Fermer le panneau de recherche

Appuyez sur Entrée pour rechercher ou ESC pour annuler.

Accueil  /  Bible  /  Vulgate  / Nombres 32.2     

Nombres 32.2
Vulgate


1 filii autem Ruben et Gad habebant pecora multa et erat illis in iumentis infinita substantia cumque vidissent Iazer et Galaad aptas alendis animalibusNombres 21.32 Nombres 32.3 Nombres 32.35 Nombres 26.15-26.18 Genèse 47.4
2 venerunt ad Mosen et ad Eleazarum sacerdotem et principes multitudinis atque dixerunt 3 Atharoth et Dibon et Iazer et Nemra Esbon et Eleale et Sabam et Nebo et BeonJosué 13.17 Jérémie 48.34 Esaïe 16.8-16.9 Nombres 32.34-32.38 Jérémie 48.2
4 terram quam percussit Dominus in conspectu filiorum Israhel regionis uberrimae est ad pastum animalium et nos servi tui habemus iumenta plurimaNombres 21.34 Nombres 21.24 Deutéronome 2.24-2.35
5 precamurque si invenimus gratiam coram te ut des nobis famulis tuis eam in possessionem ne facias nos transire IordanemDeutéronome 3.25-3.26 Jérémie 31.2 Josué 7.7 Deutéronome 1.37 Esther 5.2
6 quibus respondit Moses numquid fratres vestri ibunt ad pugnam et vos hic sedebitis2 Samuel 11.11 1 Corinthiens 13.5 Philippiens 2.4
7 cur subvertitis mentes filiorum Israhel ne transire audeant in locum quem eis daturus est DominusActes 21.13 Deutéronome 1.28 Nombres 32.9 Nombres 21.4 Nombres 13.27-14.4
8 nonne ita egerunt patres vestri quando misi de Cadesbarne ad explorandam terramJosué 14.6-14.7 Deutéronome 1.19-1.25 Nombres 13.2-13.26 Nombres 14.2
9 cumque venissent usque ad vallem Botri lustrata omni regione subverterunt cor filiorum Israhel ut non intrarent fines quos eis Dominus deditNombres 13.23-14.10 Deutéronome 1.24-1.28
10 qui iratus iuravit dicensNombres 14.11 Hébreux 3.8-3.19 Psaumes 95.11 Deutéronome 1.34-1.40 Ezéchiel 20.15
11 si videbunt homines isti qui ascenderunt ex Aegypto a viginti annis et supra terram quam sub iuramento pollicitus sum Abraham Isaac et Iacob et noluerunt sequi meNombres 14.28-14.30 Nombres 26.2 Deutéronome 2.14-2.15 Josué 14.8-14.9 Nombres 26.64-26.65
12 praeter Chaleb filium Iepphonne Cenezeum et Iosue filium Nun isti impleverunt voluntatem meamDeutéronome 1.36 Nombres 14.24 Nombres 14.30 Josué 14.8-14.9 Nombres 26.65
13 iratusque Dominus adversum Israhel circumduxit eum per desertum quadraginta annis donec consumeretur universa generatio quae fecerat malum in conspectu eiusNombres 14.33-14.35 Deutéronome 2.14-2.15 Hébreux 3.16-3.19 Psaumes 78.33 Nombres 26.64-26.65
14 et ecce inquit vos surrexistis pro patribus vestris incrementa et alumni hominum peccatorum ut augeretis furorem Domini contra IsrahelJob 14.4 Néhémie 13.18 Ezéchiel 20.21 Esaïe 57.4 Deutéronome 1.34-1.35
15 qui si nolueritis sequi eum in solitudine populum derelinquet et vos causa eritis necis omnium2 Chroniques 15.2 Romains 14.15 Josué 22.16-22.18 Jérémie 38.23 Lévitique 26.14-26.18
16 at illi prope accedentes dixerunt caulas ovium fabricabimus et stabula iumentorum parvulis quoque nostris urbes munitasNombres 34.22 Genèse 33.17
17 nos autem ipsi armati et accincti pergemus ad proelium ante filios Israhel donec introducamus eos ad loca sua parvuli nostri et quicquid habere possumus erunt in urbibus muratis propter habitatorum insidiasJosué 4.12-4.13 Deutéronome 3.18-3.20 Nombres 32.29-32.32
18 non revertemur in domos nostras usquequo possideant filii Israhel hereditatem suamJosué 22.1-22.5
19 nec quicquam quaeremus trans Iordanem quia iam habemus possessionem nostram in orientali eius plagaJosué 13.8 Nombres 32.32-32.33 2 Rois 15.29 Josué 1.14-1.15 Nombres 34.15
20 quibus Moses ait si facitis quod promittitis expediti pergite coram Domino ad pugnamJosué 4.12-4.13 Josué 1.13-1.15 Josué 22.2-22.4 Deutéronome 3.18-3.20
21 et omnis vir bellator armatus Iordanem transeat donec subvertat Dominus inimicos suos 22 et subiciatur ei omnis terra tunc eritis inculpabiles et apud Dominum et apud Israhel et obtinebitis regiones quas vultis coram DominoJosué 22.9 Josué 22.4 Deutéronome 3.20 Josué 1.15 Josué 13.8
23 sin autem quod dicitis non feceritis nulli dubium quin peccetis in Dominum et scitote quoniam peccatum vestrum adprehendet vosGenèse 44.16 Esaïe 59.12 Genèse 4.7 Esaïe 3.11 Psaumes 140.11
24 aedificate ergo urbes parvulis vestris et caulas ac stabula ovibus ac iumentis et quod polliciti estis impleteNombres 32.16 Nombres 32.34-32.42 Nombres 30.2
25 dixeruntque filii Gad et Ruben ad Mosen servi tui sumus faciemus quod iubet dominus nosterJosué 1.13-1.14
26 parvulos nostros et mulieres et pecora ac iumenta relinquemus in urbibus GalaadJosué 1.14
27 nos autem famuli tui omnes expediti pergemus ad bellum sicut tu domine loquerisJosué 4.12 2 Corinthiens 10.4-10.5 Ephésiens 6.10-6.18 Nombres 32.17 Nombres 11.28
28 praecepit ergo Moses Eleazaro sacerdoti et Iosue filio Nun et principibus familiarum per tribus Israhel et dixit ad eosJosué 1.13
29 si transierint filii Gad et filii Ruben vobiscum Iordanem omnes armati ad bellum coram Domino et vobis fuerit terra subiecta date eis Galaad in possessionem 30 sin autem noluerint transire vobiscum in terram Chanaan inter vos habitandi accipiant locaJosué 22.19
31 responderuntque filii Gad et filii Ruben sicut locutus est Dominus servis suis ita faciemus 32 ipsi armati pergemus coram Domino in terram Chanaan et possessionem iam suscepisse nos confitemur trans Iordanem 33 dedit itaque Moses filiis Gad et Ruben et dimidiae tribui Manasse filii Ioseph regnum Seon regis Amorrei et regnum Og regis Basan et terram eorum cum urbibus suis per circuitumJosué 12.6 Josué 22.4 Deutéronome 3.12-3.17 Deutéronome 29.8 Josué 13.8-13.14
34 igitur extruxerunt filii Gad Dibon et Atharoth et AroerDeutéronome 2.36 Nombres 32.3 Esaïe 17.2 Nombres 21.20 Nombres 33.45-33.46
35 Etrothsophan et Iazer IecbaaNombres 32.3 Nombres 32.1
36 et Bethnemra et Betharan urbes munitas et caulas pecoribus suisNombres 32.3
37 filii vero Ruben aedificaverunt Esbon et Eleale et CariathaimNombres 32.3 Nombres 21.27 Esaïe 15.4
38 et Nabo et Baalmeon versis nominibus Sabama quoque inponentes vocabula urbibus quas extruxerantNombres 32.3 Esaïe 46.1 Josué 23.7 Exode 23.13 Nombres 22.41
39 porro filii Machir filii Manasse perrexerunt in Galaad et vastaverunt eam interfecto Amorreo habitatore eiusGenèse 50.23 Josué 17.1 Nombres 26.29
40 dedit ergo Moses terram Galaad Machir filio Manasse qui habitavit in eaJosué 17.1 Deutéronome 3.13-3.15 Josué 13.29-13.31
41 Iair autem filius Manasse abiit et occupavit vicos eius quos appellavit Avothiair id est villas IairDeutéronome 3.14 Juges 10.4 1 Chroniques 2.21-2.23 Josué 13.30 1 Rois 4.13
42 Nobe quoque perrexit et adprehendit Canath cum viculis suis vocavitque eam ex nomine suo Nobe2 Samuel 18.18 Psaumes 49.11

Cette Bible est dans le domaine public.