Fermer le panneau de recherche

Appuyez sur Entrée pour rechercher ou ESC pour annuler.

Accueil  /  Bible  /  Vulgate  / Jacques 1.1     

Jacques 1.1
Vulgate


1 Iacobus Dei et Domini nostri Iesu Christi servus duodecim tribubus quae sunt in dispersione salutemJude 1.1 1 Pierre 1.1 Actes 15.23 Galates 2.9 Actes 15.13
2 omne gaudium existimate fratres mei cum in temptationibus variis incideritis1 Pierre 1.6-1.8 Jacques 1.12 Matthieu 5.10-5.12 Luc 6.22-6.23 Actes 5.41
3 scientes quod probatio fidei vestrae patientiam operaturRomains 5.3-5.4 Hébreux 10.36 1 Pierre 1.7 2 Corinthiens 4.17 2 Pierre 1.6
4 patientia autem opus perfectum habeat ut sitis perfecti et integri in nullo deficientesMatthieu 5.48 Habakuk 2.3 Luc 21.19 2 Timothée 3.17 Job 17.9
5 si quis autem vestrum indiget sapientiam postulet a Deo qui dat omnibus affluenter et non inproperat et dabitur eiProverbes 2.3-2.6 Jean 15.7 Proverbes 3.5-3.7 Jérémie 29.12-29.13 1 Rois 3.7-3.12
6 postulet autem in fide nihil haesitans qui enim haesitat similis est fluctui maris qui a vento movetur et circumferturMatthieu 21.21-21.22 Ephésiens 4.14 Marc 11.22-11.24 Hébreux 11.6 Hébreux 10.23
7 non ergo aestimet homo ille quod accipiat aliquid a DominoJacques 4.3 Proverbes 15.8 Esaïe 58.3-58.4 Proverbes 21.27 Esaïe 1.15
8 vir duplex animo inconstans in omnibus viis suis1 Rois 18.21 Jacques 4.8 Matthieu 6.24 Esaïe 29.13 2 Pierre 2.14
9 glorietur autem frater humilis in exaltatione suaJérémie 9.23-9.24 Philippiens 3.14 Psaumes 62.9 Jacques 2.5-2.6 Apocalypse 7.9-7.10
10 dives autem in humilitate sua quoniam sicut flos faeni transibit1 Pierre 1.24 1 Jean 2.17 Job 14.2 1 Timothée 6.17 1 Corinthiens 7.31
11 exortus est enim sol cum ardore et arefecit faenum et flos eius decidit et decor vultus eius deperiit ita et dives in itineribus suis marcescetEsaïe 40.7-40.8 Psaumes 102.4 Ecclésiaste 5.15 1 Pierre 1.4 Psaumes 102.11
12 beatus vir qui suffert temptationem quia cum probatus fuerit accipiet coronam vitae quam repromisit Deus diligentibus se1 Corinthiens 9.25 1 Pierre 5.10 2 Timothée 4.8 1 Pierre 1.6-1.8 Jacques 2.5
13 nemo cum temptatur dicat quoniam a Deo temptor Deus enim intemptator malorum est ipse autem neminem temptatRomains 9.19-9.20 Jacques 1.2 Genèse 3.12 Habakuk 2.12-2.13 Esaïe 63.17
14 unusquisque vero temptatur a concupiscentia sua abstractus et inlectusEphésiens 4.22 Esaïe 44.20 Hébreux 3.13 Marc 7.21-7.22 Matthieu 15.18
15 dein concupiscentia cum conceperit parit peccatum peccatum vero cum consummatum fuerit generat mortemPsaumes 7.14 Job 15.35 Esaïe 59.4 Genèse 2.17 Genèse 3.6
16 nolite itaque errare fratres mei dilectissimiGalates 6.7 Jacques 1.19 Jacques 2.5 Hébreux 13.1 Philippiens 2.12
17 omne datum optimum et omne donum perfectum desursum est descendens a Patre luminum apud quem non est transmutatio nec vicissitudinis obumbratioJean 3.27 Matthieu 7.11 Nombres 23.19 1 Jean 1.5 Jacques 3.17
18 voluntarie genuit nos verbo veritatis ut simus initium aliquod creaturae eius1 Pierre 1.23 Jean 1.13 Apocalypse 14.4 2 Thessaloniciens 2.13-2.14 1 Pierre 1.3
19 scitis fratres mei dilecti sit autem omnis homo velox ad audiendum tardus autem ad loquendum et tardus ad iramProverbes 17.27 Proverbes 10.19 Proverbes 21.23 Proverbes 13.3 Proverbes 18.13
20 ira enim viri iustitiam Dei non operatur2 Timothée 2.24-2.25 Ephésiens 4.26 Nombres 20.11-20.12 Jacques 3.17-3.18
21 propter quod abicientes omnem inmunditiam et abundantiam malitiae in mansuetudine suscipite insitum verbum quod potest salvare animas vestrasEphésiens 4.22 Ephésiens 1.13 Psaumes 25.9 Colossiens 3.5-3.8 1 Pierre 2.1
22 estote autem factores verbi et non auditores tantum fallentes vosmet ipsosRomains 2.13 Jean 13.17 Luc 6.46-6.48 1 Jean 2.3 Jacques 4.17
23 quia si quis auditor est verbi et non factor hic conparabitur viro consideranti vultum nativitatis suae in speculoMatthieu 7.26-7.27 Ezéchiel 33.31-33.32 Luc 6.47 Jacques 2.14-2.26 Jérémie 44.16
24 consideravit enim se et abiit et statim oblitus est qualis fuerit2 Pierre 3.11 Juges 8.18 Luc 1.66 Luc 7.39 Matthieu 8.27
25 qui autem perspexerit in lege perfecta libertatis et permanserit non auditor obliviosus factus sed factor operis hic beatus in facto suo eritLuc 11.28 1 Pierre 2.16 Jean 13.17 Galates 5.1 Jacques 2.12
26 si quis autem putat se religiosum esse non refrenans linguam suam sed seducens cor suum huius vana est religioPsaumes 141.3 1 Pierre 3.10 Ephésiens 4.29 Psaumes 34.13 Jacques 3.2-3.6
27 religio munda et inmaculata apud Deum et Patrem haec est visitare pupillos et viduas in tribulatione eorum inmaculatum se custodire ab hoc saeculoEsaïe 1.16-1.17 1 Jean 3.17-3.19 Matthieu 25.34-25.46 1 Jean 2.15-2.17 Romains 12.2

Cette Bible est dans le domaine public.