Fermer le panneau de recherche

Appuyez sur Entrée pour rechercher ou ESC pour annuler.

Accueil  /  Bible  /  Vulgate  / Esaïe 34.1     

Esaïe 34.1
Vulgate


1 accedite gentes et audite et populi adtendite audiat terra et plenitudo eius orbis et omne germen eiusEsaïe 43.9 Deutéronome 32.1 Esaïe 41.1 Esaïe 1.2 Psaumes 96.10
2 quia indignatio Domini super omnes gentes et furor super universam militiam eorum interfecit eos et dedit eos in occisionemSophonie 3.8 Esaïe 30.25 Amos 1.1-1.2 Jérémie 25.15-25.29 Apocalypse 6.12-6.17
3 interfecti eorum proicientur et de cadaveribus eorum ascendet fetor tabescent montes sanguine eorumJoël 2.20 Esaïe 34.7 Ezéchiel 39.4 Jérémie 22.19 Apocalypse 16.3-16.4
4 et tabescet omnis militia caelorum et conplicabuntur sicut liber caeli et omnis militia eorum defluet sicut defluit folium de vinea et de ficuMatthieu 24.29 Apocalypse 6.13-6.14 Ezéchiel 32.7-32.8 Joël 3.15 Joël 2.30-2.31
5 quoniam inebriatus est in caelo gladius meus ecce super Idumeam descendet et super populum interfectionis meae ad iudiciumMalachie 1.4 Esaïe 63.1 Jérémie 46.10 Amos 1.11-1.12 Ezéchiel 21.3-21.5
6 gladius Domini repletus est sanguine incrassatus est adipe de sanguine agnorum et hircorum de sanguine medullatorum arietum victima enim Domini in Bosra et interfectio magna in terra EdomEsaïe 63.1 Jérémie 49.13 Esaïe 63.3 Apocalypse 19.17-19.18 Ezéchiel 21.10
7 et descendent unicornes cum eis et tauri cum potentibus inebriabitur terra eorum sanguine et humus eorum adipe pinguiumNombres 23.22 Psaumes 68.30 Jérémie 50.27 Psaumes 92.10 Jérémie 50.11
8 quia dies ultionis Domini annus retributionum iudicii SionEsaïe 63.4 Esaïe 61.2 Psaumes 94.1 Esaïe 35.4 Jérémie 46.10
9 et convertentur torrentes eius in picem et humus eius in sulphur et erit terra eius in picem ardentemDeutéronome 29.23 Psaumes 11.6 Apocalypse 19.20 Luc 17.29 Apocalypse 21.8
10 nocte et die non extinguetur in sempiternum ascendet fumus eius a generatione in generationem desolabitur in saeculum saeculorum non erit transiens per eamApocalypse 19.3 Malachie 1.3-1.4 Esaïe 66.24 Esaïe 13.20 Ezéchiel 29.11
11 et possidebunt illam onocrotalus et ericius et ibis et corvus habitabunt in ea et extendetur super eam mensura ut redigatur ad nihilum et perpendiculum in desolationemSophonie 2.14 Lamentations 2.8 2 Rois 21.13 Apocalypse 18.2 Esaïe 14.23
12 nobiles eius non erunt ibi regem potius invocabunt et omnes principes eius erunt in nihilum1 Corinthiens 13.2 2 Corinthiens 12.11 Ecclésiaste 10.16-10.17 Jérémie 27.20 Esaïe 41.24
13 et orientur in domibus eius spinae et urticae et paliurus in munitionibus eius et erit cubile draconum et pascua strutionumJérémie 9.11 Jérémie 10.22 Psaumes 44.19 Malachie 1.3 Osée 9.6
14 et occurrent daemonia onocentauris et pilosus clamabit alter ad alterum ibi cubavit lamia et invenit sibi requiemEsaïe 13.21-13.22
15 ibi habuit foveam ericius et enutrivit catulos et circumfodit et fovit in umbra eius illuc congregati sunt milvi alter ad alterumDeutéronome 14.13
16 requirite diligenter in libro Domini et legite unum ex eis non defuit alter ad alterum non quaesivit quia quod ex ore meo procedit ille mandavit et spiritus eius ipse congregavit eaPsaumes 33.6 Josué 1.8 Psaumes 33.9 Esaïe 30.8 Matthieu 5.18
17 et ipse misit eis sortem et manus eius divisit eam illis in mensuram usque in aeternum possidebunt eam in generatione et generatione habitabunt in eaEsaïe 34.10 Psaumes 78.55 Jérémie 13.25 Actes 13.19 Esaïe 17.14

Cette Bible est dans le domaine public.