Fermer le panneau de recherche

Appuyez sur Entrée pour rechercher ou ESC pour annuler.

Accueil  /  Bible  /  Vulgate  / Esaïe 34.11     

Esaïe 34.11
Vulgate


1 accedite gentes et audite et populi adtendite audiat terra et plenitudo eius orbis et omne germen eiusDeutéronome 32.1 Esaïe 41.1 Esaïe 43.9 Esaïe 1.2 Juges 5.31
2 quia indignatio Domini super omnes gentes et furor super universam militiam eorum interfecit eos et dedit eos in occisionemApocalypse 6.12-6.17 Zacharie 14.3 Esaïe 30.27-30.30 Apocalypse 20.15 Romains 1.18
3 interfecti eorum proicientur et de cadaveribus eorum ascendet fetor tabescent montes sanguine eorumJoël 2.20 Esaïe 34.7 Ezéchiel 39.4 Jérémie 8.1-8.2 2 Rois 9.35-9.37
4 et tabescet omnis militia caelorum et conplicabuntur sicut liber caeli et omnis militia eorum defluet sicut defluit folium de vinea et de ficuMatthieu 24.29 Apocalypse 6.13-6.14 Ezéchiel 32.7-32.8 Joël 3.15 Apocalypse 8.12
5 quoniam inebriatus est in caelo gladius meus ecce super Idumeam descendet et super populum interfectionis meae ad iudiciumMalachie 1.4 Jérémie 46.10 Amos 1.11-1.12 Esaïe 63.1 Ezéchiel 21.3-21.5
6 gladius Domini repletus est sanguine incrassatus est adipe de sanguine agnorum et hircorum de sanguine medullatorum arietum victima enim Domini in Bosra et interfectio magna in terra EdomEsaïe 63.1 Jérémie 49.13 Ezéchiel 21.10 Sophonie 1.7 Esaïe 34.5
7 et descendent unicornes cum eis et tauri cum potentibus inebriabitur terra eorum sanguine et humus eorum adipe pinguiumPsaumes 68.30 Nombres 23.22 Jérémie 50.27 Jérémie 46.21 Nombres 24.8
8 quia dies ultionis Domini annus retributionum iudicii SionEsaïe 63.4 Esaïe 61.2 Psaumes 94.1 Esaïe 35.4 Apocalypse 18.20
9 et convertentur torrentes eius in picem et humus eius in sulphur et erit terra eius in picem ardentemDeutéronome 29.23 Psaumes 11.6 Apocalypse 21.8 Genèse 19.28 Job 18.15
10 nocte et die non extinguetur in sempiternum ascendet fumus eius a generatione in generationem desolabitur in saeculum saeculorum non erit transiens per eamApocalypse 19.3 Malachie 1.3-1.4 Esaïe 66.24 Esaïe 13.20 Apocalypse 18.18
11 et possidebunt illam onocrotalus et ericius et ibis et corvus habitabunt in ea et extendetur super eam mensura ut redigatur ad nihilum et perpendiculum in desolationemLamentations 2.8 2 Rois 21.13 Sophonie 2.14 Apocalypse 18.2 Esaïe 14.23
12 nobiles eius non erunt ibi regem potius invocabunt et omnes principes eius erunt in nihilumEsaïe 41.24 Esaïe 41.11-41.12 Esaïe 3.6-3.8 1 Corinthiens 8.4 Jérémie 39.6
13 et orientur in domibus eius spinae et urticae et paliurus in munitionibus eius et erit cubile draconum et pascua strutionumJérémie 10.22 Jérémie 9.11 Malachie 1.3 Psaumes 44.19 Jérémie 51.37
14 et occurrent daemonia onocentauris et pilosus clamabit alter ad alterum ibi cubavit lamia et invenit sibi requiemEsaïe 13.21-13.22
15 ibi habuit foveam ericius et enutrivit catulos et circumfodit et fovit in umbra eius illuc congregati sunt milvi alter ad alterumDeutéronome 14.13
16 requirite diligenter in libro Domini et legite unum ex eis non defuit alter ad alterum non quaesivit quia quod ex ore meo procedit ille mandavit et spiritus eius ipse congregavit eaJosué 1.8 Psaumes 33.9 Psaumes 33.6 Esaïe 30.8 Matthieu 5.18
17 et ipse misit eis sortem et manus eius divisit eam illis in mensuram usque in aeternum possidebunt eam in generatione et generatione habitabunt in eaEsaïe 34.10 Psaumes 78.55 Actes 13.19 Esaïe 17.14 Josué 18.8

Cette Bible est dans le domaine public.