Fermer le panneau de recherche

Appuyez sur Entrée pour rechercher ou ESC pour annuler.

Accueil  /  Bible  /  Vulgate  / Jérémie 42.20     

Jérémie 42.20
Vulgate


1 et accesserunt omnes principes bellatorum et Iohanan filius Caree et Iezonias filius Osaiae et reliquum vulgus a parvo usque ad magnumJérémie 40.13 Jérémie 41.11 Jérémie 6.13 Jérémie 42.8 Jérémie 40.8
2 dixeruntque ad Hieremiam prophetam cadat oratio nostra in conspectu tuo et ora pro nobis ad Dominum Deum tuum pro universis reliquiis istis quia derelicti sumus pauci de pluribus sicut oculi tui nos intuenturJérémie 36.7 Lévitique 26.22 1 Samuel 7.8 Jacques 5.16 Esaïe 37.4
3 et adnuntiet nobis Dominus Deus tuus viam per quam pergamus et verbum quod faciamusPsaumes 86.11 Proverbes 3.6 Esdras 8.21 Michée 4.2 Jérémie 6.16
4 dixit autem ad eos Hieremias propheta audivi ecce ego oro ad Dominum Deum vestrum secundum verba vestra omne verbum quodcumque responderit mihi indicabo vobis nec celabo vos quicquam1 Samuel 12.23 Exode 8.29 1 Samuel 3.17-3.18 Psaumes 40.10 Jérémie 23.28
5 et illi dixerunt ad Hieremiam sit Dominus inter nos testis veritatis et fidei si non iuxta omne verbum in quo miserit te Dominus Deus tuus ad nos sic faciemusGenèse 31.50 Juges 11.10 Apocalypse 3.14 Malachie 2.14 Malachie 3.5
6 sive bonum est sive malum voci Domini Dei nostri ad quem mittimus te oboediemus ut bene sit nobis cum audierimus vocem Domini Dei nostriJérémie 7.23 Deutéronome 5.29 Deutéronome 5.33 Romains 8.7 Esaïe 3.10
7 cum autem conpleti essent decem dies factum est verbum Domini ad HieremiamPsaumes 27.14 Esaïe 28.16 Habakuk 2.3
8 vocavitque Iohanan filium Caree et omnes principes bellatorum qui erant cum eo et universum populum a minimo usque ad magnumJérémie 42.1 Jérémie 40.8 Jérémie 40.13 Jérémie 43.2-43.5 Jérémie 41.11-41.16
9 et dixit ad eos haec dicit Dominus Deus Israhel ad quem misistis me ut prosternerem preces vestras in conspectu eiusJérémie 42.2 2 Rois 19.4 2 Rois 19.6 2 Rois 22.15-22.20 2 Rois 19.20-19.37
10 si quiescentes manseritis in terra hac aedificabo vos et non destruam plantabo et non evellam iam enim placatus sum super malo quod feci vobisJérémie 24.6 Ezéchiel 36.36 Jérémie 31.28 Amos 7.6 Joël 2.13
11 nolite timere a facie regis Babylonis quem vos pavidi formidatis nolite eum metuere dicit Dominus quia vobiscum sum ego ut salvos faciam vos et eruam de manu eiusRomains 8.31 2 Chroniques 32.7-32.8 Jérémie 41.18 Esaïe 43.2 Jérémie 1.19
12 et dabo vobis misericordiam et miserebor vestri et habitare vos faciam in terra vestraNéhémie 1.11 Proverbes 16.7 Psaumes 106.45-106.46
13 si autem dixeritis vos non habitabimus in terra ista nec audiemus vocem Domini Dei nostriJérémie 44.16 Exode 5.2 Jérémie 42.10
14 dicentes nequaquam sed ad terram Aegypti pergemus ubi non videbimus bellum et clangorem tubae non audiemus et famem non sustinebimus et ibi habitabimusJérémie 41.17 Jérémie 4.19 Exode 16.3 Esaïe 31.1 Jérémie 4.21
15 propter hoc nunc audite verbum Domini reliquiae Iuda haec dicit Dominus exercituum Deus Israhel si posueritis faciem vestram ut ingrediamini Aegyptum et intraveritis ut ibi habitetisDeutéronome 17.16 Jérémie 44.12-44.14 Jérémie 42.17 Luc 9.51 Daniel 11.17
16 gladium quem vos formidatis ibi conprehendet vos in terra Aegypti et fames pro qua estis solliciti adherebit vobis in Aegypto et ibi morieminiJérémie 44.27 Ezéchiel 11.8 Amos 9.1-9.4 Jérémie 42.13 Deutéronome 28.15
17 omnesque viri qui posuerint faciem suam ut ingrediantur Aegyptum et habitent ibi morientur gladio et fame et peste nullus de eis remanebit nec effugient a facie mali quod ego adferam super eosJérémie 42.22 Jérémie 24.10 Jérémie 44.28 Jérémie 44.13-44.14
18 quia haec dicit Dominus exercituum Deus Israhel sicut conflatus est furor meus et indignatio mea super habitatores Hierusalem sic conflabitur indignatio mea super vos cum ingressi fueritis Aegyptum et eritis in iusiurandum et in stuporem et in maledictum et in obprobrium et nequaquam ultra videbitis locum istumJérémie 7.20 Jérémie 18.16 Jérémie 29.18 Jérémie 39.1-39.9 Jérémie 24.9
19 verbum Domini super vos reliquiae Iuda nolite intrare Aegyptum scientes scietis quia obtestatus sum vobis hodieDeutéronome 17.16 Esaïe 30.1-30.7 Néhémie 9.26 Néhémie 9.29-9.30 Actes 20.26-20.27
20 quia decepistis animas vestras vos enim misistis me ad Dominum Deum nostrum dicentes ora pro nobis ad Dominum Deum nostrum et iuxta omnia quaecumque dixerit tibi Dominus Deus noster sic adnuntia nobis et faciemusJérémie 17.10 Nombres 16.38 Matthieu 22.15-22.18 Jérémie 42.2 Ezéchiel 14.3-14.4
21 et adnuntiavi vobis hodie et non audistis vocem Domini Dei vestri super universis pro quibus misit me ad vosEzéchiel 2.7 Actes 20.26-20.27 Zacharie 7.11-7.12 Ezéchiel 3.17 Deutéronome 11.26-11.27
22 nunc ergo scientes scietis quia gladio et fame et peste moriemini in loco ad quem voluistis intrare ut habitaretis ibiJérémie 42.17 Osée 9.6 Ezéchiel 6.11 Jérémie 43.11 Ezéchiel 5.3-5.4

Cette Bible est dans le domaine public.