Un clic sur un verset envoie vers le comparateur de versions.
Exode 36 Vulgate
1 fecit ergo Beselehel et Hooliab et omnis vir sapiens quibus dedit Dominus sapientiam et intellectum ut scirent fabre operari quae in usus sanctuarii necessaria sunt et quae praecepit Dominus Exode 28.3 Exode 25.8 Exode 31.1-31.6 Exode 39.1-40.38 Matthieu 28.20 2 cumque vocasset eos Moses et omnem eruditum virum cui dederat Deus sapientiam et qui sponte sua obtulerant se ad faciendum opus Exode 31.6 1 Chroniques 29.5 Actes 6.3-6.4 Exode 35.10 Exode 28.3 3 tradidit eis universa donaria filiorum Israhel qui cum instarent operi cotidie mane vota populus offerebat Exode 35.29 Proverbes 8.15 Exode 35.5-35.21 Esaïe 50.4 Psaumes 5.3 4 unde artifices venire conpulsi 2 Chroniques 24.13 Matthieu 24.45 Luc 12.42 1 Corinthiens 3.10 5 dixerunt Mosi plus offert populus quam necessarium est 2 Chroniques 24.14 2 Corinthiens 8.2-8.3 2 Chroniques 31.6-31.10 Exode 32.3 Philippiens 4.17-4.18 6 iussit ergo Moses praeconis voce cantari nec vir nec mulier quicquam ultra offerat in opere sanctuarii sicque cessatum est a muneribus offerendis 7 eo quod oblata sufficerent et superabundarent 2 Chroniques 31.10 8 feceruntque omnes corde sapientes ad explendum opus tabernaculi cortinas decem de bysso retorta et hyacintho et purpura coccoque bis tincto opere vario et arte polymita 1 Rois 6.23 Exode 25.22 Ezéchiel 10.1-10.19 Ezéchiel 1.5-1.28 Exode 25.18 9 quarum una habebat in longitudine viginti octo cubitos et in latitudine quattuor una mensura erat omnium cortinarum 10 coniunxitque cortinas quinque alteram alteri et alias quinque sibi invicem copulavit 1 Corinthiens 12.27 Psaumes 133.1 1 Corinthiens 12.20 1 Corinthiens 1.10 Actes 2.1 11 fecit et ansas hyacinthinas in ora cortinae unius ex utroque latere et in ora cortinae alterius similiter Exode 26.4 12 ut contra se invicem venirent ansae et mutuo iungerentur Exode 26.5 Exode 26.10 13 unde et quinquaginta fudit circulos aureos qui morderent cortinarum ansas et fieret unum tabernaculum Ephésiens 2.20-2.22 1 Corinthiens 12.20 1 Pierre 2.4-2.5 14 fecit et saga undecim de pilis caprarum ad operiendum tectum tabernaculi Exode 26.7-26.13 15 unum sagum habebat in longitudine cubitos triginta et in latitudine cubitos quattuor unius mensurae erant omnia saga 16 quorum quinque iunxit seorsum et sex alia separatim 17 fecitque ansas quinquaginta in ora sagi unius et quinquaginta in ora sagi alterius ut sibi invicem iungerentur 18 et fibulas aeneas quinquaginta quibus necteretur tectum et unum pallium ex omnibus sagis fieret 19 fecit et opertorium tabernaculi de pellibus arietum rubricatis aliudque desuper velamentum de pellibus ianthinis Exode 26.14 20 fecit et tabulas tabernaculi de lignis setthim stantes Exode 25.5 Exode 40.18-40.19 Nombres 25.1 Deutéronome 10.3 Exode 26.15-26.29 21 decem cubitorum erat longitudo tabulae unius et unum ac semis cubitum latitudo retinebat 22 binae incastraturae erant per singulas tabulas ut altera alteri iungeretur sic fecit in omnibus tabulis tabernaculi 23 e quibus viginti ad plagam meridianam erant contra austrum 24 cum quadraginta basibus argenteis duae bases sub una tabula ponebantur ex utraque angulorum parte ubi incastraturae laterum in angulis terminantur 25 ad plagam quoque tabernaculi quae respicit ad aquilonem fecit viginti tabulas 26 cum quadraginta argenteis basibus duas bases per singulas tabulas 27 contra occidentem vero id est ad eam partem tabernaculi quae mare respicit fecit sex tabulas Exode 26.27 Exode 26.22 28 et duas alias per singulos angulos tabernaculi retro 29 quae iunctae erant deorsum usque sursum et in unam conpagem pariter ferebantur ita fecit ex utraque parte per angulos Ephésiens 2.19 Actes 4.32 1 Corinthiens 12.13 Ephésiens 3.18-3.19 Exode 26.24 30 ut octo essent simul tabulae et haberent bases argenteas sedecim binas scilicet bases sub singulis tabulis Exode 26.25 31 fecit et vectes de lignis setthim quinque ad continendas tabulas unius lateris tabernaculi Exode 26.26-26.29 Exode 30.5 Exode 25.28 32 et quinque alios ad alterius lateris tabulas coaptandas et extra hos quinque alios vectes ad occidentalem plagam tabernaculi contra mare Exode 26.26 33 fecit quoque vectem alium qui per medias tabulas ab angulo usque ad angulum perveniret 34 ipsa autem tabulata deauravit et circulos eorum fecit aureos per quos vectes induci possint quos et ipsos aureis lamminis operuit 35 fecit et velum de hyacintho purpura vermiculo ac bysso retorta opere polymitario varium atque distinctum Matthieu 27.51 Exode 26.31-26.37 Exode 30.6 Exode 40.21 Hébreux 10.20 36 et quattuor columnas de lignis setthim quas cum capitibus deauravit fusis basibus earum argenteis Jérémie 1.18 37 fecit et tentorium in introitu tabernaculi ex hyacintho purpura vermiculo byssoque retorta opere plumarii Exode 26.36-26.37 Exode 40.28 38 et columnas quinque cum capitibus suis quas operuit auro basesque earum fudit aeneas Exode 27.10