Fermer le panneau de recherche

Appuyez sur Entrée pour rechercher ou ESC pour annuler.

Accueil  /  Bible  /  Vulgate  / 2 Chroniques 34.10     

2 Chroniques 34.10
Vulgate


1 octo annorum erat Iosias cum regnare coepisset et triginta et uno annis regnavit in HierusalemJérémie 1.2 Sophonie 1.1 1 Samuel 2.18 2 Chroniques 33.1 1 Rois 3.7-3.9
2 fecitque quod erat rectum in conspectu Domini et ambulavit in viis David patris sui non declinavit neque ad dexteram neque ad sinistram2 Chroniques 29.2 Deutéronome 17.11 Deutéronome 28.14 Deutéronome 5.32 2 Chroniques 17.3
3 octavo autem anno regni sui cum adhuc esset puer coepit quaerere Deum patris sui David et duodecimo anno postquam coeperat mundavit Iudam et Hierusalem ab excelsis et lucis simulacrisque et sculptilibus2 Chroniques 15.2 2 Chroniques 33.22 2 Chroniques 33.17 Proverbes 8.17 Psaumes 119.9
4 destruxeruntque coram eo aras Baalim et simulacra quae superposita fuerant demoliti sunt lucos etiam et sculptilia succidit atque comminuit et super tumulos eorum qui eis immolare consueverant fragmenta dispersitExode 32.20 Lévitique 26.30 2 Rois 23.4-23.6 2 Chroniques 14.5 Deutéronome 7.25
5 ossa praeterea sacerdotum conbusit in altaribus idolorum mundavitque Iudam et Hierusalem1 Rois 13.2 Ezéchiel 22.24 2 Rois 23.16 Jérémie 4.14 Jérémie 8.1-8.2
6 sed et in urbibus Manasse et Ephraim et Symeon usque Nepthalim cuncta subvertitEsaïe 7.25 2 Chroniques 30.1 2 Chroniques 31.1 2 Rois 23.15-23.20 2 Chroniques 30.10-30.11
7 cumque altaria dissipasset et lucos et sculptilia contrivisset in frusta cunctaque delubra demolitus esset de universa terra Israhel reversus est Hierusalem2 Chroniques 31.1 Deutéronome 9.21 2 Chroniques 34.1
8 igitur anno octavodecimo regni sui mundata iam terra et templo Domini misit Saphan filium Eseliae et Maasiam principem civitatis et Ioha filium Ioachaz a commentariis ut instaurarent domum Domini Dei sui2 Samuel 8.16 2 Chroniques 18.25 Jérémie 29.25 Jérémie 36.10 2 Rois 22.3-22.20
9 qui venerunt ad Helciam sacerdotem magnum acceptamque ab eo pecuniam quae inlata fuerat in domum Domini et quam congregaverant Levitae ianitores de Manasse et Ephraim et universis reliquiis Israhel ab omni quoque Iuda et Beniamin et habitatoribus Hierusalem2 Chroniques 35.8 2 Chroniques 30.18 2 Chroniques 30.10 2 Chroniques 34.18 2 Chroniques 24.11-24.14
10 tradiderunt in manibus eorum qui praeerant operariis in domo Domini ut instaurarent templum et infirma quaeque sarcirent2 Rois 12.14 Esdras 3.7 2 Rois 12.11-12.12 2 Rois 22.5-22.6
11 at illi dederunt eam artificibus et cementariis ut emerent lapides de lapidicinis et ligna ad commissuras aedificii et ad contignationem domorum quas destruxerant reges Iuda2 Chroniques 33.4-33.7 2 Chroniques 33.22
12 qui fideliter cuncta faciebant erant autem praepositi operantium Iaath et Abdias de filiis Merari Zaccharias et Mosollam de filiis Caath qui urguebant opus omnes Levitae scientes organis canere2 Rois 12.15 1 Chroniques 23.5 Proverbes 28.20 1 Chroniques 16.41 1 Corinthiens 4.2
13 super eos vero qui ad varios usus onera portabant erant scribae et magistri de Levitis ianitoresNéhémie 4.10 2 Chroniques 2.18 1 Chroniques 26.29-26.30 1 Chroniques 16.42 1 Chroniques 23.4-23.5
14 cumque efferrent pecuniam quae inlata fuerat in templum Domini repperit Helcias sacerdos librum legis Domini per manum MosiJérémie 8.8 Josué 1.8 Lévitique 10.11 Esdras 7.10 2 Chroniques 31.4
15 et ait ad Saphan scribam librum legis inveni in domo Domini et tradidit ei 16 at ille intulit volumen ad regem et nuntiavit ei dicens omnia quae dedisti in manu servorum tuorum ecce conplentur2 Rois 22.9-22.10 Jérémie 36.20-36.21
17 argentum quod reppertum est in domo Domini conflaverunt datumque est praefectis artificum et diversa opera fabricantium 18 praeterea tradidit mihi Helcias sacerdos hunc librum quem cum rege praesente recitassetPsaumes 119.97-119.99 Psaumes 119.46 Deutéronome 17.19 Josué 1.8 Jérémie 36.20-36.21
19 audissetque ille verba legis scidit vestimenta suaJosué 7.6 Jérémie 36.22-36.24 2 Rois 22.19 2 Rois 22.11 Galates 3.10-3.13
20 et praecepit Helciae et Ahicam filio Saphan et Abdon filio Micha Saphan quoque scribae et Asaiae servo regis dicens2 Rois 22.12 Jérémie 26.22 2 Rois 25.22 Jérémie 40.6 Jérémie 26.24
21 ite et orate Dominum pro me et pro reliquiis Israhel et Iuda super universis sermonibus libri istius qui reppertus est magnus enim furor Domini stillavit super nos eo quod non custodierint patres nostri verba Domini ut facerent omnia quae scripta sunt in isto volumineJérémie 21.2 Ezéchiel 14.1-14.11 2 Chroniques 28.6 Lévitique 26.14-26.46 Deutéronome 31.16-31.22
22 abiit igitur Helcias et hii qui simul a rege missi fuerant ad Holdan propheten uxorem Sellum filii Thecuath filii Hasra custodis vestium quae habitabat Hierusalem in secunda et locuti sunt ei verba quae supra narravimusExode 15.20 Luc 1.41-1.45 Juges 4.4 2 Rois 22.14 Actes 21.9
23 at illa respondit eis haec dicit Dominus Deus Israhel dicite viro qui misit vos ad meJérémie 37.7-37.10 2 Rois 22.15-22.20 Jérémie 21.3-21.7
24 haec dicit Dominus ecce ego inducam mala super locum istum et super habitatores eius cunctaque maledicta quae scripta sunt in libro hoc quem legerunt coram rege Iuda2 Chroniques 36.14-36.20 Josué 23.16 Deutéronome 28.15-28.68 Esaïe 5.4-5.6 Jérémie 19.15
25 quia dereliquerunt me et sacrificaverunt diis alienis ut me ad iracundiam provocarent in cunctis operibus manuum suarum idcirco stillavit furor meus super locum istum et non extingueturJérémie 7.20 Nahum 1.6 2 Chroniques 33.3-33.9 Ezéchiel 20.48 2 Chroniques 12.2
26 ad regem autem Iuda qui misit vos pro Domino deprecando sic loquimini haec dicit Dominus Deus Israhel quoniam audisti verba voluminis2 Chroniques 34.21 2 Chroniques 34.23
27 atque emollitum est cor tuum et humiliatus es in conspectu Dei super his quae dicta sunt contra locum hunc et habitatores Hierusalem reveritusque faciem meam scidisti vestimenta tua et flevisti coram me ego quoque exaudivi te dicit Dominus2 Chroniques 32.26 Psaumes 10.17 Psaumes 51.17 Esaïe 65.24 Ezéchiel 9.4
28 iam enim colligam te ad patres tuos et infereris in sepulchrum tuum in pace nec videbunt oculi tui omne malum quod ego inducturus sum super locum istum et super habitatores eius rettulerunt itaque regi cuncta quae dixerat2 Chroniques 35.24 Ezéchiel 14.14-14.21 Jérémie 15.1 2 Rois 22.20 Psaumes 37.37
29 at ille convocatis universis maioribus natu Iuda et Hierusalem2 Rois 23.1-23.3 2 Chroniques 30.2 1 Chroniques 29.2-29.9 Marc 14.8 1 Samuel 12.23
30 ascendit domum Domini unaque omnes viri Iuda et habitatores Hierusalem sacerdotes et Levitae et cunctus populus a minimo usque ad maximum quibus audientibus in domo Domini legit rex omnia verba voluminis2 Rois 23.2 Job 3.19 2 Chroniques 34.24 Néhémie 8.1-8.5 Deutéronome 1.17
31 et stans in tribunali suo percussit foedus coram Domino ut ambularet post eum et custodiret praecepta et testimonia et iustificationes eius in toto corde suo et in tota anima sua faceretque quae scripta sunt in volumine illo quem legerat2 Chroniques 23.16 2 Rois 23.3 2 Chroniques 15.12 2 Chroniques 6.13 2 Rois 11.14
32 adiuravit quoque super hoc omnes qui repperti fuerant in Hierusalem et Beniamin et fecerunt habitatores Hierusalem iuxta pactum Domini Dei patrum suorum2 Chroniques 14.4 Jérémie 3.10 2 Chroniques 30.12 Genèse 18.19 2 Chroniques 29.29
33 abstulit ergo Iosias cunctas abominationes de universis regionibus filiorum Israhel et fecit omnes qui residui erant in Israhel servire Domino Deo suo cunctis diebus eius non recesserunt a Domino Deo patrum suorum2 Chroniques 34.3-34.7 Osée 6.4 2 Rois 23.4-23.20 Josué 24.31 1 Rois 11.5-11.7

Cette Bible est dans le domaine public.