Fermer le panneau de recherche

Appuyez sur Entrée pour rechercher ou ESC pour annuler.

Accueil  /  Bible  /  Vulgate  / Lévitique 23     

Lévitique 23
Vulgate


1 locutus est Dominus ad Mosen dicens 2 loquere filiis Israhel et dices ad eos hae sunt feriae Domini quas vocabitis sanctas Lévitique 23.4 Lévitique 23.37 Nombres 29.39 Psaumes 81.3 Exode 23.14-23.17
3 sex diebus facietis opus dies septimus quia sabbati requies est vocabitur sanctus omne opus non facietis in eo sabbatum Domini est in cunctis habitationibus vestris Lévitique 19.3 Exode 23.12 Luc 13.14 Exode 34.21 Exode 20.8-20.11
4 hae sunt ergo feriae Domini sanctae quas celebrare debetis temporibus suis Lévitique 23.2 Exode 23.14 Lévitique 23.37
5 mense primo quartadecima die mensis ad vesperum phase Domini est Deutéronome 16.1-16.8 Josué 5.10 Matthieu 26.17 Exode 23.15 Nombres 28.16-28.17
6 et quintadecima die mensis huius sollemnitas azymorum Domini est septem diebus azyma comedetis Exode 34.18 Deutéronome 16.8 Exode 12.15-12.16 Actes 12.3-12.4 Nombres 28.17-28.18
7 dies primus erit vobis celeberrimus sanctusque omne opus servile non facietis in eo Lévitique 23.8 Lévitique 23.25 Lévitique 23.21 Nombres 28.18-28.25 Lévitique 23.35-23.36
8 sed offeretis sacrificium in igne Domino septem diebus dies autem septimus erit celebrior et sanctior nullumque servile opus fiet in eo 9 locutusque est Dominus ad Mosen dicens 10 loquere filiis Israhel et dices ad eos cum ingressi fueritis terram quam ego dabo vobis et messueritis segetem feretis manipulos spicarum primitias messis vestrae ad sacerdotem Exode 23.19 Exode 34.26 Nombres 28.26 Lévitique 2.12-2.16 Exode 23.16
11 qui elevabit fasciculum coram Domino ut acceptabile sit pro vobis altero die sabbati et sanctificabit illum Exode 29.24 Lévitique 9.21 Lévitique 10.14
12 atque in eodem die quo manipulus consecratur caedetur agnus inmaculatus anniculus in holocaustum Domini Lévitique 1.10 Hébreux 10.10-10.12 1 Pierre 1.19
13 et libamenta offerentur cum eo duae decimae similae conspersae oleo in incensum Domini odoremque suavissimum liba quoque vini quarta pars hin Lévitique 2.14-2.16 Ezéchiel 46.14 Nombres 28.10 Exode 30.24 Ezéchiel 45.24
14 panem et pulentam et pultes non comedetis ex segete usque ad diem qua offeratis ex ea Deo vestro praeceptum est sempiternum in generationibus cunctisque habitaculis vestris Exode 34.26 Psaumes 19.8 Néhémie 9.14 Lévitique 3.17 Lévitique 25.2-25.3
15 numerabitis ergo ab altero die sabbati in quo obtulistis manipulum primitiarum septem ebdomadas plenas Exode 34.22 Lévitique 23.10-23.11 Lévitique 25.8 Deutéronome 16.9-16.10 Nombres 28.26
16 usque ad alteram diem expletionis ebdomadae septimae id est quinquaginta dies et sic offeretis sacrificium novum Domino Actes 2.1 Nombres 28.26
17 ex omnibus habitaculis vestris panes primitiarum duos de duabus decimis similae fermentatae quos coquetis in primitias Domini Lévitique 23.10 Exode 23.19 Exode 34.26 Nombres 28.26 Lévitique 7.13
18 offeretisque cum panibus septem agnos inmaculatos anniculos et vitulum de armento unum et arietes duos et erunt in holocausto cum libamentis suis in odorem suavissimum Domino Nombres 28.27-28.31 Lévitique 23.12-23.13 Malachie 1.13-1.14 Nombres 15.4-15.12
19 facietis et hircum pro peccato duosque agnos anniculos hostias pacificorum Nombres 28.30 Lévitique 16.15 Lévitique 7.11-7.18 Lévitique 4.23-4.28 Nombres 15.24
20 cumque elevaverit eos sacerdos cum panibus primitiarum coram Domino cedent in usum eius Deutéronome 18.4 1 Corinthiens 9.11 Nombres 18.8-18.12 Luc 2.14 Ephésiens 2.14
21 et vocabitis hunc diem celeberrimum atque sanctissimum omne opus servile non facietis in eo legitimum sempiternum erit in cunctis habitaculis et generationibus vestris Lévitique 23.2 Lévitique 23.14 Lévitique 23.4 Nombres 18.23 Genèse 17.7
22 postquam autem messueritis segetem terrae vestrae non secabitis eam usque ad solum nec remanentes spicas colligetis sed pauperibus et peregrinis dimittetis eas ego Dominus Deus vester Lévitique 19.9-19.10 Deutéronome 24.19-24.21 Esaïe 58.7-58.8 Ruth 2.3-2.7 Esaïe 58.10
23 locutusque est Dominus ad Mosen dicens 24 loquere filiis Israhel mense septimo prima die mensis erit vobis sabbatum memorabile clangentibus tubis et vocabitur sanctum Lévitique 25.9 1 Corinthiens 15.52 Nombres 10.9-10.10 Esdras 3.6 1 Thessaloniciens 4.16
25 omne opus servile non facietis in eo et offeretis holocaustum Domino Lévitique 23.21
26 locutusque est Dominus ad Mosen dicens 27 decimo die mensis huius septimi dies expiationum erit celeberrimus et vocabitur sanctus adfligetisque animas vestras in eo et offeretis holocaustum Domino Lévitique 16.29-16.31 Lévitique 16.24 Exode 30.10 Lévitique 16.15 Zacharie 12.10
28 omne opus non facietis in tempore diei huius quia dies propitiationis est ut propitietur vobis Dominus Deus vester Lévitique 16.34 Romains 5.10-5.11 Daniel 9.24 1 Jean 4.10 Hébreux 9.26
29 omnis anima quae adflicta non fuerit die hoc peribit de populis suis Genèse 17.14 Nombres 5.2 Lévitique 23.32 Esaïe 22.12 Lévitique 23.27
30 et quae operis quippiam fecerit delebo eam de populo suo Lévitique 20.3 Jérémie 15.7 Sophonie 2.5 Lévitique 20.5-20.6 Ezéchiel 14.9
31 nihil ergo operis facietis in eo legitimum sempiternum erit vobis in cunctis generationibus et habitationibus vestris 32 sabbatum requietionis est adfligetis animas vestras die nono mensis a vespero usque ad vesperum celebrabitis sabbata vestra Psaumes 126.5-126.6 Lévitique 23.27 1 Corinthiens 11.31 Matthieu 11.28-11.30 Psaumes 35.13
33 et locutus est Dominus ad Mosen dicens 34 loquere filiis Israhel a quintodecimo die mensis huius septimi erunt feriae tabernaculorum septem diebus Domino Esdras 3.4 Néhémie 8.14 Jean 7.2 Nombres 29.12 Zacharie 14.16-14.19
35 dies primus vocabitur celeberrimus atque sanctissimus omne opus servile non facietis Lévitique 23.24-23.25 Lévitique 23.7-23.8
36 et septem diebus offeretis holocausta Domino dies quoque octavus erit celeberrimus atque sanctissimus et offeretis holocaustum Domino est enim coetus atque collectae omne opus servile non facietis in eo Néhémie 8.18 Jean 7.37 Joël 1.14 Nombres 29.12-29.38 Joël 2.15
37 hae sunt feriae Domini quas vocabitis celeberrimas et sanctissimas offeretisque in eis oblationes Domino holocausta et libamenta iuxta ritum uniuscuiusque diei Lévitique 23.2 Lévitique 23.4 Ecclésiaste 3.1 Deutéronome 16.16-16.17
38 exceptis sabbatis Domini donisque vestris et quae offertis ex voto vel quae sponte tribuitis Domino Nombres 29.39 Deutéronome 12.6 Lévitique 19.3 Esdras 2.68-2.69 Genèse 2.2-2.3
39 a quintodecimo ergo die mensis septimi quando congregaveritis omnes fructus terrae vestrae celebrabitis ferias Domini septem diebus die primo et die octavo erit sabbatum id est requies Exode 23.16 Deutéronome 16.13 Lévitique 23.34 Lévitique 23.24 Lévitique 23.36
40 sumetisque vobis die primo fructus arboris pulcherrimae spatulasque palmarum et ramos ligni densarum frondium et salices de torrente et laetabimini coram Domino Deo vestro Deutéronome 16.14-16.15 Philippiens 4.4 1 Pierre 1.8 Psaumes 92.12 Apocalypse 7.9
41 celebrabitisque sollemnitatem eius septem diebus per annum legitimum sempiternum erit in generationibus vestris mense septimo festa celebrabitis Nombres 29.12 Néhémie 8.18
42 et habitabitis in umbraculis septem diebus omnis qui de genere est Israhel manebit in tabernaculis Néhémie 8.14-8.17 Nombres 24.5 Hébreux 11.13-11.16 2 Corinthiens 5.1 Genèse 33.17
43 ut discant posteri vestri quod in tabernaculis habitare fecerim filios Israhel cum educerem eos de terra Aegypti ego Dominus Deus vester Deutéronome 31.10-31.13 Psaumes 78.5-78.6 Exode 13.14
44 locutusque est Moses super sollemnitatibus Domini ad filios Israhel Lévitique 23.1-23.2 Lévitique 21.24 Matthieu 18.20

Cette Bible est dans le domaine public.