Fermer le panneau de recherche

Appuyez sur Entrée pour rechercher ou ESC pour annuler.

Accueil  /  Bible  /  Vulgate  / Job 10.22     

Job 10.22
Vulgate


1 taedet animam meam vitae meae dimittam adversum me eloquium meum loquar in amaritudine animae meaeJob 7.11 1 Rois 19.4 Nombres 11.15 Job 9.21 Job 5.20
2 dicam Deo noli me condemnare indica mihi cur me ita iudicesJob 9.29 Psaumes 143.2 Lamentations 3.40-3.42 Psaumes 139.23-139.24 Job 34.31-34.32
3 numquid bonum tibi videtur si calumnieris et opprimas me opus manuum tuarum et consilium impiorum adiuvesEsaïe 64.8 Job 14.15 Psaumes 138.8 1 Pierre 4.19 Job 34.5-34.7
4 numquid oculi carnei tibi sunt aut sicut videt homo et tu videbis1 Samuel 16.7 Luc 16.15 Job 9.32 Apocalypse 1.14
5 numquid sicut dies hominis dies tui et anni tui sicut humana sunt tempora2 Pierre 3.8 Psaumes 102.12 Hébreux 1.12 Psaumes 102.24-102.27 Psaumes 90.2-90.4
6 ut quaeras iniquitatem meam et peccatum meum scruterisJob 14.16 Jean 2.24-2.25 1 Corinthiens 4.5 Psaumes 44.21 Psaumes 10.15
7 et scias quia nihil impium fecerim cum sit nemo qui de manu tua possit eruereDeutéronome 32.39 Job 31.6 Psaumes 17.3 Osée 2.10 Jean 10.28-10.30
8 manus tuae plasmaverunt me et fecerunt me totum in circuitu et sic repente praecipitas mePsaumes 119.73 Esaïe 43.7 Job 10.3 Jérémie 18.3-18.10 Genèse 6.6-6.7
9 memento quaeso quod sicut lutum feceris me et in pulverem reduces meGenèse 2.7 Esaïe 64.8 Genèse 3.19 Ecclésiaste 12.7 Jérémie 18.6
10 nonne sicut lac mulsisti me et sicut caseum me coagulastiPsaumes 139.14-139.16
11 pelle et carnibus vestisti me et ossibus et nervis conpegisti me2 Corinthiens 5.2-5.3 Ezéchiel 37.4-37.8 Job 40.17-40.18 Ephésiens 4.16
12 vitam et misericordiam tribuisti mihi et visitatio tua custodivit spiritum meumMatthieu 6.25 Actes 17.28 Job 33.4 Actes 17.25 Genèse 19.19
13 licet haec celes in corde tuo tamen scio quia universorum meminerisJob 23.13 Lamentations 3.37 Deutéronome 32.39 Job 23.9 Esaïe 45.15
14 si peccavi et ad horam pepercisti mihi cur ab iniquitate mea mundum me esse non paterisJob 7.21 Psaumes 130.3 Nombres 14.18 Exode 34.7 Job 14.16
15 et si impius fuero vae mihi est et si iustus non levabo caput saturatus adflictione et miseriaEsaïe 3.11 Job 9.15 Psaumes 25.18 Job 10.7 Job 9.20-9.21
16 et propter superbiam quasi leaenam capies me reversusque mirabiliter me cruciasEsaïe 38.13 Lamentations 3.10 Job 5.9 Nombres 16.29-16.30 Amos 3.8
17 instauras testes tuos contra me et multiplicas iram tuam adversum me et poenae militant in meJob 16.8 Ruth 1.21 Jérémie 48.11 Job 16.11-16.16 Job 19.6-19.11
18 quare de vulva eduxisti me qui utinam consumptus essem ne oculus me videretJérémie 20.14-20.18 Job 3.10-3.11 Matthieu 26.24 Job 14.10 Job 11.20
19 fuissem quasi qui non essem de utero translatus ad tumulumPsaumes 58.8
20 numquid non paucitas dierum meorum finietur brevi dimitte ergo me ut plangam paululum dolorem meumJob 14.1 Psaumes 39.13 Psaumes 103.15-103.16 Job 7.16-7.21 Job 8.9
21 antequam vadam et non revertar ad terram tenebrosam et opertam mortis caligineJob 3.5 2 Samuel 12.23 Psaumes 23.4 Job 16.22 Job 14.10-14.14
22 terram miseriae et tenebrarum ubi umbra mortis et nullus ordo et sempiternus horror inhabitansJérémie 13.16 Psaumes 88.12 Job 34.22 Luc 16.26 Job 3.5

Cette Bible est dans le domaine public.