Fermer le panneau de recherche

Appuyez sur Entrée pour rechercher ou ESC pour annuler.

Accueil  /  Bible  /  Vulgate  / 1 Chroniques 17.3     

1 Chroniques 17.3
Vulgate


1 cum autem habitaret David in domo sua dixit ad Nathan prophetam ecce ego habito in domo cedrina arca autem foederis Domini sub pellibus est1 Chroniques 17.5 1 Chroniques 15.1 2 Samuel 12.25 1 Rois 1.44 1 Chroniques 14.1
2 et ait Nathan ad David omnia quae in corde tuo sunt fac Deus enim tecum est1 Samuel 10.7 Psaumes 20.4 2 Samuel 7.3 Luc 1.28 Josué 9.14
3 igitur nocte illa factus est sermo Dei ad Nathan dicens2 Rois 20.1-20.5 Amos 3.7 Esaïe 30.21 Nombres 12.6
4 vade et loquere David servo meo haec dicit Dominus non aedificabis tu mihi domum ad habitandum1 Chroniques 28.2-28.3 2 Samuel 7.4-7.5 Esaïe 55.8-55.9 Romains 11.33-11.34 1 Rois 8.19
5 neque enim mansi in domo ex eo tempore quo eduxi Israhel usque ad hanc diem sed fui semper mutans loca tabernaculi et in tentorio2 Samuel 7.6 Exode 40.2-40.3 Esaïe 66.1-66.2 1 Rois 8.4 1 Rois 8.16
6 manens cum omni Israhel numquid locutus sum saltim uni iudicum Israhel quibus praeceperam ut pascerent populum meum et dixi quare non aedificastis mihi domum cedrinam2 Samuel 7.7 Exode 40.35-40.38 Ezéchiel 34.2 Apocalypse 2.1 Deutéronome 23.14
7 nunc itaque sic loqueris ad servum meum David haec dicit Dominus exercituum ego tuli te cum in pascuis sequereris gregem ut esses dux populi mei Israhel2 Samuel 6.21 Amos 7.14-7.15 Psaumes 78.70-78.71 Exode 3.1-3.10 1 Samuel 16.11-16.12
8 et fui tecum quocumque perrexisti et interfeci omnes inimicos tuos coram te fecique tibi nomen quasi unius magnorum qui celebrantur in terraPsaumes 71.21 1 Samuel 31.1-31.6 1 Chroniques 17.17 Psaumes 18.1 2 Samuel 8.8
9 et dedi locum populo meo Israhel plantabitur et habitabit in eo et ultra non commovebitur nec filii iniquitatis adterent eos sicut a principioEsaïe 49.17 Ezéchiel 34.13 Exode 1.13-1.14 Jérémie 24.6 Ezéchiel 37.25
10 ex diebus quibus dedi iudices populo meo Israhel et humiliavi universos inimicos tuos adnuntio ergo tibi quod aedificaturus sit domum tibi Dominus2 Samuel 7.11 Juges 2.14-2.18 Psaumes 110.1 1 Samuel 13.19-13.20 Psaumes 127.1
11 cumque impleveris dies tuos ut vadas ad patres tuos suscitabo semen tuum post te quod erit de filiis tuis et stabiliam regnum eiusPsaumes 132.11 1 Rois 2.10 Jérémie 23.5-23.6 Genèse 15.15 1 Chroniques 29.28
12 ipse aedificabit mihi domum et firmabo solium eius usque in aeternumEsaïe 9.7 1 Rois 5.5 Daniel 2.44 Actes 7.47-7.48 Psaumes 89.36-89.37
13 ego ero ei in patrem et ipse erit mihi in filium et misericordiam meam non auferam ab eo sicut abstuli ab eo qui ante te fuitHébreux 1.5 1 Samuel 15.28 Psaumes 2.12 Psaumes 2.7 Esaïe 55.3
14 et statuam eum in domo mea et in regno meo usque in sempiternum et thronus eius erit firmissimus in perpetuumPsaumes 72.17 Psaumes 2.6 Luc 1.32-1.33 Hébreux 3.6 Psaumes 89.36
15 iuxta omnia verba haec et iuxta universam visionem istam sic locutus est Nathan ad DavidActes 20.27 Jérémie 23.28 2 Samuel 7.17
16 cumque venisset rex David et sedisset coram Domino dixit quis ego sum Domine Deus et quae domus mea ut praestares mihi taliaGenèse 32.10 2 Samuel 7.18 2 Rois 19.14 Psaumes 144.3 1 Samuel 7.12
17 sed et hoc parum visum est in conspectu tuo ideoque locutus es super domum servi tui etiam in futurum et fecisti me spectabilem super omnes homines Domine Deus meus2 Rois 3.18 Psaumes 89.19-89.37 2 Samuel 7.19 1 Chroniques 17.7-17.8 Psaumes 78.70-78.72
18 quid ultra addere potest David cum ita glorificaveris servum tuum et cognoveris eumPsaumes 139.1 Apocalypse 2.23 1 Samuel 16.7 Jean 21.17 1 Samuel 2.30
19 Domine propter famulum tuum iuxta cor tuum fecisti omnem magnificentiam hanc et nota esse voluisti universa magnaliaEsaïe 37.35 Matthieu 11.26 Ephésiens 3.11 Psaumes 111.6 Esaïe 49.3
20 Domine non est similis tui et non est alius deus absque te ex omnibus quos audivimus auribus nostrisExode 15.11 Esaïe 44.6 Esaïe 63.12 Psaumes 78.3-78.4 Esaïe 45.5
21 quis autem est alius ut populus tuus Israhel gens una in terra ad quam perrexit Deus ut liberaret et faceret populum sibi et magnitudine sua atque terroribus eiceret nationes a facie eius quem de Aegypto liberaratEzéchiel 20.9-20.10 Esaïe 63.12 Esaïe 63.9 Josué 10.42 Néhémie 9.10
22 et posuisti populum tuum Israhel tibi in populum usque in aeternum et tu Domine factus es Deus eiusExode 19.5-19.6 Genèse 17.7 Deutéronome 26.18-26.19 Romains 9.25-9.26 1 Pierre 2.9
23 nunc igitur Domine sermo quem locutus es famulo tuo et super domum eius confirmetur in perpetuum et fac sicut locutus esPsaumes 119.49 Jérémie 11.5 Luc 1.38 Genèse 32.12 2 Samuel 7.25-7.29
24 permaneatque et magnificetur nomen tuum usque in sempiternum et dicatur Dominus exercituum Deus Israhel et domus David servi eius permanens coram eoPsaumes 72.19 Jean 17.1 2 Chroniques 6.33 Hébreux 8.10 Jean 12.28
25 tu enim Domine Deus meus revelasti auriculam servi tui ut aedificares ei domum et idcirco invenit servus tuus fiduciam ut oret coram tePsaumes 10.17 1 Samuel 9.15 Ezéchiel 36.37 1 Jean 5.14-5.15
26 nunc ergo Domine tu es Deus et locutus es ad servum tuum tanta beneficiaHébreux 6.18 Tite 1.2 Exode 34.6-34.7
27 et coepisti benedicere domui servi tui ut sit semper coram te te enim Domine benedicente benedicta erit in perpetuumEphésiens 1.3 Genèse 27.33 Romains 11.29 Psaumes 72.17

Cette Bible est dans le domaine public.