Fermer le panneau de recherche

Appuyez sur Entrée pour rechercher ou ESC pour annuler.

Accueil  /  Bible  /  Vulgate  / Genèse 45     

Genèse 45
Vulgate


1 non se poterat ultra cohibere Ioseph multis coram adstantibus unde praecepit ut egrederentur cuncti foras et nullus interesset alienus agnitioni mutuae Genèse 43.30-43.31 Esaïe 42.14 Jérémie 20.9 Actes 10.41 1 Corinthiens 13.5
2 elevavitque vocem cum fletu quam audierunt Aegyptii omnisque domus Pharaonis Nombres 14.1 2 Rois 20.3 Actes 20.37 Ruth 1.9 Genèse 46.29
3 et dixit fratribus suis ego sum Ioseph adhuc pater meus vivit nec poterant respondere fratres nimio timore perterriti Actes 7.13 Actes 9.5 Marc 6.50 Apocalypse 1.7 Zacharie 12.10
4 ad quos ille clementer accedite inquit ad me et cum accessissent prope ego sum ait Ioseph frater vester quem vendidistis in Aegypto Genèse 37.28 Genèse 50.18 Actes 9.5 Matthieu 14.27
5 nolite pavere nec vobis durum esse videatur quod vendidistis me in his regionibus pro salute enim vestra misit me Deus ante vos in Aegyptum Genèse 50.20 Job 1.21 Genèse 45.7-45.8 Psaumes 105.16-105.17 Actes 4.24-4.28
6 biennium est quod fames esse coepit in terra et adhuc quinque anni restant quibus nec arari poterit nec meti Deutéronome 21.4 1 Samuel 8.12 Esaïe 30.24 Exode 34.21 Genèse 41.56
7 praemisitque me Deus ut reservemini super terram et escas ad vivendum habere possitis Psaumes 18.50 Actes 7.35 1 Chroniques 11.14 Psaumes 44.4 Juges 15.18
8 non vestro consilio sed Dei huc voluntate missus sum qui fecit me quasi patrem Pharaonis et dominum universae domus eius ac principem in omni terra Aegypti Juges 17.10 Jean 15.16 Romains 9.16 Genèse 45.5 Genèse 41.39-41.48
9 festinate et ascendite ad patrem meum et dicetis ei haec mandat filius tuus Ioseph Deus me fecit dominum universae terrae Aegypti descende ad me ne moreris Genèse 45.13 Genèse 45.19-45.20
10 et habita in terra Gessen erisque iuxta me tu et filii tui et filii filiorum tuorum oves tuae et armenta tua et universa quae possides Exode 8.22 Jean 17.24 Genèse 46.34-47.6 Genèse 46.28-46.29 Jean 14.2-14.3
11 ibique te pascam adhuc enim quinque anni residui sunt famis ne et tu pereas et domus tua et omnia quae possides Genèse 47.12 Marc 7.9-7.12 Genèse 47.6 1 Timothée 5.4 Matthieu 15.5-15.6
12 en oculi vestri et oculi fratris mei Beniamin vident quod os meum loquatur ad vos Genèse 42.23 Luc 24.39 Jean 20.27
13 nuntiate patri meo universam gloriam meam et cuncta quae vidistis in Aegypto festinate et adducite eum ad me Actes 7.14 1 Pierre 1.10-1.12 Jean 17.24 Apocalypse 21.23
14 cumque amplexatus recidisset in collum Beniamin fratris sui flevit illo quoque flente similiter super collum eius Genèse 46.29 Genèse 29.11 Genèse 33.4 Romains 1.31
15 osculatusque est Ioseph omnes fratres suos et ploravit super singulos post quae ausi sunt loqui ad eum Luc 15.20 Genèse 29.11 Ruth 1.9 Ruth 1.14 Genèse 29.13
16 auditumque est et celebri sermone vulgatum in aula regis venerunt fratres Ioseph et gavisus est Pharao atque omnis familia eius Esther 5.14 Esther 1.21 2 Samuel 3.36 2 Chroniques 30.4 Esther 2.4
17 dixitque ad Ioseph ut imperaret fratribus suis dicens onerantes iumenta ite in terram Chanaan Genèse 44.1-44.2 Genèse 42.25-42.26
18 et tollite inde patrem vestrum et cognationem et venite ad me et ego dabo vobis omnia bona Aegypti ut comedatis medullam terrae Genèse 47.6 Genèse 27.28 Nombres 18.29 Nombres 18.12 Esaïe 28.1
19 praecipe etiam ut tollant plaustra de terra Aegypti ad subvectionem parvulorum suorum et coniugum ac dicito tollite patrem vestrum et properate quantocius venientes Genèse 46.5 Genèse 45.27 Esaïe 49.23 Genèse 31.17-31.18 Esaïe 49.1
20 ne dimittatis quicquam de supellectili vestra quia omnes opes Aegypti vestrae erunt Ezéchiel 20.17 Ezéchiel 7.9 Deutéronome 19.21 Matthieu 24.17 Genèse 45.18
21 fecerunt filii Israhel ut eis mandatum fuerat quibus dedit Ioseph plaustra secundum Pharaonis imperium et cibaria in itinere Genèse 45.19 2 Chroniques 35.16 Lamentations 1.18 Nombres 7.3-7.9 Genèse 45.27
22 singulisque proferri iussit binas stolas Beniamin vero dedit trecentos argenteos cum quinque stolis optimis Genèse 43.34 2 Rois 5.5 2 Rois 5.22-5.23 Juges 14.12 Juges 14.19
23 tantundem pecuniae et vestium mittens patri suo addens eis asinos decem qui subveherent ex omnibus divitiis Aegypti et totidem asinas triticum in itinere panesque portantes Genèse 43.11 Exode 16.3 Genèse 24.10
24 dimisit ergo fratres suos et proficiscentibus ait ne irascamini in via 1 Thessaloniciens 5.13 Genèse 42.21-42.22 Philippiens 2.2-2.5 Genèse 37.22 Colossiens 3.12-3.13
25 qui ascendentes ex Aegypto venerunt in terram Chanaan ad patrem suum Iacob 26 et nuntiaverunt ei dicentes Ioseph vivit et ipse dominatur in omni terra Aegypti quo audito quasi de gravi somno evigilans tamen non credebat eis Genèse 44.28 Genèse 37.35 Genèse 45.8-45.9 Luc 24.11 Psaumes 105.21
27 illi contra referebant omnem ordinem rei cumque vidisset plaustra et universa quae miserat revixit spiritus eius Genèse 45.19 Osée 6.2 Juges 15.19 1 Samuel 30.12 Esaïe 57.15
28 et ait sufficit mihi si adhuc Ioseph filius meus vivit vadam et videbo illum antequam moriar Genèse 46.30 Luc 2.28-2.30 Jean 16.21-16.22

Cette Bible est dans le domaine public.