Fermer le panneau de recherche

Appuyez sur Entrée pour rechercher ou ESC pour annuler.

Accueil  /  Bible  /  Vulgate  / 1 Chroniques 18.4     

1 Chroniques 18.4
Vulgate


1 factum est autem post haec ut percuteret David Philisthim et humiliaret eos et tolleret Geth et filias eius de manu Philisthim2 Samuel 8.1-8.18 1 Samuel 27.4 2 Samuel 1.20 1 Samuel 5.8
2 percuteretque Moab et fierent Moabitae servi David offerentes ei munera1 Samuel 10.27 Nombres 24.17 1 Rois 10.25 Esaïe 16.1 2 Rois 3.4-3.5
3 eo tempore percussit David etiam Adadezer regem Suba regionis Emath quando perrexit ut dilataret imperium suum usque ad flumen EufratenPsaumes 60.1 2 Samuel 8.3 Genèse 15.18 2 Samuel 10.6 1 Samuel 14.47
4 cepit ergo David mille quadrigas eius et septem milia equites ac viginti milia virorum peditum subnervavitque omnes equos curruum exceptis centum quadrigis quas reservavit sibi2 Samuel 8.4 1 Rois 4.2 Psaumes 33.16-33.17 Josué 11.6 Josué 11.9
5 supervenit autem et Syrus damascenus ut auxilium praeberet Adadezer regi Suba sed et huius percussit David viginti duo milia virorum1 Chroniques 19.6 1 Samuel 14.47 2 Samuel 8.5-8.6 1 Rois 11.23-11.24 1 Chroniques 18.3
6 et posuit milites in Damasco ut Syria quoque serviret sibi et offerret munera adiuvitque eum Dominus in cunctis ad quae perrexeratProverbes 21.31 1 Chroniques 18.2 1 Chroniques 17.8 Psaumes 121.8 Psaumes 18.43-18.44
7 tulit quoque David faretras aureas quas habuerant servi Adadezer et adtulit eas in Hierusalem1 Rois 14.26-14.28 2 Chroniques 12.9-12.10 2 Chroniques 9.15-9.16 1 Rois 10.16-10.17
8 necnon de Thebath et Chun urbibus Adadezer aeris plurimum de quo fecit Salomon mare aeneum et columnas et vasa aenea2 Samuel 8.8 2 Chroniques 4.12-4.18 1 Chroniques 22.14 1 Rois 7.15-7.47 2 Chroniques 4.2-4.6
9 quod cum audisset Thou rex Emath percussisse videlicet David omnem exercitum Adadezer regis Suba2 Samuel 8.9
10 misit Aduram filium suum ad regem David ut postularet ab eo pacem et congratularetur ei eo quod expugnasset et percussisset Adadezer adversarius quippe Thou erat Adadezer2 Samuel 8.10 2 Chroniques 9.1 Esaïe 39.1 2 Chroniques 9.23-9.24
11 sed et omnia vasa aurea et argentea et aenea consecravit rex David Domino cum argento et auro quod tulerat ex universis gentibus tam de Idumea et Moab et filiis Ammon quam de Philisthim et Amalech1 Chroniques 29.14 1 Samuel 30.13 Michée 4.13 2 Samuel 8.11-8.12 1 Chroniques 26.26-26.27
12 Abisai vero filius Sarviae percussit Edom in valle Salinarum decem et octo milia1 Samuel 26.6 2 Samuel 16.9-16.11 1 Chroniques 2.16 1 Chroniques 11.20 2 Rois 14.7
13 et constituit in Edom praesidium ut serviret Idumea David salvavitque Dominus David in cunctis ad quae perrexerat1 Chroniques 18.6 Genèse 27.29 Psaumes 144.10 Nombres 24.18 Psaumes 18.48-18.50
14 regnavit ergo David super universum Israhel et faciebat iudicium atque iustitiam cuncto populo suoJérémie 22.15 Jérémie 23.5-23.6 Psaumes 78.71-78.72 2 Samuel 8.15 Jérémie 33.15
15 porro Ioab filius Sarviae erat super exercitum et Iosaphat filius Ahilud a commentariis1 Chroniques 11.6 2 Samuel 8.16 1 Rois 4.3
16 Sadoc autem filius Ahitob et Ahimelech filius Abiathar sacerdotes et Susa scriba2 Samuel 8.17 2 Samuel 20.25 1 Rois 4.3 1 Rois 2.35 1 Chroniques 24.6
17 Banaias vero filius Ioiada super legiones Cherethi et Felethi porro filii David primi ad manum regis2 Samuel 8.18 2 Samuel 15.18 1 Rois 1.38 1 Rois 2.34-2.35 2 Samuel 20.23

Cette Bible est dans le domaine public.