Fermer le panneau de recherche

Appuyez sur Entrée pour rechercher ou ESC pour annuler.

Accueil  /  Bible  /  Vulgate  / Malachie 3.20     

Malachie 3.20
Vulgate


1 ecce ego mittam angelum meum et praeparabit viam ante faciem meam et statim veniet ad templum suum dominator quem vos quaeritis et angelus testamenti quem vos vultis ecce venit dicit Dominus exercituumMalachie 4.5 Luc 1.76 Esaïe 63.9 Jean 1.6-1.7 Actes 19.4
2 et quis poterit cogitare diem adventus eius et quis stabit ad videndum eum ipse enim quasi ignis conflans et quasi herba fullonumZacharie 13.9 1 Corinthiens 3.13-3.15 Esaïe 4.4 Apocalypse 6.17 Psaumes 2.7
3 et sedebit conflans et emundans argentum et purgabit filios Levi et colabit eos quasi aurum et quasi argentum et erunt Domino offerentes sacrificia in iustitiaEsaïe 1.25 Daniel 12.10 Hébreux 12.10 Luc 3.16 Jean 4.23-4.24
4 et placebit Domino sacrificium Iuda et Hierusalem sicut dies saeculi et sicut anni antiqui2 Chroniques 7.1-7.3 1 Chroniques 16.1-16.3 2 Chroniques 7.10-7.12 2 Chroniques 8.12-8.14 Jérémie 31.23-31.24
5 et accedam ad vos in iudicio et ero testis velox maleficis et adulteris et periuris et qui calumniantur mercedem mercennarii viduas et pupillos et opprimunt peregrinum nec timuerunt me dicit Dominus exercituumLévitique 19.13 Jacques 5.4 Jérémie 29.23 Deutéronome 24.17 Deutéronome 27.19
6 ego enim Dominus et non mutor et vos filii Iacob non estis consumptiNombres 23.19 Lamentations 3.22-3.23 Jacques 1.17 Hébreux 13.8 Apocalypse 1.8
7 a diebus enim patrum vestrorum recessistis a legitimis meis et non custodistis revertimini ad me et revertar ad vos dicit Dominus exercituum et dixistis in quo revertemurZacharie 1.3 Deutéronome 31.20 Deutéronome 30.1-30.4 Ezéchiel 20.21 1 Rois 8.47-8.49
8 si adfiget homo Deum quia vos configitis me et dixistis in quo confiximus te in decimis et in primitivisRomains 13.7 Proverbes 3.9-3.10 Matthieu 22.21 Marc 12.17 Nombres 18.21-18.32
9 et in penuria vos maledicti estis et me vos configitis gens totaMalachie 2.2 Aggée 2.14-2.17 Deutéronome 28.15-28.19 Aggée 1.6-1.11 Josué 22.20
10 inferte omnem decimam in horreum et sit cibus in domo mea et probate me super hoc dicit Dominus si non aperuero vobis cataractas caeli et effudero vobis benedictionem usque ad abundantiamProverbes 3.9-3.10 Matthieu 6.33 2 Corinthiens 9.6-9.8 Néhémie 13.10-13.13 Psaumes 37.3
11 et increpabo pro vobis devorantem et non corrumpet fructum terrae vestrae nec erit sterilis vinea in agro dicit Dominus exercituumAmos 7.1-7.3 Amos 4.9 Aggée 2.17 Jérémie 8.13 Joël 2.22
12 et beatos vos dicent omnes gentes eritis enim vos terra desiderabilis dicit Dominus exercituumEsaïe 61.9 Jérémie 33.9 Zacharie 8.23 Esaïe 62.4 Deutéronome 8.7-8.10
13 invaluerunt super me verba vestra dicit DominusMalachie 2.17 2 Chroniques 32.14-32.19 Jérémie 8.12 Psaumes 10.11 Esaïe 37.23
14 et dixistis quid locuti sumus contra te dixistis vanus est qui servit Deo et quod emolumentum quia custodivimus praecepta eius et quia ambulavimus tristes coram Domino exercituumEsaïe 58.3 Sophonie 1.12 Psaumes 73.8-73.13 Job 21.14-21.15 Job 22.17
15 ergo nunc beatos dicimus arrogantes siquidem aedificati sunt facientes impietatem et temptaverunt Deum et salvi facti suntMalachie 4.1 1 Corinthiens 10.9 Jérémie 12.1-12.2 Jérémie 7.10 Ecclésiaste 9.1-9.2
16 tunc locuti sunt timentes Deum unusquisque cum proximo suo et adtendit Dominus et audivit et scriptus est liber monumenti coram eo timentibus Dominum et cogitantibus nomen eiusPsaumes 56.8 Apocalypse 20.12 Esther 4.5-4.17 Ezéchiel 9.4 Ephésiens 5.19
17 et erunt mihi ait Dominus exercituum in die qua ego facio in peculium et parcam eis sicut parcit vir filio suo servienti sibiExode 19.5 Deutéronome 7.6 Esaïe 62.3-62.4 2 Corinthiens 6.18 Jérémie 32.38-32.39
18 et convertemini et videbitis quid sit inter iustum et impium et inter servientem Deo et non servientem eiGenèse 18.25 Psaumes 58.10-58.11 Malachie 3.14-3.15 Josué 24.15 Jérémie 12.15
19 ecce enim dies veniet succensa quasi caminus et erunt omnes superbi et omnes facientes impietatem stipula et inflammabit eos dies veniens dicit Dominus exercituum quae non derelinquet eis radicem et germen 20 et orietur vobis timentibus nomen meum sol justitiae et sanitas in pennis eius et egrediemini et salietis sicut vituli de armento 21 et calcabitis impios cum fuerint cinis sub planta pedum vestrorum in die qua ego facio dicit Dominus exercituum 22 mementote legis Moysi servi mei quam mandavi ei in Horeb ad omnem Israhel praecepta et judicia 23 ecce ego mittam vobis Eliam prophetam antequam veniat dies Domini magnus et horribilis 24 et convertet cor patrum ad filios et cor filiorum ad patres eorum ne forte veniam et percutiam terram anathemate

Cette Bible est dans le domaine public.