Fermer le panneau de recherche

Appuyez sur Entrée pour rechercher ou ESC pour annuler.

Accueil  /  Bible  /  Vulgate  / Nombres 35.6     

Nombres 35.6
Vulgate


1 haec quoque locutus est Dominus ad Mosen in campestribus Moab super Iordanem contra HierichoNombres 22.1 Nombres 36.13 Nombres 31.12 Nombres 26.63 Nombres 33.50
2 praecipe filiis Israhel ut dent Levitis de possessionibus suisJosué 14.3-14.4 Ezéchiel 48.8 Josué 21.2-21.42 Ezéchiel 48.22 1 Corinthiens 9.10-9.14
3 urbes ad habitandum et suburbana earum per circuitum ut ipsi in oppidis maneant et suburbana sint pecoribus ac iumentisEzéchiel 45.2 2 Chroniques 11.14 Josué 21.11
4 quae a muris civitatum forinsecus per circuitum mille passuum spatio tendentur 5 contra orientem duo milia erunt cubiti et contra meridiem similiter duo milia ad mare quoque quod respicit occidentem eadem mensura erit et septentrionalis plaga aequali termino finietur eruntque urbes in medio et foris suburbana 6 de ipsis autem oppidis quae Levitis dabitis sex erunt in fugitivorum auxilia separata ut fugiat ad ea qui fuderit sanguinem exceptis his alia quadraginta duo oppidaJosué 21.13 Josué 21.3 Josué 21.27 Psaumes 9.9 Josué 21.38
7 id est simul quadraginta octo cum suburbanis suisJosué 21.3-21.42 1 Chroniques 6.54-6.81
8 ipsaeque urbes quae dabuntur de possessionibus filiorum Israhel ab his qui plus habent plures auferentur et qui minus pauciores singuli iuxta mensuram hereditatis suae dabunt oppida LevitisNombres 33.54 Nombres 26.54 Exode 32.28-32.29 Josué 21.1-21.42 2 Corinthiens 8.13-8.14
9 ait Dominus ad Mosen 10 loquere filiis Israhel et dices ad eos quando transgressi fueritis Iordanem in terram ChanaanLévitique 25.2 Nombres 34.2 Deutéronome 19.1-19.2 Lévitique 14.34 Josué 20.2-20.6
11 decernite quae urbes esse debeant in praesidia fugitivorum qui nolentes sanguinem fuderintExode 21.13 Josué 20.2 Nombres 35.6 Deutéronome 19.1-19.13 Deutéronome 4.42
12 in quibus cum fuerit profugus cognatus occisi eum non poterit occidere donec stet in conspectu multitudinis et causa illius iudiceturJosué 20.3-20.6 Deutéronome 19.6 Nombres 35.24-35.27 Deutéronome 19.11-19.12 2 Samuel 14.7
13 de ipsis autem urbibus quae ad fugitivorum subsidia separantur 14 tres erunt trans Iordanem et tres in terra ChanaanDeutéronome 19.8-19.10 Josué 20.7-20.9 Deutéronome 4.41-4.43
15 tam filiis Israhel quam advenis atque peregrinis ut confugiat ad eas qui nolens sanguinem fuderitNombres 15.16 Galates 3.28 Romains 3.29 Lévitique 24.22 Exode 12.49
16 si quis ferro percusserit et mortuus fuerit qui percussus est reus erit homicidii et ipse morieturLévitique 24.17 Exode 21.12-21.14 Deutéronome 19.11-19.13 Nombres 35.22-35.24 Genèse 9.5-9.6
17 si lapidem iecerit et ictus occubuerit similiter punieturExode 21.18
18 si ligno percussus interierit percussoris sanguine vindicabitur 19 propinquus occisi homicidam interficiet statim ut adprehenderit eum percutietDeutéronome 19.12 Josué 20.3 Deutéronome 19.6 Nombres 35.21 Josué 20.5
20 si per odium quis hominem inpulerit vel iecerit quippiam in eum per insidiasDeutéronome 19.11 Exode 21.14 Genèse 4.8 2 Samuel 20.10 2 Samuel 3.27
21 aut cum esset inimicus manu percusserit et ille mortuus fuerit percussor homicidii reus erit cognatus occisi statim ut invenerit eum iugulabit 22 quod si fortuito et absque odioNombres 35.11 Exode 21.13 Deutéronome 19.5 Josué 20.3 Josué 20.5
23 et inimicitiis quicquam horum fecerit 24 et hoc audiente populo fuerit conprobatum atque inter percussorem et propinquum sanguinis quaestio ventilataJosué 20.6 Nombres 35.12
25 liberabitur innocens de ultoris manu et reducetur per sententiam in urbem ad quam confugerat manebitque ibi donec sacerdos magnus qui oleo sancto unctus est moriaturExode 29.7 Lévitique 21.10 Josué 20.6 Lévitique 4.3 Hébreux 10.19-10.22
26 si interfector extra fines urbium quae exulibus deputatae sunt 27 fuerit inventus et percussus ab eo qui ultor est sanguinis absque noxa erit qui eum occideritDeutéronome 19.10 Exode 22.2 Deutéronome 19.6
28 debuerat enim profugus usque ad mortem pontificis in urbe residere postquam autem ille obierit homicida revertetur in terram suamHébreux 9.15-9.17 Jean 15.4-15.6 Hébreux 3.14 Hébreux 10.26-10.30 Hébreux 6.4-6.8
29 haec sempiterna erunt et legitima in cunctis habitationibus vestrisNombres 27.11 Nombres 27.1
30 homicida sub testibus punietur ad unius testimonium nullus condemnabiturDeutéronome 19.15 Matthieu 18.16 Hébreux 10.28 2 Corinthiens 13.1 1 Timothée 5.19
31 non accipietis pretium ab eo qui reus est sanguinis statim et ipse morieturGenèse 9.5-9.6 1 Rois 2.28-2.34 Psaumes 51.14 2 Samuel 12.13 Exode 21.14
32 exules et profugi ante mortem pontificis nullo modo in urbes suas reverti poteruntGalates 2.21 Galates 3.10-3.13 Galates 3.22 Apocalypse 5.9 Actes 4.12
33 ne polluatis terram habitationis vestrae quae insontium cruore maculatur nec aliter expiari potest nisi per eius sanguinem qui alterius sanguinem fuderitMichée 4.11 Psaumes 106.38 Genèse 9.6 2 Rois 23.26 Luc 11.50-11.51
34 atque ita emundabitur vestra possessio me commorante vobiscum ego enim sum Dominus qui habito inter filios IsrahelNombres 5.3 Esaïe 57.15 Lévitique 20.24-20.26 Psaumes 132.14 2 Corinthiens 6.16-6.17

Cette Bible est dans le domaine public.