Fermer le panneau de recherche

Appuyez sur Entrée pour rechercher ou ESC pour annuler.

Accueil  /  Bible  /  Vulgate  / Nombres 25     

Nombres 25
Vulgate


1 morabatur autem eo tempore Israhel in Setthim et fornicatus est populus cum filiabus Moab Josué 2.1 1 Corinthiens 10.8 Michée 6.5 Nombres 33.49 Josué 3.1
2 quae vocaverunt eos ad sacrificia sua at illi comederunt et adoraverunt deos earum 1 Corinthiens 10.20 Exode 20.5 Exode 34.15-34.16 Osée 9.10 1 Rois 11.1-11.8
3 initiatusque est Israhel Beelphegor et iratus Dominus Josué 22.17 Osée 9.10 Psaumes 106.28-106.29 Juges 2.14 Jérémie 17.4
4 ait ad Mosen tolle cunctos principes populi et suspende eos contra solem in patibulis ut avertatur furor meus ab Israhel Deutéronome 13.17 Deutéronome 4.3 2 Samuel 21.6 Deutéronome 21.23 Nombres 25.11
5 dixitque Moses ad iudices Israhel occidat unusquisque proximos suos qui initiati sunt Beelphegor Exode 18.21 1 Rois 18.40 Deutéronome 13.9 Deutéronome 13.6 Deutéronome 17.3-17.5
6 et ecce unus de filiis Israhel intravit coram fratribus suis ad scortum madianitin vidente Mose et omni turba filiorum Israhel qui flebant ante fores tabernaculi Joël 2.17 Nombres 22.4 Esdras 9.1-9.4 Jérémie 42.15-42.18 Jérémie 44.16-44.17
7 quod cum vidisset Finees filius Eleazari filii Aaron sacerdotis surrexit de medio multitudinis et arrepto pugione Exode 6.25 Josué 22.30-22.31 1 Samuel 18.10-18.11 1 Samuel 19.9 Juges 20.28
8 ingressus est post virum israhelitem in lupanar et perfodit ambos simul virum scilicet et mulierem in locis genitalibus cessavitque plaga a filiis Israhel Nombres 16.46-16.48 2 Samuel 24.25 Nombres 25.5 Nombres 25.11 Psaumes 106.29-106.31
9 et occisi sunt viginti quattuor milia homines 1 Corinthiens 10.8 Nombres 16.49-16.50 Nombres 25.4-25.5 Deutéronome 4.3-4.4 Nombres 31.16
10 dixitque Dominus ad Mosen 11 Finees filius Eleazari filii Aaron sacerdotis avertit iram meam a filiis Israhel quia zelo meo commotus est contra eos ut non ipse delerem filios Israhel in zelo meo Deutéronome 32.21 Psaumes 78.58 Deutéronome 32.16 2 Corinthiens 11.2 Sophonie 1.18
12 idcirco loquere ad eos ecce do ei pacem foederis mei Malachie 2.4-2.5 Malachie 3.1 Esaïe 54.10 Nombres 13.29 Ezéchiel 34.25
13 et erit tam ipsi quam semini illius pactum sacerdotii sempiternum quia zelatus est pro Deo suo et expiavit scelus filiorum Israhel Psaumes 106.31 Jérémie 33.22 Jérémie 33.18 1 Chroniques 6.4-6.15 Exode 40.15
14 erat autem nomen viri israhelitae qui occisus est cum Madianitide Zambri filius Salu dux de cognatione et tribu Symeonis Nombres 26.14 Nombres 25.4-25.5 2 Chroniques 19.7 Nombres 1.23
15 porro mulier madianitis quae pariter interfecta est vocabatur Chozbi filia Sur principis nobilissimi Madianitarum Nombres 31.8 Josué 13.21 Nombres 25.18
16 locutusque est Dominus ad Mosen dicens 17 hostes vos sentiant Madianitae et percutite eos Apocalypse 18.6 Nombres 31.1-31.3
18 quia et ipsi hostiliter egerunt contra vos et decepere insidiis per idolum Phogor et Chozbi filiam ducis Madian sororem suam quae percussa est in die plagae pro sacrilegio Phogor Apocalypse 2.14 2 Corinthiens 11.3 Genèse 26.10 Genèse 3.13 Exode 32.35

Cette Bible est dans le domaine public.