Fermer le panneau de recherche

Appuyez sur Entrée pour rechercher ou ESC pour annuler.

Accueil  /  Bible  /  Vulgate  / Job 8.17     

Job 8.17
Vulgate


1 respondens autem Baldad Suites dixitJob 2.11
2 usquequo loqueris talia et spiritus multiplex sermones oris tuiJob 6.26 1 Rois 19.11 Job 15.2 Job 11.2-11.3 Job 19.2-19.3
3 numquid Deus subplantat iudicium et Omnipotens subvertit quod iustum est2 Chroniques 19.7 Deutéronome 32.4 Genèse 18.25 Apocalypse 16.7 Daniel 9.14
4 etiam si filii tui peccaverunt ei et dimisit eos in manu iniquitatis suaeJob 1.5 Job 1.18-1.19 Job 5.4 Job 18.16-18.19 Genèse 19.13-19.25
5 tu tamen si diluculo consurrexeris ad Deum et Omnipotentem fueris deprecatusJob 11.13 Matthieu 7.7-7.8 Jacques 4.7-4.10 Hébreux 3.7-3.8 Job 5.8
6 si mundus et rectus incesseris statim evigilabit ad te et pacatum reddet habitaculum iustitiae tuaePsaumes 7.6 1 Jean 3.19-3.22 Proverbes 15.8 Job 22.23-22.30 1 Timothée 2.8
7 in tantum ut priora tua fuerint parva et novissima tua multiplicentur nimisJob 42.12-42.13 Zacharie 4.10 Proverbes 4.18 Matthieu 13.31-13.32 Deutéronome 8.16
8 interroga enim generationem pristinam et diligenter investiga patrum memoriamJob 15.18 Deutéronome 4.32 Deutéronome 32.7 Romains 15.4 Esaïe 38.19
9 hesterni quippe sumus et ignoramus quoniam sicut umbra dies nostri sunt super terram1 Chroniques 29.15 Job 14.2 Psaumes 144.4 Psaumes 102.11 Genèse 47.9
10 et ipsi docebunt te loquentur tibi et de corde suo proferent eloquiaProverbes 18.15 Deutéronome 6.7 Proverbes 16.23 Job 32.7 Deutéronome 11.19
11 numquid vivere potest scirpus absque humore aut crescet carectum sine aquaEsaïe 19.5-19.7 Exode 2.3
12 cum adhuc sit in flore nec carpatur manu ante omnes herbas arescitJérémie 17.6 Psaumes 129.6-129.7 1 Pierre 1.24 Matthieu 13.20 Jacques 1.10-1.11
13 sic viae omnium qui obliviscuntur Deum et spes hypocritae peribitPsaumes 9.17 Job 15.34 Job 13.16 Job 11.20 Proverbes 10.28
14 non ei placebit vecordia sua et sicut tela aranearum fiducia eiusEsaïe 59.5-59.6
15 innitetur super domum suam et non stabit fulciet eam et non consurgetJob 27.18 Luc 6.47-6.49 Matthieu 7.24-7.27 Proverbes 10.28 Job 18.14
16 humectus videtur antequam veniat sol et in horto suo germen eius egrediturPsaumes 80.11 Job 21.7-21.15 Psaumes 73.3-73.12 Jérémie 11.16 Psaumes 37.35-37.36
17 super acervum petrarum radices eius densabuntur et inter lapides commorabiturJérémie 12.1-12.2 Job 18.16 Jude 1.12 Esaïe 5.24 Marc 11.20
18 si absorbuerit eum de loco suo negabit eum et dicet non novi teJob 7.10 Psaumes 37.36 Job 7.8 Psaumes 92.7 Psaumes 37.10
19 haec est enim laetitia viae eius ut rursum de terra alii germinenturJob 20.5 Psaumes 113.7 1 Samuel 2.8 Ezéchiel 17.24 Matthieu 3.9
20 Deus non proiciet simplicem nec porriget manum malignisJob 4.7 Psaumes 94.14 Job 21.30 Psaumes 37.37 Psaumes 37.24
21 donec impleatur risu os tuum et labia tua iubiloPsaumes 126.2 Genèse 21.6 Job 5.22 Néhémie 12.43 Psaumes 100.1
22 qui oderunt te induentur confusione et tabernaculum impiorum non subsistetPsaumes 35.26 Psaumes 132.18 Psaumes 109.29 1 Pierre 5.5 Job 8.18

Cette Bible est dans le domaine public.