Fermer le panneau de recherche

Appuyez sur Entrée pour rechercher ou ESC pour annuler.

Accueil  /  Bible  /  Vulgate  / Exode 13.3     

Exode 13.3
Vulgate


1 locutusque est Dominus ad Mosen dicens 2 sanctifica mihi omne primogenitum quod aperit vulvam in filiis Israhel tam de hominibus quam de iumentis mea sunt enim omniaNombres 3.13 Luc 2.23 Deutéronome 15.19 Lévitique 27.26 Nombres 18.15
3 et ait Moses ad populum mementote diei huius in qua egressi estis de Aegypto et de domo servitutis quoniam in manu forti eduxit vos Dominus de loco isto ut non comedatis fermentatum panemDeutéronome 16.3 Exode 6.1 Exode 12.8 Exode 12.42 Exode 20.8
4 hodie egredimini mense novarum frugumExode 34.18 Exode 23.15 Exode 12.2 Deutéronome 16.1-16.3
5 cumque te introduxerit Dominus in terram Chananei et Hetthei et Amorrei et Evei et Iebusei quam iuravit patribus tuis ut daret tibi terram fluentem lacte et melle celebrabis hunc morem sacrorum mense istoExode 3.8 Exode 12.25-12.26 Exode 6.8 Josué 24.11 Exode 3.17
6 septem diebus vesceris azymis et in die septimo erit sollemnitas DominiExode 12.15-12.20 Exode 34.18 Lévitique 23.8
7 azyma comedetis septem diebus non apparebit apud te aliquid fermentatum nec in cunctis finibus tuisExode 12.19 Matthieu 16.6
8 narrabisque filio tuo in die illo dicens hoc est quod fecit Dominus mihi quando egressus sum de AegyptoExode 13.14 Psaumes 44.1 Exode 10.2 Psaumes 78.3-78.8 Esaïe 38.19
9 et erit quasi signum in manu tua et quasi monumentum ante oculos tuos et ut lex Domini semper in ore tuo in manu enim forti eduxit te Dominus de AegyptoDeutéronome 6.8 Exode 13.16 Exode 12.14 Nombres 15.39 Matthieu 23.5
10 custodies huiuscemodi cultum statuto tempore a diebus in diesExode 12.14 Lévitique 23.6 Exode 12.24-12.25 Deutéronome 16.3-16.4 Exode 23.15
11 cumque introduxerit te in terram Chananei sicut iuravit tibi et patribus tuis et dederit eam tibiExode 13.5
12 separabis omne quod aperit vulvam Domino et quod primitivum est in pecoribus tuis quicquid habueris masculini sexus consecrabis DominoNombres 18.15 Lévitique 27.26 Exode 34.19 Exode 13.2 Ezéchiel 44.30
13 primogenitum asini mutabis ove quod si non redemeris interficies omne autem primogenitum hominis de filiis tuis pretio redimesExode 34.20 Nombres 18.15-18.17 Nombres 3.46-3.51 Apocalypse 14.4 Exode 12.21
14 cumque interrogaverit te filius tuus cras dicens quid est hoc respondebis ei in manu forti eduxit nos Dominus de Aegypto de domo servitutisExode 13.3 Josué 4.6 Deutéronome 6.20-6.24 Exode 12.26-12.27 Josué 4.21-4.24
15 nam cum induratus esset Pharao et nollet nos dimittere occidit Dominus omne primogenitum in terra Aegypti a primogenito hominis usque ad primogenitum iumentorum idcirco immolo Domino omne quod aperit vulvam masculini sexus et omnia primogenita filiorum meorum redimoExode 12.29
16 erit igitur quasi signum in manu tua et quasi adpensum quid ob recordationem inter oculos tuos eo quod in manu forti eduxerit nos Dominus de AegyptoExode 13.9 Exode 13.14 Matthieu 23.5 Exode 12.13 Deutéronome 11.18
17 igitur cum emisisset Pharao populum non eos duxit Dominus per viam terrae Philisthim quae vicina est reputans ne forte paeniteret eum si vidisset adversum se bella consurgere et reverteretur in AegyptumNombres 14.1-14.4 Exode 14.11-14.12 Deutéronome 17.16 Néhémie 9.17 Luc 14.27-14.32
18 sed circumduxit per viam deserti quae est iuxta mare Rubrum et armati ascenderunt filii Israhel de terra AegyptiDeutéronome 32.10 Nombres 33.6-33.8 Exode 14.2 Exode 12.51 Josué 1.14
19 tulit quoque Moses ossa Ioseph secum eo quod adiurasset filios Israhel dicens visitabit vos Deus efferte ossa mea hinc vobiscumJosué 24.32 Actes 7.16 Genèse 50.24-50.25 Genèse 48.21 Luc 7.16
20 profectique de Soccoth castrametati sunt in Etham in extremis finibus solitudinisNombres 33.5-33.6 Exode 12.37
21 Dominus autem praecedebat eos ad ostendendam viam per diem in columna nubis et per noctem in columna ignis ut dux esset itineris utroque temporePsaumes 99.7 Psaumes 78.14 Néhémie 9.12 Psaumes 105.39 Deutéronome 1.33
22 numquam defuit columna nubis per diem nec columna ignis per noctem coram populoPsaumes 121.5-121.8 Apocalypse 10.1

Cette Bible est dans le domaine public.