Fermer le panneau de recherche

Appuyez sur Entrée pour rechercher ou ESC pour annuler.

Accueil  /  Bible  /  Vulgate  / Deutéronome 33.21     

Deutéronome 33.21
Vulgate


1 haec est benedictio qua benedixit Moses homo Dei filiis Israhel ante mortem suamJosué 14.6 Jean 14.27 2 Pierre 1.21 Genèse 27.27-27.29 Luc 24.50-24.51
2 et ait Dominus de Sina venit et de Seir ortus est nobis apparuit de monte Pharan et cum eo sanctorum milia in dextera eius ignea lexActes 7.53 Habakuk 3.3 Apocalypse 5.11 Psaumes 68.17 Psaumes 68.7-68.8
3 dilexit populos omnes sancti in manu illius sunt et qui adpropinquant pedibus eius accipient de doctrina illiusLuc 10.39 Deutéronome 7.6-7.8 Actes 22.3 Malachie 1.2 Osée 11.1
4 legem praecepit nobis Moses hereditatem multitudinis IacobPsaumes 119.111 Jean 1.17 Jean 7.19 Deutéronome 9.26-9.29 Psaumes 119.72
5 erit apud rectissimum rex congregatis principibus populi cum tribubus IsrahelDeutéronome 32.15 Nombres 16.13-16.15 Genèse 36.31 Juges 8.22 Juges 9.2
6 vivat Ruben et non moriatur et sit parvus in numeroGenèse 49.3-49.4 Nombres 32.31-32.32 Josué 22.1-22.9 Genèse 49.8
7 haec est Iudae benedictio audi Domine vocem Iudae et ad populum suum introduc eum manus eius pugnabunt pro eo et adiutor illius contra adversarios eius eritGenèse 49.8-49.12 2 Samuel 7.9-7.12 Apocalypse 19.13-19.16 Juges 1.1-1.7 Psaumes 110.1-110.2
8 Levi quoque ait perfectio tua et doctrina tua viro sancto tuo quem probasti in Temptatione et iudicasti ad aquas ContradictionisExode 17.7 Exode 28.30 Nombres 20.13 Lévitique 8.8 Psaumes 106.16
9 qui dixit patri suo et matri suae nescio vos et fratribus suis ignoro illos et nescierunt filios suos hii custodierunt eloquium tuum et pactum tuum servaveruntMatthieu 22.16 2 Corinthiens 5.16 1 Chroniques 17.17 Lévitique 21.11 Luc 14.26
10 iudicia tua o Iacob et legem tuam o Israhel ponent thymiama in furore tuo et holocaustum super altare tuumPsaumes 51.19 Lévitique 10.11 Exode 30.7-30.8 Ezéchiel 43.27 1 Samuel 2.28
11 benedic Domine fortitudini eius et opera manuum illius suscipe percute dorsa inimicorum eius et qui oderunt eum non consurgantEzéchiel 43.27 Ezéchiel 20.40-20.41 2 Samuel 24.23 Luc 10.10-10.12 Deutéronome 18.1-18.5
12 et Beniamin ait amantissimus Domini habitabit confidenter in eo quasi in thalamo tota die morabitur et inter umeros illius requiescet1 Rois 12.21 Deutéronome 12.10 Esaïe 37.35 Esaïe 51.16 Esaïe 37.22
13 Ioseph quoque ait de benedictione Domini terra eius de pomis caeli et rore atque abysso subiacenteGenèse 49.22-49.26 Genèse 27.28-27.29 Deutéronome 32.2 Psaumes 110.3 Genèse 48.15-48.20
14 de pomis fructuum solis ac lunaeApocalypse 22.2 Deutéronome 28.8 Matthieu 5.45 2 Samuel 23.4 1 Timothée 6.17
15 de vertice antiquorum montium de pomis collium aeternorumHabakuk 3.6 Genèse 49.26 Jacques 5.7
16 et de frugibus terrae et plenitudine eius benedictio illius qui apparuit in rubo veniat super caput Ioseph et super verticem nazarei inter fratres suosPsaumes 24.1 Exode 3.2-3.4 Actes 7.35 Genèse 49.26 Genèse 45.9-45.11
17 quasi primogeniti tauri pulchritudo eius cornua rinocerotis cornua illius in ipsis ventilabit gentes usque ad terminos terrae hae sunt multitudines Ephraim et haec milia ManasseNombres 23.22 Psaumes 44.5 1 Rois 22.11 Psaumes 92.10 1 Chroniques 5.1
18 et Zabulon ait laetare Zabulon in exitu tuo et Isachar in tabernaculis tuisGenèse 49.13-49.15 Josué 19.11 Juges 5.14
19 populos ad montem vocabunt ibi immolabunt victimas iustitiae qui inundationem maris quasi lac sugent et thesauros absconditos harenarumEsaïe 60.5 Psaumes 4.5 Esaïe 2.3 Exode 15.17 Psaumes 107.22
20 et Gad ait benedictus in latitudine Gad quasi leo requievit cepitque brachium et verticemGenèse 49.19 1 Chroniques 5.18-5.21 Psaumes 18.36 Josué 13.24-13.28 1 Chroniques 12.8-12.14
21 et vidit principatum suum quod in parte sua doctor esset repositus qui fuit cum principibus populi et fecit iustitias Domini et iudicium suum cum IsrahelJosué 1.14 Josué 22.1-22.4 Juges 5.2 Juges 5.11 Nombres 32.16-32.42
22 Dan quoque ait Dan catulus leonis fluet largiter de BasanJuges 18.27 Josué 19.47 Juges 13.2 Juges 13.24-13.25 Juges 14.19
23 et Nepthalim dixit Nepthalim abundantia perfruetur et plenus erit benedictione Domini mare et meridiem possidebitGenèse 49.21 Josué 19.32-19.39 Matthieu 4.16 Psaumes 36.8 Matthieu 4.13
24 Aser quoque ait benedictus in filiis Aser sit placens fratribus suis tinguat in oleo pedem suumGenèse 49.20 Job 29.6 Psaumes 128.3 Psaumes 128.6 Romains 15.31
25 ferrum et aes calciamentum eius sicut dies iuventutis tuae ita et senectus tuaEsaïe 41.10 Psaumes 138.3 Philippiens 4.13 2 Chroniques 16.9 Luc 15.22
26 non est alius ut Deus rectissimi ascensor caeli auxiliator tuus magnificentia eius discurrunt nubesExode 15.11 Psaumes 104.3 Habakuk 3.8 Psaumes 68.33-68.34 Jérémie 10.6
27 habitaculum eius sursum et subter brachia sempiterna eiciet a facie tua inimicum dicetque contererePsaumes 18.2 Esaïe 25.4 Romains 16.20 Psaumes 91.9 Esaïe 57.15
28 habitabit Israhel confidenter et solus oculus Iacob in terra frumenti et vini caelique caligabunt roreNombres 23.9 Genèse 27.28 Jérémie 23.6 Deutéronome 33.13 Esaïe 48.1
29 beatus tu Israhel quis similis tui popule qui salvaris in Domino scutum auxilii tui et gladius gloriae tuae negabunt te inimici tui et tu eorum colla calcabisPsaumes 115.9-115.11 2 Samuel 7.23 Esaïe 45.17 Deutéronome 32.13 Habakuk 3.19

Cette Bible est dans le domaine public.