Fermer le panneau de recherche

Appuyez sur Entrée pour rechercher ou ESC pour annuler.

Accueil  /  Bible  /  Vulgate  / Proverbe 21     

Proverbes 21
Vulgate


1 sicut divisiones aquarum ita cor regis in manu Domini quocumque voluerit inclinabit illud Proverbes 16.9 Proverbes 20.24 Esdras 6.22 Actes 7.10 Daniel 4.35
2 omnis via viri recta sibi videtur adpendit autem corda Dominus Proverbes 16.2 Proverbes 16.25 Luc 16.15 Proverbes 24.12 1 Samuel 16.7
3 facere misericordiam et iudicium magis placent Domino quam victimae 1 Samuel 15.22 Proverbes 15.8 Osée 6.6 Michée 6.6-6.8 Jérémie 7.21-7.23
4 exaltatio oculorum et dilatatio cordis lucerna impiorum peccatum Proverbes 6.17 Proverbes 21.27 Proverbes 30.13 Esaïe 2.17 Luc 18.14
5 cogitationes robusti semper in abundantia omnis autem piger semper in egestate Proverbes 10.4 Proverbes 13.4 Proverbes 14.29 Proverbes 27.23-27.27 Proverbes 28.22
6 qui congregat thesauros lingua mendacii vanus est et inpingetur ad laqueos mortis Proverbes 13.11 Proverbes 20.21 Proverbes 8.36 Proverbes 10.2 2 Pierre 2.3
7 rapinae impiorum detrahent eos quia noluerunt facere iudicium Psaumes 7.16 Proverbes 22.22-22.23 Esaïe 1.23-1.24 Ezéchiel 18.18 Proverbes 1.18-1.19
8 perversa via viri aliena est qui autem mundus est rectum opus eius Proverbes 2.15 Proverbes 15.26 Tite 1.15 Genèse 6.5-6.6 1 Corinthiens 3.3
9 melius est sedere in angulo domatis quam cum muliere litigiosa et in domo communi Proverbes 19.13 Proverbes 25.24 Proverbes 21.19 Proverbes 12.4 Proverbes 15.17
10 anima impii desiderat malum non miserebitur proximo suo Michée 3.2-3.3 Marc 7.21-7.22 Proverbes 3.29 Proverbes 21.13 Psaumes 112.5
11 multato pestilente sapientior erit parvulus et si sectetur sapientem sumet scientiam Proverbes 19.25 Proverbes 1.5 Deutéronome 21.21 Proverbes 18.1 Actes 5.11-5.14
12 excogitat iustus de domo impii ut detrahat impios in malum Psaumes 37.35-37.36 Proverbes 14.11 2 Pierre 2.4-2.9 Osée 14.9 Proverbes 13.6
13 qui obturat aurem suam ad clamorem pauperis et ipse clamabit et non exaudietur Jacques 2.13-2.16 Psaumes 58.4 Proverbes 1.28 Zacharie 7.9-7.13 Proverbes 28.27
14 munus absconditum extinguet iras et donum in sinu indignationem maximam Proverbes 18.16 Proverbes 19.6 Proverbes 17.8 Genèse 32.20 Genèse 43.11
15 gaudium iusto est facere iudicium et pavor operantibus iniquitatem Proverbes 10.29 Psaumes 112.1 Matthieu 13.41-13.42 Proverbes 5.20 Matthieu 7.23
16 vir qui erraverit a via doctrinae in coetu gigantum commorabitur Psaumes 49.14 Jude 1.12 Sophonie 1.6 Hébreux 6.4-6.6 Hébreux 10.38
17 qui diligit epulas in egestate erit qui amat vinum et pinguia non ditabitur Proverbes 23.21 Proverbes 21.20 Luc 15.13-15.16 2 Timothée 3.4 Proverbes 5.10-5.11
18 pro iusto datur impius et pro rectis iniquus Proverbes 11.8 Esaïe 55.8-55.9 1 Pierre 3.18 Esaïe 43.3-43.4 Esaïe 53.4-53.5
19 melius est habitare in terra deserta quam cum muliere rixosa et iracunda Proverbes 21.9 Psaumes 120.5-120.6 Jérémie 9.2 Psaumes 55.6-55.7
20 thesaurus desiderabilis et oleum in habitaculo iusti et inprudens homo dissipabit illud Psaumes 112.3 Matthieu 25.3-25.4 Psaumes 23.5 Proverbes 15.6 Proverbes 10.22
21 qui sequitur iustitiam et misericordiam inveniet vitam et iustitiam et gloriam Matthieu 5.6 Proverbes 15.9 1 Corinthiens 15.58 1 Pierre 1.7 Romains 2.7-2.10
22 civitatem fortium ascendit sapiens et destruxit robur fiduciae eius Ecclésiaste 7.19 Proverbes 24.5 2 Samuel 5.6-5.9 2 Samuel 20.16-20.22 Ecclésiaste 9.13-9.18
23 qui custodit os suum et linguam suam custodit ab angustiis animam suam Proverbes 12.13 Proverbes 13.3 Proverbes 18.21 Proverbes 17.27-17.28 Proverbes 10.19
24 superbus et arrogans vocatur indoctus qui in ira operatur superbiam Psaumes 1.1 Proverbes 1.22 Proverbes 16.18 Proverbes 6.17 Jérémie 48.29
25 desideria occidunt pigrum noluerunt enim quicquam manus eius operari Proverbes 13.4 Proverbes 15.19 Matthieu 25.26 Proverbes 12.24 Proverbes 12.27
26 tota die concupiscit et desiderat qui autem iustus est tribuet et non cessabit Psaumes 37.26 Psaumes 112.9 Actes 20.33-20.35 Matthieu 5.42 Luc 6.30-6.36
27 hostiae impiorum abominabiles quia offeruntur ex scelere Esaïe 66.3 Proverbes 15.8 Jérémie 6.20 Matthieu 23.13 1 Samuel 15.21-15.23
28 testis mendax peribit vir oboediens loquitur victoriam Proverbes 19.5 Proverbes 19.9 Deutéronome 19.16-19.19 2 Corinthiens 4.13 Proverbes 25.18
29 vir impius procaciter obfirmat vultum suum qui autem rectus est corrigit viam suam Proverbes 11.5 Ezéchiel 18.28 Aggée 1.7 Luc 15.17-15.18 Aggée 2.18-2.19
30 non est sapientia non est prudentia non est consilium contra Dominum Actes 5.39 Esaïe 14.27 Jérémie 9.23 Esaïe 8.9-8.10 Proverbes 19.21
31 equus paratur ad diem belli Dominus autem salutem tribuet Esaïe 31.1 Psaumes 20.7 Psaumes 3.8 Psaumes 33.17-33.18 Jérémie 3.23

Cette Bible est dans le domaine public.