-78.37 Luc 11.28 Jacques 1.22-1.24
32 et es eis quasi carmen musicum quod suavi dulcique sono canitur et audient verba tua et non facient eaMarc 6.20 Jean 5.35 Marc 4.16-4.17
33 et cum venerit quod praedictum est ecce enim venit tunc scient quod prophetes fuerit inter eosEzéchiel 2.5 Jérémie 28.9 Luc 10.11 1 Samuel 3.19-3.20 Ezéchiel 33.29

Cette Bible est dans le domaine public.