Fermer le panneau de recherche

Appuyez sur Entrée pour rechercher ou ESC pour annuler.

Accueil  /  Bible  /  Vulgate  / Cantique 1.9     

Cantique 1.9
Vulgate


1 Cantique des cantiques, de Salomon. 2 osculetur me osculo oris sui quia meliora sunt ubera tua vinoPsaumes 63.3-63.5 Cantique 1.4 Cantique 4.10 Esaïe 55.1-55.2 Cantique 7.9
3 fraglantia unguentis optimis oleum effusum nomen tuum ideo adulescentulae dilexerunt teEcclésiaste 7.1 Cantique 4.10 Jean 12.3 Psaumes 45.14 Exode 30.23-30.28
4 trahe me post te curremus introduxit me rex in cellaria sua exultabimus et laetabimur in te memores uberum tuorum super vinum recti diligunt teJean 6.44 Psaumes 45.14-45.15 Ephésiens 2.6 Psaumes 119.32 Jean 12.32
5 nigra sum sed formonsa filiae Hierusalem sicut tabernacula Cedar sicut pelles SalomonisPsaumes 120.5 Cantique 5.8 Cantique 2.14 Cantique 5.16 Cantique 4.3
6 nolite me considerare quod fusca sim quia decoloravit me sol filii matris meae pugnaverunt contra me posuerunt me custodem in vineis vineam meam non custodiviPsaumes 69.8 Cantique 8.11-8.12 Marc 4.6 Matthieu 10.22 Ruth 1.19-1.21
7 indica mihi quem diligit anima mea ubi pascas ubi cubes in meridie ne vagari incipiam per greges sodalium tuorumCantique 3.1-3.4 Psaumes 23.1-23.2 Esaïe 13.20 1 Pierre 2.7 Jean 6.67-6.69
8 si ignoras te o pulchra inter mulieres egredere et abi post vestigia gregum et pasce hedos tuos iuxta tabernacula pastorumCantique 6.1 Cantique 5.9 Psaumes 45.13 Cantique 7.1-7.13 Cantique 4.10
9 equitatui meo in curribus Pharaonis adsimilavi te amica meaCantique 2.13 Cantique 2.2 Cantique 2.10 Esaïe 31.1 Cantique 4.1
10 pulchrae sunt genae tuae sicut turturis collum tuum sicut moniliaEzéchiel 16.11-16.13 Cantique 5.13 1 Pierre 3.4 Esaïe 3.18-3.21 Genèse 24.22
11 murenulas aureas faciemus tibi vermiculatas argentoPhilippiens 3.21 Psaumes 149.4 Ephésiens 5.25-5.27 Cantique 8.9 Genèse 1.26
12 dum esset rex in accubitu suo nardus mea dedit odorem suumJean 12.3 Philippiens 4.18 Apocalypse 8.3-8.4 Apocalypse 3.20 Luc 24.30-24.32
13 fasciculus murrae dilectus meus mihi inter ubera mea commorabiturPsaumes 45.8 Jean 19.39 Cantique 5.1 Cantique 2.7 Ephésiens 3.17
14 botrus cypri dilectus meus mihi in vineis EngaddiCantique 4.13-4.14 Cantique 1.13 1 Samuel 23.29-24.1 Josué 15.62 Cantique 2.3
15 ecce tu pulchra es amica mea ecce tu pulchra oculi tui columbarumCantique 4.1 Cantique 5.12 Cantique 4.7 Cantique 6.4 Ephésiens 1.17-1.18
16 ecce tu pulcher es dilecte mi et decorus lectulus noster floridusCantique 2.3 Cantique 5.10-5.16 Cantique 3.7 Psaumes 45.2 Philippiens 3.8-3.9
17 tigna domorum nostrarum cedrina laquearia nostra cypressina2 Chroniques 2.8-2.9 Cantique 7.5 1 Pierre 2.4-2.5 Cantique 8.9 1 Rois 6.9

Cette Bible est dans le domaine public.