Fermer le panneau de recherche

Appuyez sur Entrée pour rechercher ou ESC pour annuler.

Accueil  /  Bible  /  Vulgate  / Esaïe 32.6     

Esaïe 32.6
Vulgate


1 ecce in iustitia regnabit rex et principes in iudicio praeeruntApocalypse 19.11 Jérémie 33.15 Esaïe 9.6-9.7 Esaïe 28.6 Esaïe 40.1-40.5
2 et erit vir sicut qui absconditur a vento et celat se a tempestate sicut rivi aquarum in siti et umbra petrae prominentis in terra desertaEsaïe 25.4 Esaïe 9.6 Esaïe 41.18 Esaïe 44.3 Esaïe 7.14
3 non caligabunt oculi videntium et aures audientium diligenter auscultabuntEsaïe 29.18 Jérémie 31.34 Esaïe 29.24 2 Corinthiens 4.6 Esaïe 54.13
4 et cor stultorum intelleget scientiam et lingua balborum velociter loquetur et planeEsaïe 29.24 Luc 21.14-21.15 Actes 26.9-26.11 Actes 4.13 Matthieu 16.17
5 non vocabitur ultra is qui insipiens est princeps neque fraudulentus appellabitur maiorEsaïe 5.20 Proverbes 23.6-23.8 Psaumes 15.4 Malachie 3.18 1 Samuel 25.3-25.8
6 stultus enim fatua loquetur et cor eius faciet iniquitatem ut perficiat simulationem et loquatur ad Dominum fraudulenter et vacuefaciat animam esurientis et potum sitienti auferat1 Samuel 24.13 Esaïe 3.15 1 Samuel 25.10-25.11 Job 24.2-24.16 Jacques 3.5-3.6
7 fraudulenti vasa pessima sunt ipse enim cogitationes concinnavit ad perdendos mites in sermone mendacii cum loqueretur pauper iudiciumJérémie 5.26-5.28 Esaïe 5.23 Matthieu 26.59-26.60 Psaumes 64.4-64.6 Esaïe 1.23
8 princeps vero ea quae digna sunt principe cogitavit et ipse super duces stabitProverbes 11.24-11.25 Actes 9.39 Actes 11.29-11.30 2 Corinthiens 9.6-9.11 2 Corinthiens 8.2
9 mulieres opulentae surgite et audite vocem meam filiae confidentes percipite auribus eloquium meumEsaïe 28.23 Esaïe 3.16 Jérémie 48.11-48.12 Psaumes 49.1-49.2 Esaïe 47.7-47.8
10 post dies et annum et vos conturbabimini confidentes consummata est enim vindemia collectio ultra non venietEsaïe 7.23 Esaïe 5.5-5.6 Esaïe 3.17-3.26 Habakuk 3.17 Jérémie 8.13
11 obstupescite opulentae conturbamini confidentes exuite vos et confundimini accingite lumbos vestrosJérémie 4.8 Esaïe 2.21 Osée 2.3 Michée 1.8-1.11 Esaïe 22.4-22.5
12 super ubera plangite super regione desiderabili super vinea fertiliLamentations 2.11 Nahum 2.7 Deutéronome 8.7-8.8 Lamentations 4.3-4.4 Deutéronome 11.11-11.12
13 super humum populi mei spina et vepres ascendent quanto magis super omnes domos gaudii civitatis exultantisEsaïe 22.2 Esaïe 34.13 Esaïe 7.23 Osée 9.6 Osée 10.8
14 domus enim dimissa est multitudo urbis relicta est tenebrae et palpatio factae sunt super speluncas usque in aeternum gaudium onagrorum pascua gregumEsaïe 24.12 Esaïe 24.10 Esaïe 25.2 Esaïe 27.10 Esaïe 6.11
15 donec effundatur super nos spiritus de excelso et erit desertum in Chermel et Chermel in saltum reputabiturEsaïe 29.17 Ezéchiel 39.29 Tite 3.5-3.6 Esaïe 44.3 Esaïe 35.1-35.2
16 et habitabit in solitudine iudicium et iustitia in Chermel sedebit1 Pierre 2.9-2.12 Tite 2.11-2.12 1 Pierre 4.1-4.4 1 Corinthiens 6.9-6.11 Esaïe 35.8
17 et erit opus iustitiae pax et cultus iustitiae silentium et securitas usque in sempiternumPsaumes 119.165 Romains 14.17 Psaumes 85.8 Jacques 3.17-3.18 2 Pierre 1.10-1.11
18 et sedebit populus meus in pulchritudine pacis et in tabernaculis fiduciae et in requie opulentaOsée 2.18-2.23 Esaïe 60.17-60.18 Ezéchiel 34.25-34.26 Zacharie 2.5 Esaïe 33.20-33.22
19 grando autem in descensione saltus et humilitate humiliabitur civitasEsaïe 28.17 Esaïe 28.2 Esaïe 26.5 Esaïe 30.30 Zacharie 11.2
20 beati qui seminatis super omnes aquas inmittentes pedem bovis et asiniEcclésiaste 11.1 Esaïe 30.23-30.24 Actes 2.41 1 Corinthiens 9.9-9.11 Actes 4.4

Cette Bible est dans le domaine public.