Fermer le panneau de recherche

Appuyez sur Entrée pour rechercher ou ESC pour annuler.

Accueil  /  Bible  /  Vulgate  / Ezéchiel 26.19     

Ezéchiel 26.19
Vulgate


1 et factum est in undecimo anno prima mensis factus est sermo Domini ad me dicensEzéchiel 20.1 Jérémie 39.2 Ezéchiel 1.2 Ezéchiel 8.1
2 fili hominis pro eo quod dixit Tyrus de Hierusalem euge confractae sunt portae populorum conversa est ad me implebor deserta estEsaïe 23.1-23.18 Ezéchiel 36.2 Joël 3.4 Jérémie 25.22 Psaumes 83.7
3 propterea haec dicit Dominus Deus ecce ego super te Tyre et ascendere faciam ad te gentes multas sicut ascendit mare fluctuansJérémie 51.42 Esaïe 5.30 Michée 4.11 Nahum 2.12 Ezéchiel 28.22
4 et dissipabunt muros Tyri et destruent turres eius et radam pulverem eius de ea et dabo eam in limpidissimam petramAmos 1.10 Esaïe 23.11 Ezéchiel 26.9 Ezéchiel 26.12 Lévitique 14.41-14.45
5 siccatio sagenarum erit in medio maris quia ego locutus sum ait Dominus Deus et erit in direptionem gentibusEzéchiel 29.19 Ezéchiel 47.10 Ezéchiel 25.7 Ezéchiel 27.32 Ezéchiel 26.14
6 filiae quoque eius quae sunt in agro gladio interficientur et scient quia ego DominusEzéchiel 26.8 Ezéchiel 16.46 Ezéchiel 25.11 Ezéchiel 25.7 Ezéchiel 25.5
7 quia haec dicit Dominus Deus ecce ego adducam ad Tyrum Nabuchodonosor regem Babylonis ab aquilone regem regum cum equis et curribus et equitibus et coetu populoque magnoDaniel 2.37 Esdras 7.12 Nahum 2.3-2.4 Ezéchiel 23.24 Esaïe 10.8
8 filias tuas quae sunt in agro gladio interficiet et circumdabit te munitionibus et conportabit aggerem in gyro et levabit contra te clypeumEzéchiel 21.22 Jérémie 52.4 Jérémie 32.24 Jérémie 6.6 2 Samuel 20.15
9 et vineas et arietes temperabit in muros tuos et turres tuas destruet in armatura sua2 Chroniques 26.15
10 inundatione equorum eius operiet te pulvis eorum a sonitu equitum et rotarum et curruum movebuntur muri tui dum ingressus fuerit portas tuas quasi per introitus urbis dissipataeJérémie 47.3 Ezéchiel 27.28 Ezéchiel 26.15 Nahum 2.3-2.4 Jérémie 4.13
11 ungulis equorum suorum conculcabit omnes plateas tuas populum tuum gladio caedet et statuae tuae nobiles in terram corruentEsaïe 26.5 Esaïe 5.28 Habakuk 1.8 Jérémie 43.13 Jérémie 51.27
12 vastabunt opes tuas diripient negotiationes tuas et destruent muros tuos et domos tuas praeclaras subvertent et lapides tuos et ligna tua et pulverem tuum in medio aquarum ponentEsaïe 23.8 2 Chroniques 32.27 Amos 5.11 Esaïe 32.12 2 Chroniques 36.10
13 et quiescere faciam multitudinem canticorum tuorum et sonitus cithararum tuarum non audietur ampliusJérémie 7.34 Esaïe 23.16 Esaïe 14.11 Jérémie 25.10 Jérémie 16.9
14 et dabo te in limpidissimam petram siccatio sagenarum eris nec aedificaberis ultra quia ego locutus sum dicit Dominus DeusMalachie 1.4 Job 12.14 Nombres 23.19 Deutéronome 13.16 Ezéchiel 26.4-26.5
15 haec dicit Dominus Deus Tyro numquid non a sonitu ruinae tuae et gemitu interfectorum tuorum cum occisi fuerint in medio tui commovebuntur insulaeEzéchiel 27.35 Jérémie 49.21 Ezéchiel 31.16 Ezéchiel 26.18 Ezéchiel 27.28
16 et descendent de sedibus suis omnes principes maris et auferent exuvias suas et vestimenta sua varia abicient et induentur stupore in terra sedebunt et adtoniti super repentino casu tuo admirabunturEzéchiel 32.10 Jonas 3.6 Job 8.22 Osée 11.10 Esaïe 3.26
17 et adsumentes super te lamentum dicent tibi quomodo peristi quae habitas in mari urbs inclita quae fuisti fortis in mari cum habitatoribus tuis quos formidabant universiEsaïe 14.12 Ezéchiel 19.1 2 Samuel 1.25-1.27 Apocalypse 18.9-18.10 Ezéchiel 32.16
18 nunc stupebunt naves in die pavoris tui et turbabuntur insulae in mari eo quod nullus egrediatur ex teEzéchiel 26.15 Esaïe 23.5-23.7 Ezéchiel 27.28-27.30 Esaïe 23.10-23.12 Ezéchiel 27.35
19 quia haec dicit Dominus Deus cum dedero te urbem desolatam sicut civitates quae non habitantur et adduxero super te abyssum et operuerint te aquae multaeEzéchiel 26.3 Esaïe 8.7-8.8 Apocalypse 17.15 Daniel 11.40 Daniel 9.26
20 et detraxero te cum his qui descendunt in lacum ad populum sempiternum et conlocavero te in terra novissima sicut solitudines veteres cum his qui deducuntur in lacum ut non habiteris porro dedero gloriam in terra viventiumPsaumes 27.13 Zacharie 2.8 Nombres 16.30 Psaumes 28.1 Esaïe 59.10
21 in nihilum redigam te et non eris et requisita non invenieris ultra in sempiternum dicit Dominus DeusEzéchiel 27.36 Ezéchiel 28.19 Apocalypse 18.21 Psaumes 37.36 Jérémie 51.64

Cette Bible est dans le domaine public.