Fermer le panneau de recherche

Appuyez sur Entrée pour rechercher ou ESC pour annuler.

Accueil  /  Bible  /  Vulgate  / Proverbe 21.7     

Proverbes 21.7
Vulgate


1 sicut divisiones aquarum ita cor regis in manu Domini quocumque voluerit inclinabit illudProverbes 16.9 Proverbes 20.24 Esdras 6.22 Actes 7.10 Daniel 4.35
2 omnis via viri recta sibi videtur adpendit autem corda DominusProverbes 16.2 Proverbes 16.25 Luc 16.15 1 Samuel 16.7 Proverbes 24.12
3 facere misericordiam et iudicium magis placent Domino quam victimae1 Samuel 15.22 Proverbes 15.8 Osée 6.6 Michée 6.6-6.8 Marc 12.33
4 exaltatio oculorum et dilatatio cordis lucerna impiorum peccatumProverbes 6.17 Esaïe 2.11 Esaïe 3.16 Proverbes 15.8 Psaumes 10.4
5 cogitationes robusti semper in abundantia omnis autem piger semper in egestateProverbes 10.4 Proverbes 13.4 Proverbes 14.29 Proverbes 28.22 Proverbes 27.23-27.27
6 qui congregat thesauros lingua mendacii vanus est et inpingetur ad laqueos mortisProverbes 20.21 Proverbes 13.11 Proverbes 10.2 2 Pierre 2.3 Proverbes 8.36
7 rapinae impiorum detrahent eos quia noluerunt facere iudiciumMichée 3.9-3.12 Jérémie 7.15 Proverbes 21.21 Ezéchiel 22.13-22.14 Jérémie 7.9-7.11
8 perversa via viri aliena est qui autem mundus est rectum opus eiusProverbes 2.15 Tite 3.3 Daniel 12.10 Tite 3.5 Psaumes 14.2-14.3
9 melius est sedere in angulo domatis quam cum muliere litigiosa et in domo communiProverbes 19.13 Proverbes 25.24 Proverbes 21.19 Proverbes 15.17 Proverbes 27.15-27.16
10 anima impii desiderat malum non miserebitur proximo suoProverbes 3.29 Michée 3.2-3.3 Marc 7.21-7.22 Psaumes 36.4 Psaumes 112.9
11 multato pestilente sapientior erit parvulus et si sectetur sapientem sumet scientiamProverbes 19.25 Psaumes 64.7-64.9 Actes 5.5 Hébreux 2.1-2.3 Proverbes 15.14
12 excogitat iustus de domo impii ut detrahat impios in malumPsaumes 37.35-37.36 Job 8.15 1 Corinthiens 10.5 Job 27.13-27.23 Job 21.28-21.30
13 qui obturat aurem suam ad clamorem pauperis et ipse clamabit et non exaudieturJacques 2.13-2.16 Matthieu 18.30-18.35 Néhémie 5.1-5.5 Esaïe 1.15-1.17 Matthieu 7.2
14 munus absconditum extinguet iras et donum in sinu indignationem maximamProverbes 18.16 Proverbes 19.6 Proverbes 17.8 Proverbes 17.23 1 Samuel 25.35
15 gaudium iusto est facere iudicium et pavor operantibus iniquitatemProverbes 10.29 Psaumes 40.8 Psaumes 119.16 Proverbes 21.12 Job 29.12-29.17
16 vir qui erraverit a via doctrinae in coetu gigantum commorabiturPsaumes 49.14 Proverbes 9.18 Psaumes 125.5 Proverbes 7.26-7.27 Proverbes 2.18-2.19
17 qui diligit epulas in egestate erit qui amat vinum et pinguia non ditabiturProverbes 23.21 Proverbes 21.20 Luc 16.24-16.25 1 Timothée 5.6 Luc 15.13-15.16
18 pro iusto datur impius et pro rectis iniquusProverbes 11.8 Esaïe 55.8-55.9 1 Pierre 3.18 Esaïe 43.3-43.4 Esaïe 53.4-53.5
19 melius est habitare in terra deserta quam cum muliere rixosa et iracundaProverbes 21.9 Psaumes 120.5-120.6 Jérémie 9.2 Psaumes 55.6-55.7
20 thesaurus desiderabilis et oleum in habitaculo iusti et inprudens homo dissipabit illudPsaumes 112.3 Matthieu 25.3-25.4 Proverbes 15.6 Proverbes 10.22 Ecclésiaste 5.19
21 qui sequitur iustitiam et misericordiam inveniet vitam et iustitiam et gloriamMatthieu 5.6 Proverbes 15.9 1 Corinthiens 15.58 Philippiens 3.12 Esaïe 51.1
22 civitatem fortium ascendit sapiens et destruxit robur fiduciae eiusEcclésiaste 7.19 Proverbes 24.5 2 Samuel 5.6-5.9 2 Samuel 20.16-20.22 Ecclésiaste 9.13-9.18
23 qui custodit os suum et linguam suam custodit ab angustiis animam suamProverbes 12.13 Proverbes 13.3 Proverbes 18.21 Jacques 3.2-3.13 Jacques 1.26
24 superbus et arrogans vocatur indoctus qui in ira operatur superbiamPsaumes 1.1 Proverbes 1.22 Ecclésiaste 7.8-7.9 Esther 3.5-3.6 Proverbes 19.29
25 desideria occidunt pigrum noluerunt enim quicquam manus eius operariProverbes 13.4 Proverbes 24.30-24.34 Proverbes 19.24 Proverbes 26.16 Proverbes 22.13
26 tota die concupiscit et desiderat qui autem iustus est tribuet et non cessabitPsaumes 37.26 Psaumes 112.9 2 Corinthiens 8.7-8.9 1 Thessaloniciens 2.5-2.9 2 Corinthiens 9.9-9.14
27 hostiae impiorum abominabiles quia offeruntur ex scelereEsaïe 66.3 Proverbes 15.8 Jérémie 6.20 Esaïe 1.11-1.16 Amos 5.21-5.22
28 testis mendax peribit vir oboediens loquitur victoriamProverbes 19.5 Proverbes 19.9 Tite 3.8 Proverbes 12.19 Actes 12.15
29 vir impius procaciter obfirmat vultum suum qui autem rectus est corrigit viam suamProverbes 11.5 1 Thessaloniciens 3.11 Psaumes 119.59 Jérémie 8.12 Aggée 1.5
30 non est sapientia non est prudentia non est consilium contra DominumActes 5.39 Esaïe 8.9-8.10 Proverbes 19.21 Esaïe 14.27 Jérémie 9.23
31 equus paratur ad diem belli Dominus autem salutem tribuetEsaïe 31.1 Psaumes 20.7 Psaumes 3.8 Psaumes 33.17-33.18 Ecclésiaste 9.11

Cette Bible est dans le domaine public.