Fermer le panneau de recherche

Appuyez sur Entrée pour rechercher ou ESC pour annuler.

Accueil  /  Bible  /  Vulgate  / 1 Chroniques 14.4     

1 Chroniques 14.4
Vulgate


1 misit quoque Hiram rex Tyri nuntios ad David et ligna cedrina et artifices parietum lignorumque ut aedificarent ei domumEsdras 3.7 2 Chroniques 2.3 2 Samuel 5.11-5.16 Jérémie 22.13-22.15 1 Rois 5.1
2 cognovitque David eo quod confirmasset eum Dominus in regem super Israhel et sublevatum esset regnum suum super populum eius IsrahelNombres 24.7 Esaïe 1.25-1.27 1 Rois 10.9 Psaumes 89.20-89.37 1 Chroniques 17.17
3 accepit quoque David alias uxores in Hierusalem genuitque filios et filias1 Chroniques 3.1-3.4 Ecclésiaste 9.9 Proverbes 5.18-5.19 2 Samuel 5.13 Malachie 2.14
4 et haec nomina eorum qui nati sunt ei in Hierusalem Sammu et Sobab Nathan et Salomon1 Chroniques 3.5-3.9 1 Rois 2.15 Matthieu 1.6 1 Rois 1.13 1 Rois 3.5-3.11
5 Iebar et Helisu et Eliphaleth1 Chroniques 3.6 2 Samuel 5.15
6 Noga quoque et Napheg et Iaphiae 7 Elisama et Baliada et Eliphaleth2 Samuel 5.16 1 Chroniques 3.8
8 audientes autem Philisthim eo quod unctus esset David in regem super universum Israhel ascenderunt omnes ut quaererent eum quod cum audisset David egressus est obviam eis2 Samuel 5.3 Apocalypse 11.15-11.18 2 Samuel 5.17-5.25 Psaumes 2.1-2.6 1 Chroniques 11.3
9 porro Philisthim venientes diffusi sunt in valle Raphaim1 Chroniques 11.15 1 Chroniques 14.13 2 Samuel 5.18 2 Samuel 23.13 Esaïe 17.5
10 consuluitque David Deum dicens si ascendam ad Philistheos si trades eos in manu mea et dixit ei Dominus ascende et tradam eos in manu tuaProverbes 3.6 1 Chroniques 14.14 2 Samuel 5.19 1 Samuel 23.9-23.12 1 Samuel 30.8
11 cumque illi ascendissent in Baalpharasim percussit eos ibi David et dixit divisit Deus inimicos meos per manum meam sicuti dividuntur aquae et idcirco vocatum est nomen loci illius BaalpharasimEsaïe 28.21 2 Samuel 5.20 Psaumes 144.1 Exode 14.28 Psaumes 18.13-18.15
12 dereliqueruntque ibi deos suos quos David iussit exuriExode 32.20 Exode 12.12 Deutéronome 7.5 Deutéronome 7.25 1 Samuel 5.2-5.6
13 alia etiam vice Philisthim inruerunt et diffusi sunt in valle1 Chroniques 14.9 2 Samuel 5.22-5.25 1 Rois 20.22
14 consuluitque rursum David Deum et dixit ei Deus non ascendas post eos recede ab eis et venies contra illos ex adverso pirorumPsaumes 27.4 Jean 9.6-9.7 1 Chroniques 14.10 Josué 8.2-8.7
15 cumque audieris sonitum gradientis in cacumine pirorum tunc egredieris ad bellum egressus est enim Deus ante te ut percutiat castra PhilisthimMichée 2.12-2.13 Philippiens 2.12-2.13 Juges 4.14 Esaïe 13.4 1 Samuel 14.9-14.22
16 fecit ergo David sicut praeceperat ei Deus et percussit castra Philisthinorum de Gabaon usque GazeraJean 2.5 Exode 39.42-39.43 Jean 13.17 2 Samuel 5.25 Jean 15.14
17 divulgatumque est nomen David in universis regionibus et Dominus dedit pavorem eius super omnes gentesDeutéronome 2.25 Exode 15.14-15.16 2 Chroniques 26.8 Josué 6.27 Josué 2.9-2.11

Cette Bible est dans le domaine public.