Fermer le panneau de recherche

Appuyez sur Entrée pour rechercher ou ESC pour annuler.

Accueil  /  Bible  /  Vulgate  / Esaïe 34     

Esaïe 34
Vulgate


1 accedite gentes et audite et populi adtendite audiat terra et plenitudo eius orbis et omne germen eius Esaïe 43.9 Deutéronome 32.1 Esaïe 41.1 Esaïe 1.2 Marc 16.15-16.16
2 quia indignatio Domini super omnes gentes et furor super universam militiam eorum interfecit eos et dedit eos in occisionem Joël 3.9-3.14 Zacharie 14.12-14.16 Sophonie 3.8 Esaïe 30.25 Amos 1.1-1.2
3 interfecti eorum proicientur et de cadaveribus eorum ascendet fetor tabescent montes sanguine eorum Joël 2.20 Esaïe 34.7 Ezéchiel 39.4 Apocalypse 14.20 Ezéchiel 35.6
4 et tabescet omnis militia caelorum et conplicabuntur sicut liber caeli et omnis militia eorum defluet sicut defluit folium de vinea et de ficu Matthieu 24.29 Apocalypse 6.13-6.14 Ezéchiel 32.7-32.8 Joël 3.15 Apocalypse 20.11
5 quoniam inebriatus est in caelo gladius meus ecce super Idumeam descendet et super populum interfectionis meae ad iudicium Malachie 1.4 Amos 1.11-1.12 Esaïe 63.1 Jérémie 46.10 Ezéchiel 21.3-21.5
6 gladius Domini repletus est sanguine incrassatus est adipe de sanguine agnorum et hircorum de sanguine medullatorum arietum victima enim Domini in Bosra et interfectio magna in terra Edom Esaïe 63.1 Jérémie 49.13 Jérémie 50.27 Deutéronome 32.14 Esaïe 63.3
7 et descendent unicornes cum eis et tauri cum potentibus inebriabitur terra eorum sanguine et humus eorum adipe pinguium Psaumes 68.30 Nombres 23.22 Jérémie 50.27 Deutéronome 33.17 Psaumes 92.10
8 quia dies ultionis Domini annus retributionum iudicii Sion Esaïe 63.4 Esaïe 61.2 Esaïe 35.4 Psaumes 94.1 Jérémie 46.10
9 et convertentur torrentes eius in picem et humus eius in sulphur et erit terra eius in picem ardentem Deutéronome 29.23 Psaumes 11.6 Job 18.15 Jude 1.7 Apocalypse 19.20
10 nocte et die non extinguetur in sempiternum ascendet fumus eius a generatione in generationem desolabitur in saeculum saeculorum non erit transiens per eam Apocalypse 19.3 Esaïe 13.20 Malachie 1.3-1.4 Esaïe 66.24 Esaïe 1.31
11 et possidebunt illam onocrotalus et ericius et ibis et corvus habitabunt in ea et extendetur super eam mensura ut redigatur ad nihilum et perpendiculum in desolationem Lamentations 2.8 2 Rois 21.13 Sophonie 2.14 Apocalypse 18.2 Esaïe 14.23
12 nobiles eius non erunt ibi regem potius invocabunt et omnes principes eius erunt in nihilum 1 Corinthiens 8.4 Jérémie 39.6 1 Corinthiens 13.2 2 Corinthiens 12.11 Ecclésiaste 10.16-10.17
13 et orientur in domibus eius spinae et urticae et paliurus in munitionibus eius et erit cubile draconum et pascua strutionum Jérémie 10.22 Jérémie 9.11 Malachie 1.3 Psaumes 44.19 Osée 9.6
14 et occurrent daemonia onocentauris et pilosus clamabit alter ad alterum ibi cubavit lamia et invenit sibi requiem Esaïe 13.21-13.22
15 ibi habuit foveam ericius et enutrivit catulos et circumfodit et fovit in umbra eius illuc congregati sunt milvi alter ad alterum Deutéronome 14.13
16 requirite diligenter in libro Domini et legite unum ex eis non defuit alter ad alterum non quaesivit quia quod ex ore meo procedit ille mandavit et spiritus eius ipse congregavit ea Psaumes 33.9 Psaumes 33.6 Josué 1.8 Esaïe 30.8 Matthieu 5.18
17 et ipse misit eis sortem et manus eius divisit eam illis in mensuram usque in aeternum possidebunt eam in generatione et generatione habitabunt in ea Esaïe 34.10 Psaumes 78.55 Actes 17.26 Esaïe 13.20-13.22 Jérémie 13.25

Cette Bible est dans le domaine public.