Fermer le panneau de recherche

Appuyez sur Entrée pour rechercher ou ESC pour annuler.

Accueil  /  Bible  /  Vulgate  / Osée 4.5     

Osée 4.5
Vulgate


1 audite verbum Domini filii Israhel quia iudicium Domino cum habitatoribus terrae non est enim veritas et non est misericordia et non est scientia Dei in terraMichée 6.2 Jérémie 4.22 Esaïe 3.13-3.14 Osée 12.2 Jérémie 5.4
2 maledictum et mendacium et homicidium et furtum et adulterium inundaverunt et sanguis sanguinem tetigitOsée 6.9 Jérémie 6.7 Jérémie 7.6-7.10 Jérémie 5.26-5.27 Michée 7.2
3 propter hoc lugebit terra et infirmabitur omnis qui habitat in ea in bestia agri et in volucre caeli sed et pisces maris congregabunturSophonie 1.3 Amos 5.16 Ezéchiel 38.20 Jérémie 4.27-4.28 Jérémie 4.25
4 verumtamen unusquisque non iudicet et non arguatur vir populus enim tuus sicut hii qui contradicunt sacerdotiDeutéronome 17.12 Osée 4.17 Amos 5.13 Amos 6.10 Matthieu 7.3-7.6
5 et corrues hodie et corruet etiam propheta tecum nocte tacere feci matrem tuamJérémie 15.8 Osée 2.2 Michée 3.5-3.7 Jérémie 23.9 Jérémie 6.12-6.15
6 conticuit populus meus eo quod non habuerit scientiam quia tu scientiam reppulisti repellam te ne sacerdotio fungaris mihi et oblita es legis Dei tui obliviscar filiorum tuorum et egoEsaïe 5.13 Proverbes 19.2 Esaïe 17.10 Esaïe 1.3 Osée 8.14
7 secundum multitudinem eorum sic peccaverunt mihi gloriam eorum in ignominiam commutaboOsée 13.6 Malachie 2.9 1 Samuel 2.30 Philippiens 3.19 Osée 10.1
8 peccata populi mei comedent et ad iniquitatem eorum sublevabunt animas eorumLévitique 6.26 Esaïe 56.11 Michée 3.11 Romains 16.18 Lévitique 7.6-7.7
9 et erit sicut populus sic sacerdos et visitabo super eum vias eius et cogitationes eius reddam eiEsaïe 24.2 Jérémie 5.31 Jérémie 23.11-23.12 Matthieu 15.14 Proverbes 5.22
10 et comedent et non saturabuntur fornicati sunt et non cessaverunt quoniam Dominum reliquerunt in non custodiendoMichée 6.14 Lévitique 26.26 Aggée 1.6 Osée 4.14 Jérémie 34.15
11 fornicatio et vinum et ebrietas aufert corProverbes 20.1 Luc 21.34 Esaïe 28.7 Esaïe 5.12 Proverbes 23.27-23.35
12 populus meus in ligno suo interrogavit et baculus eius adnuntiavit ei spiritus enim fornicationum decepit eos et fornicati sunt a Deo suoJérémie 2.27 Osée 5.4 Habakuk 2.19 Esaïe 44.18-44.20 2 Thessaloniciens 2.9-2.11
13 super capita montium sacrificabant et super colles accendebant thymiama subtus quercum et populum et terebinthum quia bona erat umbra eius ideo fornicabuntur filiae vestrae et sponsae vestrae adulterae eruntEsaïe 1.29 Jérémie 3.6 Ezéchiel 6.13 Amos 7.17 Ezéchiel 16.25
14 non visitabo super filias vestras cum fuerint fornicatae et super sponsas vestras cum adulteraverint quoniam ipsi cum meretricibus versabantur et cum effeminatis sacrificabant et populus non intellegens vapulabitOsée 4.1 Deutéronome 23.17 Esaïe 44.18-44.20 1 Corinthiens 6.16 Ephésiens 4.18
15 si fornicaris tu Israhel non delinquat saltim Iuda et nolite ingredi in Galgala et ne ascenderitis in Bethaven neque iuraveritis vivit DominusOsée 12.11 Osée 9.15 Amos 4.4 Osée 10.8 Osée 10.5
16 quoniam sicut vacca lasciviens declinavit Israhel nunc pascet eos Dominus quasi agnum in latitudineZacharie 7.11 Jérémie 3.8 Osée 11.7 Esaïe 7.21-7.25 Jérémie 5.6
17 particeps idolorum Ephraim dimitte eumMatthieu 15.14 Osée 4.4 Osée 13.2 Psaumes 81.12 Apocalypse 22.11
18 separatum est convivium eorum fornicatione fornicati sunt dilexerunt adferre ignominiam protectores eiusMichée 3.11 Proverbes 30.15-30.16 Michée 7.3 Osée 4.10 Exode 23.8
19 ligavit spiritus eam in alis suis et confundentur a sacrificiis suisEsaïe 1.29 Jérémie 4.11-4.12 Osée 13.15 Jérémie 51.1 Jérémie 17.13

Cette Bible est dans le domaine public.