Fermer le panneau de recherche

Appuyez sur Entrée pour rechercher ou ESC pour annuler.

Accueil  /  Bible  /  Vulgate  / Jacques 1     

Jacques 1
Vulgate


1 Iacobus Dei et Domini nostri Iesu Christi servus duodecim tribubus quae sunt in dispersione salutem Jude 1.1 1 Pierre 1.1 Galates 2.9 Actes 15.23 Actes 21.18
2 omne gaudium existimate fratres mei cum in temptationibus variis incideritis 1 Pierre 1.6-1.8 Jacques 1.12 Matthieu 5.10-5.12 Luc 6.22-6.23 Actes 5.41
3 scientes quod probatio fidei vestrae patientiam operatur Romains 5.3-5.4 Hébreux 10.36 1 Pierre 1.7 2 Corinthiens 4.17 2 Pierre 1.6
4 patientia autem opus perfectum habeat ut sitis perfecti et integri in nullo deficientes Matthieu 5.48 Habakuk 2.3 Luc 21.19 Colossiens 4.12 2 Timothée 3.17
5 si quis autem vestrum indiget sapientiam postulet a Deo qui dat omnibus affluenter et non inproperat et dabitur ei Proverbes 2.3-2.6 Jean 15.7 Proverbes 3.5-3.7 1 Rois 3.7-3.12 Jérémie 29.12-29.13
6 postulet autem in fide nihil haesitans qui enim haesitat similis est fluctui maris qui a vento movetur et circumfertur Matthieu 21.21-21.22 Ephésiens 4.14 Marc 11.22-11.24 Hébreux 11.6 Hébreux 10.23
7 non ergo aestimet homo ille quod accipiat aliquid a Domino Jacques 4.3 Proverbes 21.27 Esaïe 1.15 Proverbes 15.8 Esaïe 58.3-58.4
8 vir duplex animo inconstans in omnibus viis suis 1 Rois 18.21 Jacques 4.8 Matthieu 6.24 2 Pierre 2.14 Esaïe 29.13
9 glorietur autem frater humilis in exaltatione sua Jérémie 9.23-9.24 Psaumes 62.9 Jacques 2.5-2.6 Philippiens 3.14 Proverbes 17.5
10 dives autem in humilitate sua quoniam sicut flos faeni transibit 1 Pierre 1.24 1 Jean 2.17 1 Timothée 6.17 1 Corinthiens 7.31 Job 14.2
11 exortus est enim sol cum ardore et arefecit faenum et flos eius decidit et decor vultus eius deperiit ita et dives in itineribus suis marcescet Esaïe 40.7-40.8 Ecclésiaste 5.15 1 Pierre 1.4 Psaumes 102.11 Psaumes 102.4
12 beatus vir qui suffert temptationem quia cum probatus fuerit accipiet coronam vitae quam repromisit Deus diligentibus se 1 Corinthiens 9.25 1 Pierre 5.10 2 Timothée 4.8 1 Pierre 1.6-1.8 Jacques 2.5
13 nemo cum temptatur dicat quoniam a Deo temptor Deus enim intemptator malorum est ipse autem neminem temptat Romains 9.19-9.20 Habakuk 2.12-2.13 Esaïe 63.17 Jacques 1.2 Genèse 3.12
14 unusquisque vero temptatur a concupiscentia sua abstractus et inlectus Ephésiens 4.22 Marc 7.21-7.22 Esaïe 44.20 Hébreux 3.13 Matthieu 15.18
15 dein concupiscentia cum conceperit parit peccatum peccatum vero cum consummatum fuerit generat mortem Psaumes 7.14 Job 15.35 Genèse 2.17 Esaïe 59.4 Genèse 3.6
16 nolite itaque errare fratres mei dilectissimi Jacques 2.5 Galates 6.7 Jacques 1.19 Philippiens 4.1 Colossiens 2.4
17 omne datum optimum et omne donum perfectum desursum est descendens a Patre luminum apud quem non est transmutatio nec vicissitudinis obumbratio Jean 3.27 Matthieu 7.11 Nombres 23.19 1 Jean 1.5 Hébreux 13.8
18 voluntarie genuit nos verbo veritatis ut simus initium aliquod creaturae eius 1 Pierre 1.23 Jean 1.13 Apocalypse 14.4 1 Pierre 1.3 Jérémie 2.3
19 scitis fratres mei dilecti sit autem omnis homo velox ad audiendum tardus autem ad loquendum et tardus ad iram Proverbes 17.27 Proverbes 10.19 Proverbes 21.23 Proverbes 13.3 Proverbes 14.29
20 ira enim viri iustitiam Dei non operatur 2 Timothée 2.24-2.25 Ephésiens 4.26 Nombres 20.11-20.12 Jacques 3.17-3.18
21 propter quod abicientes omnem inmunditiam et abundantiam malitiae in mansuetudine suscipite insitum verbum quod potest salvare animas vestras Ephésiens 4.22 Ephésiens 1.13 Psaumes 25.9 Colossiens 3.5-3.8 1 Pierre 2.1
22 estote autem factores verbi et non auditores tantum fallentes vosmet ipsos Romains 2.13 Jean 13.17 Luc 6.46-6.48 1 Jean 2.3 Jacques 4.17
23 quia si quis auditor est verbi et non factor hic conparabitur viro consideranti vultum nativitatis suae in speculo Matthieu 7.26-7.27 Jacques 2.14-2.26 Ezéchiel 33.31-33.32 Luc 6.47 Jérémie 44.16
24 consideravit enim se et abiit et statim oblitus est qualis fuerit 2 Pierre 3.11 Luc 7.39 Matthieu 8.27 1 Thessaloniciens 1.5 Juges 8.18
25 qui autem perspexerit in lege perfecta libertatis et permanserit non auditor obliviosus factus sed factor operis hic beatus in facto suo erit Luc 11.28 1 Pierre 2.16 Jean 13.17 Galates 5.1 Jacques 2.12
26 si quis autem putat se religiosum esse non refrenans linguam suam sed seducens cor suum huius vana est religio Psaumes 141.3 1 Pierre 3.10 Ephésiens 4.29 Psaumes 34.13 Jacques 3.2-3.6
27 religio munda et inmaculata apud Deum et Patrem haec est visitare pupillos et viduas in tribulatione eorum inmaculatum se custodire ab hoc saeculo Esaïe 1.16-1.17 1 Jean 3.17-3.19 Matthieu 25.34-25.46 1 Jean 2.15-2.17 Galates 6.9-6.10

Cette Bible est dans le domaine public.