Fermer le panneau de recherche

Appuyez sur Entrée pour rechercher ou ESC pour annuler.

Accueil  /  Bible  /  Vulgate  / 1 Samuel 12.2     

1 Samuel 12.2
Vulgate


1 dixit autem Samuhel ad universum Israhel ecce audivi vocem vestram iuxta omnia quae locuti estis ad me et constitui super vos regem1 Samuel 10.24 1 Samuel 11.14-11.15 1 Samuel 8.5-8.8 1 Samuel 8.19-8.22 1 Samuel 10.1
2 et nunc rex graditur ante vos ego autem senui et incanui porro filii mei vobiscum sunt itaque conversatus coram vobis ab adulescentia mea usque ad diem hanc ecce praesto sum1 Samuel 8.5 1 Samuel 8.1 1 Samuel 8.20 1 Samuel 8.3 Nombres 27.17
3 loquimini de me coram Domino et coram christo eius utrum bovem cuiusquam tulerim an asinum si quempiam calumniatus sum si oppressi aliquem si de manu cuiusquam munus accepi et contemnam illud hodie restituamque vobis1 Samuel 10.1 1 Samuel 24.6 Nombres 16.15 Actes 20.33 Deutéronome 16.19
4 et dixerunt non es calumniatus nos neque oppressisti neque tulisti de manu alicuius quippiamPsaumes 37.5-37.6 3 Jean 1.12 Daniel 6.4
5 dixitque ad eos testis Dominus adversus vos et testis christus eius in die hac quia non inveneritis in manu mea quippiam et dixerunt testisExode 22.4 Actes 23.9 Actes 24.20 Psaumes 17.3 Actes 24.16
6 et ait Samuhel ad populum Dominus qui fecit Mosen et Aaron et eduxit patres nostros de terra AegyptiMichée 6.4 Exode 6.26 Esaïe 63.7-63.14 Psaumes 77.19-77.20 Psaumes 78.12-78.72
7 nunc ergo state ut iudicio contendam adversum vos coram Domino de omnibus misericordiis Domini quas fecit vobiscum et cum patribus vestrisEsaïe 1.18 Ezéchiel 18.25-18.30 Esaïe 5.3-5.4 Actes 17.3 Juges 5.11
8 quomodo ingressus est Iacob in Aegyptum et clamaverunt patres vestri ad Dominum et misit Dominus Mosen et Aaron et eduxit patres vestros ex Aegypto et conlocavit eos in loco hocExode 4.14-4.16 Exode 2.23-2.24 Exode 3.9-3.10 Exode 6.26 Josué 1.6
9 qui obliti sunt Domini Dei sui et tradidit eos in manu Sisarae magistri militiae Asor et in manu Philisthinorum et in manu regis Moab et pugnaverunt adversum eosJuges 13.1 Juges 10.7 Juges 4.2 Juges 3.12 Deutéronome 32.18
10 postea autem clamaverunt ad Dominum et dixerunt peccavimus quia dereliquimus Dominum et servivimus Baalim et Astharoth nunc ergo erue nos de manu inimicorum nostrorum et serviemus tibiJuges 2.13 Juges 10.10 Juges 10.15-10.16 Juges 3.7 Juges 3.9
11 et misit Dominus Hierobaal et Bedan et Ieptha et Samuhel et eruit vos de manu inimicorum vestrorum per circuitum et habitastis confidenterJuges 6.32 Juges 4.6 Juges 8.35 Juges 11.1-11.33 Juges 8.29
12 videntes autem quod Naas rex filiorum Ammon venisset adversum vos dixistis mihi nequaquam sed rex imperabit nobis cum Dominus Deus vester regnaret in vobisJuges 8.23 1 Samuel 8.5-8.7 1 Samuel 11.1-11.2 1 Samuel 10.19 Genèse 17.7
13 nunc ergo praesto est rex vester quem elegistis et petistis ecce dedit vobis Dominus regem1 Samuel 10.24 Osée 13.11 1 Samuel 8.5 1 Samuel 11.15 1 Samuel 9.20
14 si timueritis Dominum et servieritis ei et audieritis vocem eius et non exasperaveritis os Domini eritis et vos et rex qui imperat vobis sequentes Dominum Deum vestrumJosué 24.14 Lévitique 20.1-20.13 Romains 2.7 Esaïe 3.10 Josué 24.20
15 si autem non audieritis vocem Domini sed exasperaveritis sermonem Domini erit manus Domini super vos et super patres vestrosJosué 24.20 Esaïe 1.20 1 Samuel 12.9 Deutéronome 28.15-28.68 Esaïe 3.11
16 sed et nunc state et videte rem istam grandem quam facturus est Dominus in conspectu vestroExode 14.13 Exode 14.31 1 Samuel 15.16 1 Samuel 12.7
17 numquid non messis tritici est hodie invocabo Dominum et dabit voces et pluvias et scietis et videbitis quia grande malum feceritis vobis in conspectu Domini petentes super vos regemProverbes 26.1 1 Samuel 8.7 1 Samuel 7.9-7.10 Jacques 5.16-5.18 Jérémie 15.1
18 et clamavit Samuhel ad Dominum et dedit Dominus voces et pluviam in die illaExode 14.31 Esdras 10.9 Apocalypse 11.5-11.6 Exode 9.23-9.25 Psaumes 106.12-106.13
19 et timuit omnis populus nimis Dominum et Samuhelem dixitque universus populus ad Samuhel ora pro servis tuis ad Dominum Deum tuum ut non moriamur addidimus enim universis peccatis nostris malum ut peteremus nobis regemExode 9.28 1 Jean 5.16 Exode 10.17 1 Samuel 12.23 Genèse 20.7
20 dixit autem Samuhel ad populum nolite timere vos fecistis universum malum hoc verumtamen nolite recedere a tergo Domini et servite Domino in omni corde vestroDeutéronome 11.16 Jérémie 3.1 1 Pierre 3.16 Deutéronome 31.29 Josué 23.6
21 et nolite declinare post vana quae non proderunt vobis neque eruent vos quia vana suntHabakuk 2.18 Jérémie 16.19 Jérémie 10.15 1 Corinthiens 8.4 Esaïe 45.20
22 et non derelinquet Dominus populum suum propter nomen suum magnum quia iuravit Dominus facere vos sibi populumPsaumes 106.8 1 Rois 6.13 Josué 7.9 Deutéronome 7.7-7.8 Jérémie 14.21
23 absit autem a me hoc peccatum in Domino ut cessem orare pro vobis et docebo vos viam bonam et rectamRomains 1.9 Colossiens 1.9 2 Timothée 1.3 1 Rois 8.36 Proverbes 4.11
24 igitur timete Dominum et servite ei in veritate et ex toto corde vestro vidistis enim magnifica quae in vobis gesseritDeutéronome 10.21 Esaïe 5.12 Psaumes 126.2-126.3 Job 28.28 Ecclésiaste 12.13
25 quod si perseveraveritis in malitia et vos et rex vester pariter peribitisJosué 24.20 1 Samuel 31.1-31.5 Deutéronome 28.36 Osée 10.3 Esaïe 3.11

Cette Bible est dans le domaine public.