Fermer le panneau de recherche

Appuyez sur Entrée pour rechercher ou ESC pour annuler.

Accueil  /  Bible  /  Vulgate  / Esaïe 59.10     

Esaïe 59.10
Vulgate


1 ecce non est adbreviata manus Domini ut salvare nequeat neque adgravata est auris eius ut non exaudiatEsaïe 50.2 Nombres 11.23 Jérémie 32.17 Esaïe 65.24 Hébreux 7.25
2 sed iniquitates vestrae diviserunt inter vos et Deum vestrum et peccata vestra absconderunt faciem eius a vobis ne exaudiretJérémie 5.25 Michée 3.4 Esaïe 1.15 Ezéchiel 39.23-39.24 Deutéronome 31.17-31.18
3 manus enim vestrae pollutae sunt sanguine et digiti vestri iniquitate labia vestra locuta sunt mendacium et lingua vestra iniquitatem faturEsaïe 1.15 Jérémie 2.30 Esaïe 1.21 Ezéchiel 7.23 Jérémie 2.34
4 non est qui invocet iustitiam neque est qui iudicet vere sed confidunt in nihili et loquuntur vanitates conceperunt laborem et pepererunt iniquitatemJob 15.35 Esaïe 30.12 Jérémie 7.8 Jérémie 7.4 Jérémie 5.4-5.5
5 ova aspidum ruperunt et telas araneae texuerunt qui comederit de ovis eorum morietur et quod confotum est erumpet in regulumProverbes 23.32 Matthieu 3.7 Job 8.14 Matthieu 12.34 Esaïe 14.29
6 telae eorum non erunt in vestimentum neque operientur operibus suis opera eorum opera inutilia et opus iniquitatis in manibus eorumEzéchiel 7.11 Jérémie 6.7 Esaïe 57.12 Genèse 6.11 Esaïe 30.1
7 pedes eorum ad malum currunt et festinant ut effundant sanguinem innocentem cogitationes eorum cogitationes inutiles vastitas et contritio in viis eorumProverbes 6.17 Romains 3.15-3.17 Proverbes 1.16 Marc 7.21-7.22 Jérémie 22.17
8 viam pacis nescierunt et non est iudicium in gressibus eorum semitae eorum incurvatae sunt eis omnis qui calcat in ea ignorat pacemLuc 1.79 Esaïe 57.20-57.21 Esaïe 48.22 Amos 6.1-6.6 Osée 4.1-4.2
9 propter hoc elongatum est iudicium a nobis et non adprehendet nos iustitia expectavimus lucem et ecce tenebrae splendorem et in tenebris ambulavimusEsaïe 5.30 Job 30.26 Lamentations 5.16-5.17 Michée 1.12 Amos 5.18-5.20
10 palpavimus sicut caeci parietem et quasi absque oculis adtrectavimus inpegimus meridie quasi in tenebris in caligosis quasi mortuiDeutéronome 28.29 Lamentations 3.6 Job 5.14 Jean 12.35 Esaïe 8.15
11 rugiemus quasi ursi omnes et quasi columbae meditantes gememus expectavimus iudicium et non est salutem et elongata est a nobisEsaïe 38.14 Ezéchiel 7.16 Osée 7.14 Esaïe 51.20 Psaumes 38.8
12 multiplicatae sunt enim iniquitates nostrae coram te et peccata nostra responderunt nobis quia scelera nostra nobiscum et iniquitates nostras cognovimusEsdras 9.6 Osée 5.5 Jérémie 14.7 Esaïe 1.4 Jérémie 3.2
13 peccare et mentiri contra Dominum et aversi sumus ne iremus post tergum Dei nostri ut loqueremur calumniam et transgressionem concepimus et locuti sumus de corde verba mendaciiMarc 7.21-7.22 Esaïe 48.8 Hébreux 3.12 Actes 5.3-5.4 Osée 7.13
14 et conversum est retrorsum iudicium et iustitia longe stetit quia corruit in platea veritas et aequitas non potuit ingrediHabakuk 1.4 Michée 7.3-7.5 Esaïe 59.4 Psaumes 82.2-82.5 Michée 3.9-3.11
15 et facta est veritas in oblivione et qui recessit a malo praedae patuit et vidit Dominus et malum apparuit in oculis eius quia non est iudiciumActes 26.24 Osée 9.7 Marc 3.21 Esaïe 48.1 Romains 8.36
16 et vidit quia non est vir et aporiatus est quia non est qui occurrat et salvavit sibi brachium suum et iustitia eius ipsa confirmavit eumPsaumes 98.1 Esaïe 52.10 Ezéchiel 22.30 Genèse 18.23-18.32 Esaïe 50.2
17 indutus est iustitia ut lorica et galea salutis in capite eius indutus est vestimentis ultionis et opertus est quasi pallio zeliEphésiens 6.17 Ephésiens 6.14 1 Thessaloniciens 5.8 Esaïe 51.9 Romains 13.12-13.14
18 sicut ad vindictam quasi ad retributionem indignationis hostibus suis et vicissitudinem inimicis suis insulis vicem reddetEsaïe 63.6 Jérémie 17.10 Luc 21.22 Nahum 1.2 Romains 2.6
19 et timebunt qui ab occidente nomen Domini et qui ab ortu solis gloriam eius cum venerit quasi fluvius violentus quem spiritus Domini cogitPsaumes 113.3 Esaïe 49.12 Apocalypse 20.1-20.3 Malachie 1.11 2 Thessaloniciens 2.8
20 et venerit Sion redemptor et eis qui redeunt ab iniquitate in Iacob dicit DominusRomains 11.26-11.27 Hébreux 12.14 Ezéchiel 18.30-18.31 Joël 2.32 Esaïe 40.9
21 hoc foedus meum cum eis dicit Dominus spiritus meus qui est in te et verba mea quae posui in ore tuo non recedent de ore tuo et de ore seminis tui et de ore seminis seminis tui dixit Dominus amodo et usque in sempiternumJérémie 31.31-31.34 Hébreux 10.16 Ezéchiel 36.25-36.27 Jérémie 32.38-32.41 2 Corinthiens 3.17-3.18

Cette Bible est dans le domaine public.