Fermer le panneau de recherche

Appuyez sur Entrée pour rechercher ou ESC pour annuler.

Accueil  /  Bible  /  Vulgate  / Apocalypse 17.6     

Apocalypse 17.6
Vulgate


1 et venit unus de septem angelis qui habebant septem fialas et locutus est mecum dicens veni ostendam tibi damnationem meretricis magnae quae sedet super aquas multasApocalypse 21.9 Apocalypse 19.2 Jérémie 51.13 Apocalypse 15.1 Apocalypse 16.19
2 cum qua fornicati sunt reges terrae et inebriati sunt qui inhabitant terram de vino prostitutionis eiusApocalypse 14.8 Apocalypse 18.3 Apocalypse 18.9 Jérémie 51.7 Apocalypse 18.23
3 et abstulit me in desertum in spiritu et vidi mulierem sedentem super bestiam coccineam plenam nominibus blasphemiae habentem capita septem et cornua decemApocalypse 12.3 Apocalypse 12.6 Apocalypse 12.14 Apocalypse 17.18 Apocalypse 13.1-13.6
4 et mulier erat circumdata purpura et coccino et inaurata auro et lapide pretioso et margaritis habens poculum aureum in manu sua plenum abominationum et inmunditia fornicationis eiusJérémie 51.7 Apocalypse 18.16 Apocalypse 18.12 Daniel 11.38 Osée 9.10
5 et in fronte eius nomen scriptum mysterium Babylon magna mater fornicationum et abominationum terraeApocalypse 14.8 2 Thessaloniciens 2.7 Apocalypse 17.7 Apocalypse 16.19 Apocalypse 18.9-18.10
6 et vidi mulierem ebriam de sanguine sanctorum et de sanguine martyrum Iesu et miratus sum cum vidissem illam admiratione magnaApocalypse 16.6 Apocalypse 2.13 Apocalypse 13.15 Daniel 7.25 Apocalypse 13.7
7 et dixit mihi angelus quare miraris ego tibi dicam sacramentum mulieris et bestiae quae portat eam quae habet capita septem et decem cornuaApocalypse 17.1-17.6 Apocalypse 17.8
8 bestiam quam vidisti fuit et non est et ascensura est de abysso et in interitum ibit et mirabuntur inhabitantes terram quorum non sunt scripta nomina in libro vitae a constitutione mundi videntes bestiam quia erat et non estApocalypse 11.7 Apocalypse 17.11 Matthieu 25.34 Apocalypse 19.15-19.21 Apocalypse 3.5
9 et hic est sensus qui habet sapientiam septem capita septem montes sunt super quos mulier sedet et reges septem suntApocalypse 13.18 Matthieu 24.15 Apocalypse 17.3 Apocalypse 17.18 Osée 14.9
10 quinque ceciderunt unus est alius nondum venit et cum venerit oportet illum breve tempus manere 11 et bestia quae erat et non est et ipsa octava est et de septem est et in interitum vaditApocalypse 17.8
12 et decem cornua quae vidisti decem reges sunt qui regnum nondum acceperunt sed potestatem tamquam reges una hora accipiunt post bestiamDaniel 7.24 Apocalypse 12.3 Apocalypse 13.1 Zacharie 1.18-1.21 Apocalypse 18.17
13 hii unum consilium habent et virtutem et potestatem suam bestiae traduntApocalypse 17.17 Esaïe 10.5-10.7 Ezéchiel 38.10 Actes 4.28 Philippiens 2.2
14 hii cum agno pugnabunt et agnus vincet illos quoniam Dominus dominorum est et rex regum et qui cum illo sunt vocati et electi et fideles1 Timothée 6.15 Apocalypse 16.14 Apocalypse 1.5 Apocalypse 2.10 Matthieu 22.14
15 et dixit mihi aquas quas vidisti ubi meretrix sedet populi sunt et gentes et linguaeApocalypse 17.1 Psaumes 18.4 Jérémie 51.13 Esaïe 8.7-8.8 Psaumes 93.3-93.4
16 et decem cornua quae vidisti et bestiam hii odient fornicariam et desolatam facient illam et nudam et carnes eius manducabunt et ipsam igni concremabuntApocalypse 18.8 Lévitique 21.9 Apocalypse 18.16-18.17 Jérémie 50.41-50.42 Apocalypse 19.18
17 Deus enim dedit in corda eorum ut faciant quod illi placitum est ut dent regnum suum bestiae donec consummentur verba DeiApocalypse 10.7 2 Thessaloniciens 2.10-2.12 Apocalypse 17.13 2 Corinthiens 8.16 Actes 4.27-4.28
18 et mulier quam vidisti est civitas magna quae habet regnum super reges terraeApocalypse 16.19 Apocalypse 12.4 Daniel 7.23 Luc 2.1 Apocalypse 18.2

Cette Bible est dans le domaine public.