Fermer le panneau de recherche

Appuyez sur Entrée pour rechercher ou ESC pour annuler.

Accueil  /  Bible  /  Vulgate  / Nombres 8     

Nombres 8
Vulgate


1 locutus est Dominus ad Mosen dicens 2 loquere Aaroni et dices ad eum cum posueris septem lucernas contra eam partem quam candelabrum respicit lucere debebunt Exode 25.37 Apocalypse 4.5 Apocalypse 1.20-2.1 Psaumes 119.105 Jean 1.9
3 fecitque Aaron et inposuit lucernas super candelabrum ut praeceperat Dominus Mosi 4 haec autem erat factura candelabri ex auro ductili tam medius stipes quam cuncta ex utroque calamorum latera nascebantur iuxta exemplum quod ostendit Dominus Mosi ita operatus est candelabrum Exode 25.18 Exode 25.9 Exode 25.31-25.40 Exode 37.17-37.24 Exode 37.7
5 et locutus est Dominus ad Mosen dicens 6 tolle Levitas de medio filiorum Israhel et purificabis eos Jacques 4.8 Esaïe 52.11 2 Corinthiens 7.1 Exode 19.15
7 iuxta hunc ritum aspergantur aqua lustrationis et radant omnes pilos carnis suae cumque laverint vestimenta sua et mundati fuerint Nombres 19.13 Lévitique 8.6 Hébreux 9.13 Lévitique 15.10-15.11 Matthieu 23.25-23.26
8 tollant bovem de armentis et libamentum eius similam oleo conspersam bovem autem alterum de armento tu accipies pro peccato Lévitique 2.1 Lévitique 16.3 Lévitique 4.3 Romains 8.3 Exode 29.1
9 et adplicabis Levitas coram tabernaculo foederis convocata omni multitudine filiorum Israhel Exode 40.12 Lévitique 8.3 Exode 29.4-29.37
10 cumque Levitae fuerint coram Domino ponent filii Israhel manus suas super eos Lévitique 1.4 Actes 6.6 Nombres 3.45 1 Timothée 4.14 1 Timothée 5.22
11 et offeret Aaron Levitas munus in conspectu Domini a filiis Israhel ut serviant in ministerio eius Lévitique 7.30 Nombres 3.5-3.43 Lévitique 8.29 Nombres 1.49-1.53 Exode 29.24
12 Levitae quoque ponent manus suas super capita boum e quibus unum facies pro peccato et alterum in holocaustum Domini ut depreceris pro eis Exode 29.10 Lévitique 1.4 Lévitique 8.14 Nombres 8.8 Lévitique 4.20
13 statuesque Levitas in conspectu Aaron et filiorum eius et consecrabis oblatos Domino Nombres 8.11 Nombres 8.21 Romains 15.16 Nombres 18.6 Romains 12.1
14 ac separabis de medio filiorum Israhel ut sint mei Nombres 3.45 Malachie 3.17 Nombres 3.12 Galates 1.15 Deutéronome 10.8
15 et postea ingrediantur tabernaculum foederis ut serviant mihi sicque purificabis et consecrabis eos in oblationem Domini quoniam dono donati sunt mihi a filiis Israhel Nombres 8.11 Nombres 8.13 Exode 29.24 Nombres 3.12 Nombres 3.23-3.37
16 pro primogenitis quae aperiunt omnem vulvam in Israhel accepi eos Nombres 3.12 Nombres 3.45 Nombres 3.9
17 mea sunt omnia primogenita filiorum Israhel tam ex hominibus quam ex iumentis ex die quo percussi omnem primogenitum in terra Aegypti sanctificavi eos mihi Exode 13.2 Luc 2.23 Exode 13.12-13.15 Jacques 1.18 Hébreux 10.29
18 et tuli Levitas pro cunctis primogenitis filiorum Israhel 19 tradidique eos dono Aaroni et filiis eius de medio populi ut serviant mihi pro Israhel in tabernaculo foederis et orent pro eis ne sit in populo plaga si ausi fuerint accedere ad sanctuarium Nombres 1.53 Nombres 16.46 1 Chroniques 23.28-23.32 Nombres 18.2-18.6 1 Samuel 6.19
20 feceruntque Moses et Aaron et omnis multitudo filiorum Israhel super Levitas quae praeceperat Dominus Mosi 21 purificatique sunt et laverunt vestimenta sua elevavitque eos Aaron in conspectu Domini et oravit pro eis Nombres 8.7 Nombres 8.15 Nombres 8.11-8.13 Nombres 19.19 Nombres 3.12
22 ut purificati ingrederentur ad officia sua in tabernaculum foederis coram Aaron et filiis eius sicut praeceperat Dominus Mosi de Levitis ita factum est 2 Chroniques 30.27 Nombres 8.15 2 Chroniques 30.15-30.17 2 Chroniques 31.2 2 Chroniques 35.8-35.15
23 locutus est Dominus ad Mosen dicens 24 haec est lex Levitarum a viginti quinque annis et supra ingredientur ut ministrent in tabernaculo foederis 1 Chroniques 23.3 Nombres 4.3 1 Timothée 6.12 1 Timothée 1.18 1 Chroniques 23.24-23.27
25 cumque quinquagesimum annum aetatis impleverint servire cessabunt Nombres 4.23 2 Timothée 4.7
26 eruntque ministri fratrum suorum in tabernaculo foederis ut custodiant quae sibi fuerint commendata opera autem ipsa non faciant sic dispones Levitas in custodiis suis Nombres 1.53 1 Chroniques 23.32 Nombres 18.4 1 Chroniques 26.20-26.29 Nombres 31.30

Cette Bible est dans le domaine public.