Fermer le panneau de recherche

Appuyez sur Entrée pour rechercher ou ESC pour annuler.

Accueil  /  Bible  /  Vulgate  / 1 Thessaloniciens 5.24     

1 Thessaloniciens 5.24
Vulgate


1 de temporibus autem et momentis fratres non indigetis ut scribamus vobis1 Thessaloniciens 4.9 Actes 1.7 Matthieu 24.3 Matthieu 24.36 Jude 1.3
2 ipsi enim diligenter scitis quia dies Domini sicut fur in nocte ita venietApocalypse 16.15 2 Pierre 3.10 Apocalypse 3.3 Matthieu 24.42-24.44 Luc 12.39-12.40
3 cum enim dixerint pax et securitas tunc repentinus eis superveniet interitus sicut dolor in utero habenti et non effugient2 Thessaloniciens 1.9 Luc 21.34-21.35 Hébreux 2.3 Luc 17.26-17.30 Josué 8.20-8.22
4 vos autem fratres non estis in tenebris ut vos dies ille tamquam fur conprehendat1 Jean 2.8 Romains 13.11-13.13 Actes 26.18 2 Pierre 3.10 Deutéronome 19.6
5 omnes enim vos filii lucis estis et filii diei non sumus noctis neque tenebrarumEphésiens 5.8 Luc 16.8 Actes 26.18 Jean 12.36
6 igitur non dormiamus sicut ceteri sed vigilemus et sobrii simus1 Pierre 1.13 Romains 13.11-13.14 Luc 22.46 Matthieu 24.42 Apocalypse 16.15
7 qui enim dormiunt nocte dormiunt et qui ebrii sunt nocte ebrii sunt2 Pierre 2.13 Actes 2.15 1 Corinthiens 15.34 Romains 13.13 Proverbes 23.29-23.35
8 nos autem qui diei sumus sobrii simus induti loricam fidei et caritatis et galeam spem salutis1 Pierre 1.13 Ephésiens 6.11 1 Thessaloniciens 5.5 Esaïe 59.17 Romains 13.12-13.13
9 quoniam non posuit nos Deus in iram sed in adquisitionem salutis per Dominum nostrum Iesum Christum1 Thessaloniciens 1.10 2 Thessaloniciens 2.13-2.14 Proverbes 16.4 2 Timothée 2.19-2.20 1 Timothée 1.13
10 qui mortuus est pro nobis ut sive vigilemus sive dormiamus simul cum illo vivamusRomains 14.8-14.9 2 Corinthiens 5.15 1 Corinthiens 15.3 1 Thessaloniciens 4.13 1 Thessaloniciens 4.17
11 propter quod consolamini invicem et aedificate alterutrum sicut et facitisEphésiens 4.29 Hébreux 10.25 Hébreux 3.13 Romains 15.2 1 Thessaloniciens 4.18
12 rogamus autem vos fratres ut noveritis eos qui laborant inter vos et praesunt vobis in Domino et monent vosHébreux 13.17 1 Corinthiens 16.16 1 Corinthiens 16.18 Hébreux 13.7 1 Corinthiens 15.10
13 ut habeatis illos abundantius in caritate propter opus illorum pacem habete cum eisMarc 9.50 Jean 13.34-13.35 Jean 15.17 Hébreux 12.14 Jacques 3.18
14 rogamus autem vos fratres corripite inquietos consolamini pusillianimes suscipite infirmos patientes estote ad omnes2 Timothée 4.2 2 Thessaloniciens 3.6-3.7 Romains 14.1 Hébreux 12.12 Actes 20.35
15 videte ne quis malum pro malo alicui reddat sed semper quod bonum est sectamini et in invicem et in omnes1 Pierre 3.9 Galates 6.10 1 Pierre 2.22-2.23 Romains 12.9 Romains 14.19
16 semper gaudetePhilippiens 4.4 Romains 12.12 Matthieu 5.12 2 Corinthiens 6.10 Luc 10.20
17 sine intermissione orateRomains 12.12 Colossiens 4.2 Luc 18.1 Ephésiens 6.18 Luc 21.36
18 in omnibus gratias agite haec enim voluntas Dei est in Christo Iesu in omnibus vobisEphésiens 5.20 Philippiens 4.6 Colossiens 3.17 Hébreux 13.15 1 Pierre 2.15
19 Spiritum nolite extinguereEphésiens 4.30 Actes 7.51 Psaumes 51.11 1 Timothée 4.14 Esaïe 63.10
20 prophetias nolite spernere1 Corinthiens 14.37-14.39 1 Corinthiens 14.22-14.25 1 Corinthiens 14.3-14.6 1 Corinthiens 14.1 1 Corinthiens 11.4
21 omnia autem probate quod bonum est tenete1 Jean 4.1 Romains 12.2 Ephésiens 5.10 Luc 12.57 1 Corinthiens 2.14-2.15
22 ab omni specie mala abstinete vosPhilippiens 4.8 1 Corinthiens 10.31-10.33 Romains 12.17 1 Corinthiens 8.13 2 Corinthiens 6.3
23 ipse autem Deus pacis sanctificet vos per omnia et integer spiritus vester et anima et corpus sine querella in adventu Domini nostri Iesu Christi serveturHébreux 4.12 1 Thessaloniciens 3.13 Jude 1.24 Romains 15.33 1 Pierre 5.10
24 fidelis est qui vocavit vos qui etiam faciet2 Thessaloniciens 3.3 1 Corinthiens 1.9 Nombres 23.19 Esaïe 25.1 1 Pierre 5.10
25 fratres orate pro nobisColossiens 4.3 2 Thessaloniciens 3.1-3.3 2 Corinthiens 1.11 Hébreux 13.18-13.19 Romains 15.30
26 salutate fratres omnes in osculo sanctoRomains 16.16 1 Corinthiens 16.20
27 adiuro vos per Dominum ut legatur epistula omnibus sanctis fratribusColossiens 4.16 Nombres 27.23 1 Timothée 5.7 1 Timothée 6.17 1 Timothée 1.18
28 gratia Domini nostri Iesu Christi vobiscum amenRomains 16.20 2 Thessaloniciens 3.18 Romains 16.23 Romains 1.7

Cette Bible est dans le domaine public.