Fermer le panneau de recherche

Appuyez sur Entrée pour rechercher ou ESC pour annuler.

Accueil  /  Bible  /  Vulgate  / Zacharie 9     

Zacharie 9
Vulgate


1 onus verbi Domini in terra Adrach et Damasci requiei eius quia Domini est oculus hominis et omnium tribuum Israhel Amos 1.3-1.5 Jérémie 49.23-49.27 Esaïe 9.8-9.21 Esaïe 45.20-45.22 Psaumes 25.15
2 Emath quoque in terminis eius et Tyrus et Sidon adsumpserunt quippe sibi sapientiam valde Jérémie 49.23 Ezéchiel 28.12 Ezéchiel 28.2-28.5 Esaïe 23.1-23.18 Joël 3.4-3.8
3 et aedificavit Tyrus munitionem suam et coacervavit argentum quasi humum et aurum ut lutum platearum Josué 19.29 Job 27.16 Ezéchiel 28.4-28.5 2 Samuel 24.7 Ezéchiel 27.33
4 ecce Dominus possidebit eam et percutiet in mari fortitudinem eius et haec igni devorabitur Ezéchiel 28.18 Ezéchiel 26.17 Ezéchiel 26.3-26.5 Esaïe 23.1-23.7 Ezéchiel 27.26-27.36
5 videbit Ascalon et timebit et Gaza et dolebit nimis et Accaron quoniam confusa est spes eius et peribit rex de Gaza et Ascalon non habitabitur Apocalypse 18.9-18.17 Esaïe 14.29-14.31 Actes 8.26 Romains 5.5 Jérémie 47.4-47.7
6 et sedebit separator in Azoto et disperdam superbiam Philisthinorum Amos 1.8 Esaïe 28.1 Sophonie 2.10 Ecclésiaste 6.2 Esaïe 2.12-2.17
7 et auferam sanguinem eius de ore eius et abominationes eius de medio dentium eius et relinquetur etiam ipse Deo nostro et erit quasi dux in Iuda et Accaron quasi Iebuseus Esaïe 11.12-11.14 Psaumes 3.7 Jérémie 49.6 Galates 3.28 Ezéchiel 16.57-16.61
8 et circumdabo domum meam ex his qui militant mihi euntes et revertentes et non transibit super eos ultra exactor quia nunc vidi in oculis meis Esaïe 52.1 Esaïe 54.14 Esaïe 60.18 Psaumes 46.1-46.5 Exode 3.9
9 exulta satis filia Sion iubila filia Hierusalem ecce rex tuus veniet tibi iustus et salvator ipse pauper et ascendens super asinum et super pullum filium asinae Sophonie 3.14-3.15 Jérémie 23.5-23.6 Zacharie 2.10 Esaïe 9.6-9.7 Matthieu 11.29
10 et disperdam quadrigam ex Ephraim et equum de Hierusalem et dissipabitur arcus belli et loquetur pacem gentibus et potestas eius a mari usque ad mare et a fluminibus usque ad fines terrae Osée 1.7 Osée 2.18 Michée 5.10-5.11 Michée 4.2-4.4 Esaïe 60.12
11 tu quoque in sanguine testamenti tui emisisti vinctos tuos de lacu in quo non est aqua Exode 24.8 Esaïe 51.14 Esaïe 42.7 Matthieu 26.28 Hébreux 10.29
12 convertimini ad munitionem vincti spei hodie quoque adnuntians duplicia reddam tibi Lamentations 3.21-3.22 Job 42.10 Esaïe 40.2 Jérémie 51.10 Jérémie 31.17
13 quoniam extendi mihi Iudam quasi arcum implevi Ephraim et suscitabo filios tuos Sion super filios tuos Graecia et ponam te quasi gladium fortium Zacharie 10.3-10.7 Esaïe 49.2 Psaumes 45.3 Daniel 11.32-11.34 Apocalypse 19.21
14 et Dominus Deus super eos videbitur et exibit ut fulgur iaculum eius et Dominus Deus in tuba canet et vadet in turbine austri Esaïe 21.1 Esaïe 27.13 Psaumes 18.14 Esaïe 66.15 Zacharie 2.5
15 Dominus exercituum proteget eos et devorabunt et subicient lapidibus fundae et bibentes inebriabuntur quasi vino et replebuntur ut fialae et quasi cornua altaris Exode 27.2 Zacharie 12.6 Zacharie 10.5 Psaumes 78.65 Lévitique 4.25
16 et salvabit eos Dominus Deus eorum in die illa ut gregem populi sui quia lapides sancti elevantur super terram eius Esaïe 62.3 Psaumes 100.3 Jérémie 31.11 Luc 12.32 Esaïe 40.10
17 quid enim bonum eius est et quid pulchrum eius nisi frumentum electorum et vinum germinans virgines Esaïe 62.8-62.9 Esaïe 33.17 1 Jean 4.8-4.11 Psaumes 31.19 Jean 1.14

Cette Bible est dans le domaine public.