Fermer le panneau de recherche

Appuyez sur Entrée pour rechercher ou ESC pour annuler.

Accueil  /  Bible  /  Vulgate  / Exode 38     

Exode 38
Vulgate


1 fecit et altare holocausti de lignis setthim quinque cubitorum per quadrum et trium in altitudine Exode 27.1-27.8 Romains 8.3-8.4 1 Pierre 2.5 Exode 40.6 Romains 12.1
2 cuius cornua de angulis procedebant operuitque illud aeneis lamminis Job 6.12 Exode 27.2
3 et in usus eius paravit ex aere vasa diversa lebetas forcipes fuscinulas uncinos et ignium receptacula Exode 27.3 1 Samuel 2.13
4 craticulamque eius in modum retis fecit aeneam et subter eam in altaris medio arulam 5 fusis quattuor anulis per totidem retiaculi summitates ad inmittendos vectes ad portandum Exode 27.4
6 quos et ipsos fecit de lignis setthim et operuit lamminis aeneis Deutéronome 10.3 Exode 25.6
7 induxitque in circulos qui in altaris lateribus eminebant ipsum autem altare non erat solidum sed cavum ex tabulis et intus vacuum Actes 9.15 1 Corinthiens 1.24 1 Corinthiens 2.2
8 fecit et labrum aeneum cum base sua de speculis mulierum quae excubabant in ostio tabernaculi Luc 2.37 Exode 40.7 Matthieu 26.69 Zacharie 13.1 Proverbes 8.34
9 et atrium in cuius australi plaga erant tentoria de bysso retorta cubitorum centum Exode 27.9-27.19 Exode 40.8 Psaumes 84.10 Psaumes 92.13 Psaumes 100.4
10 columnae aeneae viginti cum basibus suis capita columnarum et tota operis celatura argentea 11 aeque ad septentrionalis plagam tentoria columnae basesque et capita columnarum eiusdem et mensurae et operis ac metalli erant 12 in ea vero plaga quae occidentem respicit fuere tentoria cubitorum quinquaginta columnae decem cum basibus suis aeneae et capita columnarum celata argentea 13 porro contra orientem quinquaginta cubitorum paravit tentoria 14 e quibus quindecim cubitos columnarum trium cum basibus suis unum tenebat latus Exode 27.14
15 et in parte altera quia utraque introitum tabernaculi facit quindecim aeque cubitorum erant tentoria columnae tres et bases totidem 16 cuncta atrii tentoria byssus torta texuerat 17 bases columnarum fuere aeneae capita autem earum cum celaturis suis argentea sed et ipsas columnas atrii vestivit argento 18 et in introitu eius opere plumario fecit tentorium ex hyacintho purpura vermiculo ac bysso retorta quod habebat viginti cubitos in longitudine altitudo vero quinque cubitorum erat iuxta mensuram quam cuncta atrii habebant tentoria 2 Chroniques 3.14
19 columnae autem ingressus fuere quattuor cum basibus aeneis capitaque earum et celaturae argenteae 20 paxillos quoque tabernaculi et atrii per gyrum fecit aeneos Ephésiens 2.21-2.22 Ecclésiaste 12.11 2 Chroniques 3.9 Esaïe 33.20 Exode 27.19
21 haec sunt instrumenta tabernaculi testimonii quae numerata sunt iuxta praeceptum Mosi in caerimonias Levitarum per manum Ithamar filii Aaron sacerdotis Nombres 9.15 Actes 7.44 Nombres 10.11 Nombres 1.53 2 Chroniques 24.6
22 quas Beselehel filius Uri filii Hur de tribu Iuda Domino per Mosen iubente conpleverat Jérémie 1.7 Psaumes 119.6 Exode 35.30-36.3 Matthieu 28.20 Exode 31.1-31.5
23 iuncto sibi socio Hooliab filio Achisamech de tribu Dan qui et ipse artifex lignorum egregius fuit et polymitarius atque plumarius ex hyacintho purpura vermiculo et bysso Exode 35.34 Exode 31.6
24 omne aurum quod expensum est in opere sanctuarii et quod oblatum in donariis viginti novem talentorum fuit et septingentorum triginta siclorum ad mensuram sanctuarii Lévitique 27.25 Nombres 18.16 Nombres 3.47 1 Chroniques 29.2-29.7 1 Chroniques 22.14-22.16
25 oblatum est autem ab his qui transierant ad numerum a viginti annis et supra de sescentis tribus milibus et quingentis quinquaginta armatorum Exode 30.12
26 fuerunt praeterea centum talenta argenti e quibus conflatae sunt bases sanctuarii et introitus ubi velum pendet Nombres 1.46 Exode 30.13 Exode 12.37 Exode 30.15-30.16
27 centum bases factae sunt de talentis centum singulis talentis per bases singulas supputatis Exode 26.19 Exode 26.32 Exode 26.25 Exode 26.21
28 de mille autem septingentis et septuaginta quinque fecit capita columnarum quas et ipsas vestivit argento Exode 27.17
29 aeris quoque oblata sunt talenta septuaginta duo milia et quadringenti supra sicli 30 ex quibus fusae sunt bases in introitu tabernaculi testimonii et altare aeneum cum craticula sua omniaque vasa quae ad usum eius pertinent Exode 26.37 Exode 27.10 Exode 27.17
31 et bases atrii tam in circuitu quam in ingressu eius et paxilli tabernaculi atque atrii per gyrum

Cette Bible est dans le domaine public.