Fermer le panneau de recherche

Appuyez sur Entrée pour rechercher ou ESC pour annuler.

Accueil  /  Bible  /  Vulgate  / Esaïe 25.8     

Esaïe 25.8
Vulgate


1 Domine Deus meus es tu exaltabo te confitebor nomini tuo quoniam fecisti mirabilia cogitationes antiquas fideles amenExode 15.2 Nombres 23.19 Psaumes 98.1 Psaumes 118.28 Psaumes 40.5
2 quia posuisti civitatem in tumulum urbem fortem in ruinam domum alienorum ut non sit civitas et in sempiternum non aedificeturEsaïe 17.1 Esaïe 13.22 Esaïe 25.12 Esaïe 23.13 Jérémie 51.26
3 super hoc laudabit te populus fortis civitas gentium robustarum timebit teEsaïe 13.11 Zacharie 14.9 Esaïe 49.23-49.26 Apocalypse 11.13 Esaïe 66.18-66.20
4 quia factus es fortitudo pauperi fortitudo egeno in tribulatione sua spes a turbine umbraculum ab aestu spiritus enim robustorum quasi turbo inpellens parietemMatthieu 7.25-7.27 Esaïe 32.2 Sophonie 3.12 Ezéchiel 13.11-13.13 Esaïe 49.25
5 sicut aestum in siti tumultum alienorum humiliabis et quasi calore sub nube torrente propaginem fortium marcescere faciesEsaïe 49.25-49.26 Esaïe 18.4 Ezéchiel 38.9-39.10 Esaïe 30.30-30.33 Esaïe 10.32-10.34
6 et faciet Dominus exercituum omnibus populis in monte hoc convivium pinguium convivium vindemiae pinguium medullatorum vindemiae defecataePsaumes 63.5 Matthieu 8.11 Jérémie 31.12-31.13 Esaïe 2.2-2.3 Zacharie 9.16-9.17
7 et praecipitabit in monte isto faciem vinculi conligati super omnes populos et telam quam orditus est super universas nationesEphésiens 4.18 Ephésiens 5.8 2 Corinthiens 3.13-3.18 Esaïe 60.1-60.3 Hébreux 9.8
8 praecipitabit mortem in sempiternum et auferet Dominus Deus lacrimam ab omni facie et obprobrium populi sui auferet de universa terra quia Dominus locutus estApocalypse 21.4 1 Corinthiens 15.54 Osée 13.14 Apocalypse 7.17 Esaïe 35.10
9 et dicet in die illa ecce Deus noster iste expectavimus eum et salvabit nos iste Dominus sustinuimus eum exultabimus et laetabimur in salutari eiusPsaumes 20.5 Psaumes 27.14 Genèse 49.18 Esaïe 8.17 Esaïe 35.2
10 quia requiescet manus Domini in monte isto et triturabitur Moab sub eo sicuti teruntur paleae in plaustroSophonie 2.9 Esaïe 25.6 Jérémie 48.2 Esaïe 11.10 Nombres 24.17
11 et extendet manus suas sub eo sicut extendit natans ad natandum et humiliabit gloriam eius cum adlisione manuum eiusEsaïe 14.26 Esaïe 5.25 Esaïe 16.14 Esaïe 2.11 Esaïe 16.6
12 et munimenta sublimium murorum tuorum concident et humiliabuntur et detrahentur in terram usque ad pulveremEsaïe 26.5 Apocalypse 18.21 Esaïe 13.19-13.22 Jérémie 51.58 Hébreux 11.30

Cette Bible est dans le domaine public.