Fermer le panneau de recherche

Appuyez sur Entrée pour rechercher ou ESC pour annuler.

Accueil  /  Bible  /  Vulgate  / 1 Samuel 12     

1 Samuel 12
Vulgate


1 dixit autem Samuhel ad universum Israhel ecce audivi vocem vestram iuxta omnia quae locuti estis ad me et constitui super vos regem 1 Samuel 10.24 1 Samuel 11.14-11.15 1 Samuel 8.19-8.22 1 Samuel 10.1 1 Samuel 8.5-8.8
2 et nunc rex graditur ante vos ego autem senui et incanui porro filii mei vobiscum sunt itaque conversatus coram vobis ab adulescentia mea usque ad diem hanc ecce praesto sum 1 Samuel 8.5 1 Samuel 8.20 1 Samuel 8.1 1 Samuel 8.3 Nombres 27.17
3 loquimini de me coram Domino et coram christo eius utrum bovem cuiusquam tulerim an asinum si quempiam calumniatus sum si oppressi aliquem si de manu cuiusquam munus accepi et contemnam illud hodie restituamque vobis 1 Samuel 24.6 Nombres 16.15 1 Samuel 10.1 Actes 20.33 Deutéronome 16.19
4 et dixerunt non es calumniatus nos neque oppressisti neque tulisti de manu alicuius quippiam Daniel 6.4 Psaumes 37.5-37.6 3 Jean 1.12
5 dixitque ad eos testis Dominus adversus vos et testis christus eius in die hac quia non inveneritis in manu mea quippiam et dixerunt testis Exode 22.4 Actes 23.9 Actes 24.20 1 Corinthiens 4.4 Job 31.35-31.40
6 et ait Samuhel ad populum Dominus qui fecit Mosen et Aaron et eduxit patres nostros de terra Aegypti Michée 6.4 Exode 6.26 Psaumes 78.12-78.72 Psaumes 105.41 Osée 12.13
7 nunc ergo state ut iudicio contendam adversum vos coram Domino de omnibus misericordiis Domini quas fecit vobiscum et cum patribus vestris Esaïe 1.18 Esaïe 5.3-5.4 Actes 17.3 Juges 5.11 Michée 6.1-6.5
8 quomodo ingressus est Iacob in Aegyptum et clamaverunt patres vestri ad Dominum et misit Dominus Mosen et Aaron et eduxit patres vestros ex Aegypto et conlocavit eos in loco hoc Exode 4.14-4.16 Exode 2.23-2.24 Psaumes 78.54-78.55 Psaumes 44.1-44.3 Josué 3.10-3.13
9 qui obliti sunt Domini Dei sui et tradidit eos in manu Sisarae magistri militiae Asor et in manu Philisthinorum et in manu regis Moab et pugnaverunt adversum eos Juges 10.7 Juges 4.2 Juges 3.12 Juges 13.1 Deutéronome 32.18
10 postea autem clamaverunt ad Dominum et dixerunt peccavimus quia dereliquimus Dominum et servivimus Baalim et Astharoth nunc ergo erue nos de manu inimicorum nostrorum et serviemus tibi Juges 2.13 Juges 10.10 Juges 3.9 Juges 10.15-10.16 Juges 3.7
11 et misit Dominus Hierobaal et Bedan et Ieptha et Samuhel et eruit vos de manu inimicorum vestrorum per circuitum et habitastis confidenter Juges 6.32 Juges 4.6 Juges 8.29 Juges 6.14 Juges 8.35
12 videntes autem quod Naas rex filiorum Ammon venisset adversum vos dixistis mihi nequaquam sed rex imperabit nobis cum Dominus Deus vester regnaret in vobis Juges 8.23 1 Samuel 8.5-8.7 1 Samuel 10.19 1 Samuel 11.1-11.2 Psaumes 74.12
13 nunc ergo praesto est rex vester quem elegistis et petistis ecce dedit vobis Dominus regem 1 Samuel 10.24 Osée 13.11 1 Samuel 8.5 Psaumes 78.29-78.31 Actes 13.21
14 si timueritis Dominum et servieritis ei et audieritis vocem eius et non exasperaveritis os Domini eritis et vos et rex qui imperat vobis sequentes Dominum Deum vestrum Josué 24.14 Esaïe 3.10 Josué 24.20 Deutéronome 28.1-28.14 Psaumes 81.12-81.15
15 si autem non audieritis vocem Domini sed exasperaveritis sermonem Domini erit manus Domini super vos et super patres vestros Josué 24.20 Esaïe 1.20 1 Samuel 12.9 Deutéronome 28.15-28.68 Esaïe 3.11
16 sed et nunc state et videte rem istam grandem quam facturus est Dominus in conspectu vestro Exode 14.13 Exode 14.31 1 Samuel 15.16 1 Samuel 12.7
17 numquid non messis tritici est hodie invocabo Dominum et dabit voces et pluvias et scietis et videbitis quia grande malum feceritis vobis in conspectu Domini petentes super vos regem Proverbes 26.1 1 Samuel 8.7 1 Samuel 7.9-7.10 Jacques 5.16-5.18 Josué 10.12
18 et clamavit Samuhel ad Dominum et dedit Dominus voces et pluviam in die illa Exode 14.31 Esdras 10.9 Exode 9.23-9.25 Psaumes 106.12-106.13 Apocalypse 11.5-11.6
19 et timuit omnis populus nimis Dominum et Samuhelem dixitque universus populus ad Samuhel ora pro servis tuis ad Dominum Deum tuum ut non moriamur addidimus enim universis peccatis nostris malum ut peteremus nobis regem Exode 9.28 1 Jean 5.16 Exode 10.17 1 Samuel 12.23 Psaumes 78.34-78.35
20 dixit autem Samuhel ad populum nolite timere vos fecistis universum malum hoc verumtamen nolite recedere a tergo Domini et servite Domino in omni corde vestro Deutéronome 11.16 Deutéronome 31.29 Josué 23.6 Exode 20.19-20.20 Psaumes 40.4
21 et nolite declinare post vana quae non proderunt vobis neque eruent vos quia vana sunt Habakuk 2.18 Jérémie 16.19 Jérémie 10.15 Esaïe 45.20 Jérémie 14.22
22 et non derelinquet Dominus populum suum propter nomen suum magnum quia iuravit Dominus facere vos sibi populum Psaumes 106.8 1 Rois 6.13 Josué 7.9 Deutéronome 7.7-7.8 Jérémie 14.21
23 absit autem a me hoc peccatum in Domino ut cessem orare pro vobis et docebo vos viam bonam et rectam Romains 1.9 Colossiens 1.9 1 Rois 8.36 2 Timothée 1.3 Proverbes 4.11
24 igitur timete Dominum et servite ei in veritate et ex toto corde vestro vidistis enim magnifica quae in vobis gesserit Deutéronome 10.21 Esaïe 5.12 Psaumes 126.2-126.3 Ecclésiaste 12.13 Hébreux 12.29
25 quod si perseveraveritis in malitia et vos et rex vester pariter peribitis Josué 24.20 1 Samuel 31.1-31.5 Osée 10.3 Esaïe 3.11 Deutéronome 28.36

Cette Bible est dans le domaine public.