Fermer le panneau de recherche

Appuyez sur Entrée pour rechercher ou ESC pour annuler.

Accueil  /  Bible  /  Vulgate  / Ecclésiaste 7.3     

Ecclésiaste 7.3
Vulgate


1 melius est nomen bonum quam unguenta pretiosa et dies mortis die nativitatisProverbes 22.1 Ecclésiaste 4.2 Apocalypse 14.13 2 Corinthiens 5.8 Philippiens 1.21-1.23
2 melius est ire ad domum luctus quam ad domum convivii in illa enim finis cunctorum admonetur hominum et vivens cogitat quid futurum sitPsaumes 90.12 Job 1.4-1.5 1 Pierre 4.3-4.4 Aggée 1.5 Matthieu 5.4
3 melior est ira risu quia per tristitiam vultus corrigitur animus delinquentis2 Corinthiens 7.9-7.11 Hébreux 12.10-12.11 Jacques 4.8-4.10 Romains 5.3-5.4 Psaumes 126.5-126.6
4 cor sapientium ubi tristitia est et cor stultorum ubi laetitiaJean 11.31-11.35 Jérémie 51.39 Daniel 5.30 Esaïe 53.3-53.4 1 Rois 20.16
5 melius est a sapiente corripi quam stultorum adulatione decipiProverbes 15.31-15.32 Psaumes 141.5 Proverbes 13.18 Proverbes 9.8 Proverbes 13.13
6 quia sicut sonitus spinarum ardentium sub olla sic risus stulti sed et hoc vanitasPsaumes 58.9 Psaumes 118.12 Ecclésiaste 2.2 2 Pierre 2.13-2.17 Luc 6.25
7 calumnia conturbat sapientem et perdet robur cordis illiusDeutéronome 16.19 Exode 23.8 Proverbes 17.23 Deutéronome 28.65 Deutéronome 28.33-28.34
8 melior est finis orationis quam principium melior est patiens arroganteProverbes 14.29 Hébreux 10.36 Proverbes 28.25 Luc 21.19 Proverbes 16.32
9 ne velox sis ad irascendum quia ira in sinu stulti requiescitJacques 1.19 Proverbes 14.17 Proverbes 16.32 Genèse 34.30-34.31 2 Samuel 13.28
10 ne dicas quid putas causae est quod priora tempora meliora fuere quam nunc sunt stulta est enim huiuscemodi interrogatioJuges 6.13 Romains 3.9-3.19 Romains 1.22-1.32 Esaïe 50.1 Psaumes 14.2-14.3
11 utilior est sapientia cum divitiis et magis prodest videntibus solemEcclésiaste 11.7 1 Timothée 6.17-6.19 1 Rois 3.6-3.9 Proverbes 8.10-8.11 Ecclésiaste 2.13
12 sicut enim protegit sapientia sic protegit pecunia hoc autem plus habet eruditio et sapientia quod vitam tribuunt possessori suoProverbes 3.18 Proverbes 8.35 Esaïe 30.2 Esaïe 32.2 Deutéronome 32.47
13 considera opera Dei quod nemo possit corrigere quem ille despexeritEcclésiaste 1.15 Esaïe 14.27 Job 12.14 Romains 9.19 Esaïe 46.10-46.11
14 in die bona fruere bonis et malam diem praecave sicut enim hanc sic et illam fecit Deus ut non inveniat homo contra eum iustas querimoniasEcclésiaste 3.22 Ecclésiaste 3.4 Deutéronome 28.47 Job 10.1-10.2 2 Chroniques 33.12-33.13
15 haec quoque vidi in diebus vanitatis meae iustus perit in iustitia sua et impius multo vivit tempore in malitia suaEcclésiaste 8.12-8.14 Ecclésiaste 6.12 1 Samuel 22.18-22.19 1 Rois 21.13 Ecclésiaste 5.16-5.17
16 noli esse iustus multum neque plus sapias quam necesse est ne obstupescasRomains 12.3 Philippiens 3.6 Luc 18.12 Proverbes 25.16 Matthieu 15.2-15.9
17 ne impie agas multum et noli esse stultus ne moriaris in tempore non tuoProverbes 10.27 Psaumes 55.23 Actes 5.10 Actes 12.23 Job 15.32-15.33
18 bonum est te sustentare iustum sed et ab illo ne subtrahas manum tuam quia qui Deum timet nihil neglegitEcclésiaste 12.13 Luc 11.42 Ecclésiaste 8.12 Ecclésiaste 11.6 Proverbes 8.20
19 sapientia confortabit sapientem super decem principes civitatisProverbes 24.5 Proverbes 21.22 Colossiens 1.9-1.11 Ecclésiaste 9.13-9.18 2 Samuel 20.16-20.22
20 non est enim homo iustus in terra qui faciat bonum et non peccet1 Rois 8.46 Romains 3.23 2 Chroniques 6.36 Esaïe 53.6 Jacques 3.2
21 sed et cunctis sermonibus qui dicuntur ne accommodes cor tuum ne forte audias servum tuum maledicentem tibiProverbes 30.10 1 Corinthiens 13.5-13.7 Esaïe 29.21 2 Samuel 16.10 2 Samuel 19.19
22 scit enim tua conscientia quia et tu crebro maledixisti aliisMatthieu 15.19 1 Rois 2.44 Jacques 3.9 Matthieu 18.32-18.35 Jean 8.7-8.9
23 cuncta temptavi in sapientia dixi sapiens efficiar et ipsa longius recessit a meRomains 1.22 1 Corinthiens 1.20 Genèse 3.5 1 Rois 11.1-11.8 1 Rois 3.11-3.12
24 multo magis quam erat et alta profunditas quis inveniet eamRomains 11.33 1 Timothée 6.16 Job 28.28 Psaumes 139.6 Job 11.7-11.8
25 lustravi universa animo meo ut scirem et considerarem et quaererem sapientiam et rationem et ut cognoscerem impietatem stulti et errorem inprudentiumEcclésiaste 10.13 Proverbes 26.11 Ecclésiaste 9.1-9.3 Jérémie 12.1-12.2 Ecclésiaste 2.20
26 et inveni amariorem morte mulierem quae laqueus venatorum est et sagena cor eius vincula sunt manus illius qui placet Deo effugiet eam qui autem peccator est capietur ab illaProverbes 22.14 Proverbes 5.3-5.5 Proverbes 2.18-2.19 Ecclésiaste 2.26 Proverbes 2.16
27 ecce hoc inveni dicit Ecclesiastes unum et alterum ut invenirem rationemEcclésiaste 12.8-12.10 Ecclésiaste 1.1-1.2
28 quam adhuc quaerit anima mea et non inveni virum de mille unum repperi mulierem ex omnibus non inveniJob 33.23 Psaumes 12.1 Esaïe 26.9 1 Rois 11.1-11.3 Ecclésiaste 7.23-7.24
29 solummodo hoc inveni quod fecerit Deus hominem rectum et ipse se infinitis miscuerit quaestionibus quis talis ut sapiens est et quis cognovit solutionem verbiGenèse 3.6-3.7 Genèse 1.26-1.27 Jérémie 4.22 Jérémie 2.12-2.13 Psaumes 106.39

Cette Bible est dans le domaine public.