Fermer le panneau de recherche

Appuyez sur Entrée pour rechercher ou ESC pour annuler.

Accueil  /  Bible  /  Vulgate  / Zacharie 9.2     

Zacharie 9.2
Vulgate


1 onus verbi Domini in terra Adrach et Damasci requiei eius quia Domini est oculus hominis et omnium tribuum IsrahelAmos 1.3-1.5 Jérémie 49.23-49.27 Malachie 1.1 Zacharie 5.4 Amos 3.12
2 Emath quoque in terminis eius et Tyrus et Sidon adsumpserunt quippe sibi sapientiam valdeJérémie 49.23 Ezéchiel 28.12 Ezéchiel 28.2-28.5 Amos 6.14 Abdias 1.20
3 et aedificavit Tyrus munitionem suam et coacervavit argentum quasi humum et aurum ut lutum platearumJosué 19.29 Job 27.16 Ezéchiel 28.4-28.5 2 Samuel 24.7 Ezéchiel 27.33
4 ecce Dominus possidebit eam et percutiet in mari fortitudinem eius et haec igni devorabiturEzéchiel 28.18 Ezéchiel 26.17 Amos 1.10 Proverbes 10.2 Joël 3.8
5 videbit Ascalon et timebit et Gaza et dolebit nimis et Accaron quoniam confusa est spes eius et peribit rex de Gaza et Ascalon non habitabiturRomains 5.5 Jérémie 47.4-47.7 Jérémie 51.8-51.9 Philippiens 1.20 Ezéchiel 26.15-26.21
6 et sedebit separator in Azoto et disperdam superbiam PhilisthinorumAmos 1.8 Sophonie 2.10 Ecclésiaste 6.2 Esaïe 2.12-2.17 1 Pierre 5.5
7 et auferam sanguinem eius de ore eius et abominationes eius de medio dentium eius et relinquetur etiam ipse Deo nostro et erit quasi dux in Iuda et Accaron quasi IebuseusGalates 3.28 Ezéchiel 16.57-16.61 1 Samuel 17.34-17.36 1 Chroniques 21.15-22.1 Esaïe 19.23-19.25
8 et circumdabo domum meam ex his qui militant mihi euntes et revertentes et non transibit super eos ultra exactor quia nunc vidi in oculis meisEsaïe 52.1 Esaïe 54.14 Esaïe 60.18 Zacharie 12.8 Jérémie 46.2
9 exulta satis filia Sion iubila filia Hierusalem ecce rex tuus veniet tibi iustus et salvator ipse pauper et ascendens super asinum et super pullum filium asinaeSophonie 3.14-3.15 Jérémie 23.5-23.6 Zacharie 2.10 Matthieu 11.29 Esaïe 9.6-9.7
10 et disperdam quadrigam ex Ephraim et equum de Hierusalem et dissipabitur arcus belli et loquetur pacem gentibus et potestas eius a mari usque ad mare et a fluminibus usque ad fines terraeOsée 1.7 Osée 2.18 Michée 4.2-4.4 Esaïe 60.12 Colossiens 1.20-1.21
11 tu quoque in sanguine testamenti tui emisisti vinctos tuos de lacu in quo non est aquaExode 24.8 Esaïe 51.14 Esaïe 42.7 Hébreux 10.29 Jérémie 38.6
12 convertimini ad munitionem vincti spei hodie quoque adnuntians duplicia reddam tibiJob 42.10 Lamentations 3.21-3.22 Jérémie 51.10 Jérémie 31.17 Hébreux 6.18
13 quoniam extendi mihi Iudam quasi arcum implevi Ephraim et suscitabo filios tuos Sion super filios tuos Graecia et ponam te quasi gladium fortiumEsaïe 49.2 Psaumes 45.3 Zacharie 10.3-10.7 Esaïe 41.15-41.16 Apocalypse 2.12
14 et Dominus Deus super eos videbitur et exibit ut fulgur iaculum eius et Dominus Deus in tuba canet et vadet in turbine austriEsaïe 21.1 Esaïe 27.13 Psaumes 18.14 Esaïe 66.15 Zacharie 2.5
15 Dominus exercituum proteget eos et devorabunt et subicient lapidibus fundae et bibentes inebriabuntur quasi vino et replebuntur ut fialae et quasi cornua altarisZacharie 12.6 Zacharie 10.5 Exode 27.2 Psaumes 78.65 Lévitique 4.25
16 et salvabit eos Dominus Deus eorum in die illa ut gregem populi sui quia lapides sancti elevantur super terram eiusEsaïe 62.3 Psaumes 100.3 Esaïe 40.10 Jérémie 23.3 Sophonie 3.20
17 quid enim bonum eius est et quid pulchrum eius nisi frumentum electorum et vinum germinans virginesEsaïe 62.8-62.9 Esaïe 33.17 Psaumes 90.17 Psaumes 45.2 Esaïe 63.15

Cette Bible est dans le domaine public.