Fermer le panneau de recherche

Appuyez sur Entrée pour rechercher ou ESC pour annuler.

Accueil  /  Bible  /  Vulgate  / Esaïe 32     

Esaïe 32
Vulgate


1 ecce in iustitia regnabit rex et principes in iudicio praeerunt Jérémie 33.15 Esaïe 9.6-9.7 Apocalypse 19.11 Osée 3.5 Zacharie 9.9
2 et erit vir sicut qui absconditur a vento et celat se a tempestate sicut rivi aquarum in siti et umbra petrae prominentis in terra deserta Esaïe 25.4 Esaïe 9.6 Esaïe 41.18 Esaïe 44.3 Esaïe 7.14
3 non caligabunt oculi videntium et aures audientium diligenter auscultabunt Esaïe 29.18 Esaïe 54.13 Marc 8.22-8.25 Matthieu 13.11 Actes 26.18
4 et cor stultorum intelleget scientiam et lingua balborum velociter loquetur et plane Esaïe 29.24 Actes 4.13 Matthieu 16.17 Exode 4.11 Néhémie 8.8-8.12
5 non vocabitur ultra is qui insipiens est princeps neque fraudulentus appellabitur maior Esaïe 5.20 Proverbes 23.6-23.8 Psaumes 15.4 Malachie 3.18 1 Samuel 25.3-25.8
6 stultus enim fatua loquetur et cor eius faciet iniquitatem ut perficiat simulationem et loquatur ad Dominum fraudulenter et vacuefaciat animam esurientis et potum sitienti auferat Esaïe 3.15 1 Samuel 24.13 Osée 7.6-7.7 Amos 2.6-2.7 Matthieu 15.19
7 fraudulenti vasa pessima sunt ipse enim cogitationes concinnavit ad perdendos mites in sermone mendacii cum loqueretur pauper iudicium Jérémie 5.26-5.28 Esaïe 5.23 Jérémie 18.18 Esaïe 61.1 Psaumes 82.2-82.5
8 princeps vero ea quae digna sunt principe cogitavit et ipse super duces stabit Proverbes 11.24-11.25 Actes 9.39 Actes 11.29-11.30 2 Corinthiens 9.6-9.11 2 Corinthiens 8.2
9 mulieres opulentae surgite et audite vocem meam filiae confidentes percipite auribus eloquium meum Esaïe 28.23 Esaïe 3.16 Esaïe 47.7-47.8 Juges 9.7 Matthieu 13.9
10 post dies et annum et vos conturbabimini confidentes consummata est enim vindemia collectio ultra non veniet Esaïe 7.23 Habakuk 3.17 Jérémie 8.13 Joël 1.12 Sophonie 1.13
11 obstupescite opulentae conturbamini confidentes exuite vos et confundimini accingite lumbos vestros Jérémie 49.3 Esaïe 33.14 Esaïe 3.24 Jacques 5.5 Deutéronome 28.48
12 super ubera plangite super regione desiderabili super vinea fertili Lamentations 2.11 Nahum 2.7 Deutéronome 8.7-8.8 Lamentations 4.3-4.4 Deutéronome 11.11-11.12
13 super humum populi mei spina et vepres ascendent quanto magis super omnes domos gaudii civitatis exultantis Esaïe 22.2 Esaïe 34.13 Esaïe 7.23 Osée 9.6 Apocalypse 18.7-18.8
14 domus enim dimissa est multitudo urbis relicta est tenebrae et palpatio factae sunt super speluncas usque in aeternum gaudium onagrorum pascua gregum Esaïe 24.10 Esaïe 25.2 Esaïe 27.10 Esaïe 24.12 Esaïe 5.9
15 donec effundatur super nos spiritus de excelso et erit desertum in Chermel et Chermel in saltum reputabitur Esaïe 29.17 Ezéchiel 39.29 Esaïe 35.1-35.2 Tite 3.5-3.6 Esaïe 44.3
16 et habitabit in solitudine iudicium et iustitia in Chermel sedebit 1 Pierre 2.9-2.12 Tite 2.11-2.12 1 Pierre 4.1-4.4 1 Corinthiens 6.9-6.11 Esaïe 35.8
17 et erit opus iustitiae pax et cultus iustitiae silentium et securitas usque in sempiternum Psaumes 119.165 Psaumes 85.8 Romains 14.17 Philippiens 4.6-4.9 Esaïe 26.3
18 et sedebit populus meus in pulchritudine pacis et in tabernaculis fiduciae et in requie opulenta Osée 2.18-2.23 Esaïe 60.17-60.18 Ezéchiel 34.25-34.26 Zacharie 2.5 Zacharie 2.8
19 grando autem in descensione saltus et humilitate humiliabitur civitas Esaïe 28.17 Esaïe 26.5 Esaïe 30.30 Esaïe 28.2 Zacharie 11.2
20 beati qui seminatis super omnes aquas inmittentes pedem bovis et asini Ecclésiaste 11.1 Esaïe 30.23-30.24 Actes 2.41 1 Corinthiens 9.9-9.11 Actes 4.4

Cette Bible est dans le domaine public.