Fermer le panneau de recherche

Appuyez sur Entrée pour rechercher ou ESC pour annuler.

Accueil  /  Bible  /  Vulgate  / Esaïe 32.18     

Esaïe 32.18
Vulgate


1 ecce in iustitia regnabit rex et principes in iudicio praeeruntJérémie 33.15 Esaïe 9.6-9.7 Apocalypse 19.11 2 Chroniques 31.20-31.21 Esaïe 11.4
2 et erit vir sicut qui absconditur a vento et celat se a tempestate sicut rivi aquarum in siti et umbra petrae prominentis in terra desertaEsaïe 25.4 Esaïe 9.6 Esaïe 44.3 Esaïe 7.14 Zacharie 13.7
3 non caligabunt oculi videntium et aures audientium diligenter auscultabuntEsaïe 29.18 Marc 8.22-8.25 Matthieu 13.11 Actes 26.18 Esaïe 30.26
4 et cor stultorum intelleget scientiam et lingua balborum velociter loquetur et planeEsaïe 29.24 Matthieu 16.17 Exode 4.11 Néhémie 8.8-8.12 Actes 2.4-2.12
5 non vocabitur ultra is qui insipiens est princeps neque fraudulentus appellabitur maiorEsaïe 5.20 Psaumes 15.4 Malachie 3.18 1 Samuel 25.3-25.8 1 Samuel 25.25
6 stultus enim fatua loquetur et cor eius faciet iniquitatem ut perficiat simulationem et loquatur ad Dominum fraudulenter et vacuefaciat animam esurientis et potum sitienti auferatEsaïe 3.15 1 Samuel 24.13 Matthieu 15.19 Matthieu 12.34-12.36 Jérémie 13.23
7 fraudulenti vasa pessima sunt ipse enim cogitationes concinnavit ad perdendos mites in sermone mendacii cum loqueretur pauper iudiciumJérémie 5.26-5.28 Esaïe 5.23 Esaïe 61.1 Psaumes 82.2-82.5 1 Rois 21.10-21.14
8 princeps vero ea quae digna sunt principe cogitavit et ipse super duces stabitActes 9.39 Actes 11.29-11.30 2 Corinthiens 9.6-9.11 2 Corinthiens 8.2 Luc 6.33-6.35
9 mulieres opulentae surgite et audite vocem meam filiae confidentes percipite auribus eloquium meumEsaïe 28.23 Esaïe 3.16 Juges 9.7 Matthieu 13.9 Amos 6.1-6.6
10 post dies et annum et vos conturbabimini confidentes consummata est enim vindemia collectio ultra non venietEsaïe 7.23 Jérémie 8.13 Joël 1.12 Sophonie 1.13 Esaïe 16.10
11 obstupescite opulentae conturbamini confidentes exuite vos et confundimini accingite lumbos vestrosEsaïe 33.14 Esaïe 3.24 Jacques 5.5 Deutéronome 28.48 Esaïe 47.1-47.3
12 super ubera plangite super regione desiderabili super vinea fertiliNahum 2.7 Deutéronome 8.7-8.8 Lamentations 4.3-4.4 Deutéronome 11.11-11.12 Ezéchiel 20.15
13 super humum populi mei spina et vepres ascendent quanto magis super omnes domos gaudii civitatis exultantisEsaïe 22.2 Esaïe 34.13 Esaïe 7.23 Osée 9.6 Jérémie 39.8
14 domus enim dimissa est multitudo urbis relicta est tenebrae et palpatio factae sunt super speluncas usque in aeternum gaudium onagrorum pascua gregumEsaïe 25.2 Esaïe 27.10 Esaïe 24.12 Esaïe 24.10 Esaïe 5.9
15 donec effundatur super nos spiritus de excelso et erit desertum in Chermel et Chermel in saltum reputabiturEsaïe 29.17 Ezéchiel 39.29 Esaïe 35.1-35.2 Tite 3.5-3.6 Esaïe 44.3
16 et habitabit in solitudine iudicium et iustitia in Chermel sedebitTite 2.11-2.12 1 Pierre 4.1-4.4 1 Corinthiens 6.9-6.11 Esaïe 35.8 Osée 3.5
17 et erit opus iustitiae pax et cultus iustitiae silentium et securitas usque in sempiternumPsaumes 119.165 Psaumes 85.8 Romains 14.17 Philippiens 4.6-4.9 Esaïe 26.3
18 et sedebit populus meus in pulchritudine pacis et in tabernaculis fiduciae et in requie opulentaOsée 2.18-2.23 Esaïe 60.17-60.18 Ezéchiel 34.25-34.26 Zacharie 2.5 Esaïe 35.9-35.10
19 grando autem in descensione saltus et humilitate humiliabitur civitasEsaïe 28.17 Esaïe 30.30 Esaïe 28.2 Esaïe 26.5 Zacharie 11.2
20 beati qui seminatis super omnes aquas inmittentes pedem bovis et asiniEcclésiaste 11.1 Esaïe 30.23-30.24 Actes 2.41 1 Corinthiens 9.9-9.11 Actes 4.4

Cette Bible est dans le domaine public.